Marcus Iunianus Iustinus
Epitome Historiarum Philippicarum P. Trogi

LIBER XXII

Capp. V-VIII

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

Capp. V-VIII

5. Septimo igitur imperii anno comitibus duobus adultis filiis, Archagatho et Heraclida, nullo militum sciente quo veheretur, cursum in Africam dirigit, cum omnes aut in Italiam praedatum se aut in Sardiniam ituros crederent. Tunc primum, exposito in Africae litore exercitu, consilium suum omnibus aperit. Quo in loco Syracusae positae sint ostendit, quibus aliud nullum auxilium superesset, quam ut hostibus faciant, quae ipsi patiantur. Quippe aliter domi, aliter foris bella tractari. Domi ea sola auxilia esse, quae patriae vires subministrent; foris hostem etiam suis viribus vinci, deficientibus sociis et odio diuturni imperii externa auxilia circumspicientibus. Huc accedere, quod urbes castellaque Africae non muris cinctae, non in montibus positae sint, sed in planis campis sine ullis munimentis iaceant, quas omnes metu excidii facile ad belli societatem perlici posse. Maius igitur Karthaginiensibus ab ipsa Africa quam ex Sicilia exarsurum bellum, coituraque auxilia omnium adversus unam urbem nomine quam opibus ampliorem, et quas non adtulerit vires, inde sumpturum. Nec in repentino Poenorum metu modicum momentum victoriae fore, qui tanta audacia hostium perculsi trepidaturi sint. Accessura et villarum incendia, castellorum urbiumque contumacium direptionem, tum ipsius Karthaginis obsidionem, quibus omnibus non sibi tantum in alios, sed et aliis in se sentient patere bella. His non solum Poenos vinci, sed et Siciliam liberari posse; nec enim moraturos in eius obsidione hostes, cum sua urgeantur. Nusquam igitur alibi facilius bellum, sed nec praedam uberiorem inveniri posse; nam capta Karthagine omnem Africam Siciliamque praemium victorum fore. Gloriam certe tam honestae militiae tantam in omne aevum futuram, ut terminari nullo tempore oblivionis possit, ut dicatur eos solos mortalium esse, qui bella, quae domi ferre non poterant, ad hostes transtulerint ultroque victores insecuti sint et obsessores urbis suae obsederint. Omnibus igitur forti ac laeto animo bellum ineundum, quo nullum aliud possit aut praemium victoribus uberius aut victis monumentum inlustrius dare.

6. His quidem adhortationibus animi militum erigebantur, sed terrebat eos portenti religio, quod navigantibus sol defecerat. Cuius rei rationem non minore cura rex quam belli reddebat, adfirmans, si prius quam proficiscerentur factum esset, crediturum adversum profecturis prodigium esse; nunc, quia egressis acciderit, illis, ad quos eatur, portendere. Porro defectus naturalium siderum semper praesentem rerum statum mutare, certumque esse et florentibus Karthaginiensium opibus et laboribus adversisque rebus suis commutationem significari. Sic consolatis universas naves consentiente exercitu incendi iubet, ut omnes scirent auxilio fugae adempto aut vincendum aut moriendum esse. Dein cum omnia, quacumque ingrederentur, prosternerent, castella villasque incenderent, obvius ei fuit cum XXX milibus paganorum Hanno, sed proelio commisso duo de Siculis, tria milia de Poenis cum ipso duce cecidere. Hac victoria et Siculorum animi eriguntur et Poenorum franguntur. Agathocles victis hostibus urbes castellaque expugnat, praedas ingentes agit, hostium multa milia trucidat. Castra deinde in quinto lapide a Karthagine statuit, ut damna carissimarum rerum vastitatemque agrorum et incendia villarum de muris ipsius urbis specularentur. Interea ingens tota Africa deleti Poenorum exercitus fama occupatarumque urbium divulgatur. Stupor itaque omnes et admiratio incessit, unde tanto imperio tam subitum bellum, praesertim ab hoste iam victo; admiratio deinde paulatim in contemptum Poenorum vertitur. Nec multo post non Afri tantum, verum etiam urbes nobilissimae novitatem secutae ad Agathoclem defecere frumentoque et stipendio victorem instruxere.

7. His Poenorum malis etiam deletus in Sicilia cum imperatore exercitus velut quidam aerumnarum cumulus accessit. Nam post profectionem a Sicilia Agathoclis in obsidione Syracusarum Poeni segniores redditi ab Antandro, fratre regis Agathoclis, occidione caesi nuntiabantur. Itaque cum domi forisque eadem fortuna Karthaginiensium esset, iam non tributariae tantum ab his urbes, verum etiam socii reges deficiebant, amicitiarum iura non fide, sed successu ponderantes. Erat inter ceteros rex Cyrenarum Ophellas, qui spe inproba regnum totius Africae amplexus societatem cum Agathocle per legatos iunxerat pactusque cum eo fuerat, ut Siciliae illi, sibi Africae imperium victis Karthaginiensibus cederet. Itaque cum ad belli societatem cum ingenti exercitu ipse venisset, Agathocles blando adloavio et humili adulatione, cum saepius simul cenassent adoptatusque filius eius ab Ophella esset, incautum interficit occupatoque exercitu eius iterato Karthaginienses omnibus viribus bellum cientes magno utriusque exercitus sanguine gravi proelio superat. Hoc certaminis discrimine tanta desperatio inlata Poenis est, ut, nisi in exercitu Agathoclis orta seditio fuisset, transiturus ad eum Bomilcar, rex Poenorum, cum exercitu fuerit. Ob quam noxam in medio foro a Poenis patibulo suffixus est, ut idem locus monumentum suppliciorum eius esset, qui ante fuerat ornamentum honorum. Sed Bomilcar magno animo crudelitatem civium tulit, adeo ut de summa cruce veluti de tribunali in Poenorum scelera contionaretur, obiectans illis nunc Hannonem falsa adfectati regni invidia circumventum, nunc Gisgonis innocentis exilium, nunc in Hamilcarem, patruum suum, tacita suffragia, quod Agathoclem socium illis facere quam hostem maluerit. Haec cum in maxima populi contione vociferatus esset, expiravit.

8. Interea Agathocles profligatis in Africa rebus, tradito Archagatho filio exercitu in Siciliam recurrit, nihil actum in Africa existimans, si amplius Syracusae obsiderentur. Nam post occisum Hamilcarem, Gisgonis filium, novus eo a Poenis missus exercitus fuerat. Statim igitur primo adventu eius omnes Siciliae urbes auditis rebus, quas in Africa gesserat, certatim se ei tradunt, atque ita pulsis e Sicilia Poenis totius insulae imperium occupavit. In Africam deinde reversus seditione militum excipitur, nam stipendiorum solutio in adventum patris dilata a filio fuerat. Igitur in contionem vocatos blandis verbis permulsit: stipendia illis non a se flagitanda esse, sed ab hoste quaerenda; communem victoriam, communem praedam futuram. Paulum modo adniterentur, dum belli reliquiae peraguntur, cum sciant Karthaginem captam spes omnium expleturam. Sedato militari tumultu interiectis diebus ad castra hostium exercitum ducit, ibi inconsultius proelium committendo maiorem partem exercitus perdidit. Cum itaque in castra fugisset versamque in se invidiam temere commissi belli videret pristinamque offensam non depensi stipendii metueret, concubia nocte solus a castris cum Archagatho filio profugit. Quod ubi milites cognovere, haud secus quam si ab hoste capti essent, trepidavere, bis se a rege suo in mediis hostibus relictos esse proclamantes, salutemque suam desertam ab eo esse, quorum ne sepultura quidem relinquenda fuerit. Cum persequi regem vellent, a Numidis excepti in castra revertuntur, conprehenso tamen reductoque Archagatho, qui a patre noctis errore discesserat. Agathocles autem navibus, quibus reversus a Sicilia fuerat, cum custodibus earundem Syracusas defertur, exemplum flagitii singulare, rex exercitus sui desertor filiorumque pater proditor. Interim in Africa post fugam regis milites pactione cum hostibus facta, interfectis Agathoclis liberis Karthaginiensibus se tradidere. Archagathus cum occideretur ab Arcesilao, amico antea patris, rogavit eum, quidnam liberis eius facturum Agathoclem putet, per quem ipse liberis careat. Tunc respondit satis habere se, quod superstites eos esse Agathoclis liberis sciat. Post haec Poeni ad persequendas belli reliquias duces in Siciliam miserunt, cum quibus Agathocles pacem aequis condicionibus fecit.


Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA2) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2010. Content in this page is licensed under a Creative Commons License