Marcus Iunianus Iustinus
Epitome Historiarum Philippicarum P. Trogi

LIBER XXVI

Capp. I-III

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

LIBER XXVI

Capp. I-III

1. Post mortem Pyrri non in Macedonia tantum, verum etiam in Asia Graeciaque magni bellorum motus fuere. Nam et Peloponnensii per proditionem Antigono traditi; et variante hominum partim dolore, partim gaudio, prout singulae civitates aut auxilium de Pyrro speraverant aut metus sustinuerant, ita aut cum Antigono societatem iungebant aut mutuis inter se odiis in bellum ruebant. Inter hunc turbatarum provinciarum motum Epiorum quoque urbs ab Aristotimo principe per tyrannidem occupatur. A quo cum multi ex primoribus occisi, plures in exilium acti essent, Aetolis per legatos postulantibus, coniuges liberosque exulum redderet, primo negavit, postea, quasi paeniteret, proficiscendi ad suos potestatem omnibus matronis dedit diemque profectionis statuit. Illae, quasi in perpetuum cum viris exulaturae, pretiosissima quaeque auferentes, cum ad portam quasi uno agmine profecturae convenissent, omnibus rebus spoliatae in carcerem recluduntur, occisis prius in gremio matrum parvulis liberis, virginibus ad stuprum direptis. Hac tam saeva dominatione stupentibus omnibus princeps eorum Hellanicus, senex et liberis orbus, ut qui nec aetatis nec pigneris respectu timeret, contractos domum fidissimos amicorum in vindictam patriae hortatur. Cunctantibus privato periculo publicum finire et deliberandi spatium postulantibus arcessitis servis iubet obserari fores tyrannoque nuntiare, mitteret qui coniuratos apud se conprehenderet; obiectans singulis se, quia liberandae patriae auctor esse non possit, desertae ultorem futurum. Tunc illi ancipiti periculo circumventi honestiorem viam eligentes coniurant in tyranni necem, atque ita Aristotimus quinto quam tyrannidem occupaverat mense opprimitur.

2. Interea Antigonus cum multiplici bello et Ptolomei regis et Spartanorum premeretur novusque illi hostis Gallograeciae exercitus adfluxisset, in speciem castrorum parva manu adversus ceteros relicta adversus Gallos totis viribus proficiscitur. Quibus cognitis Galli, cum et ipsi se proelio pararent, in auspicia pugnae hostias caedunt, quarum extis cum magna caedes interitusque omnium praediceretur, non in timorem, sed in furorem versi sperantesque deorum minas expiari caede suorum posse, coniuges et liberos suos trucidant, auspicia belli a parricidio incipientes. Tanta rabies feros animos invaserat, ut non parcerent aetati, cui etiam hostes pepercissent, bellumque internecivum cum liberis liberorumque matribus gererent, pro quibus bella suscipi solent. Itaque quasi scelere vitam victoriamque redemissent, sicut erant cruenti ex recenti suorum caede, in proelium non meliore eventu quam omine proficiscuntur; siquidem pugnantes prius parricidiorum furiae quam hostes circumvenere, obversantibusque ante oculos manibus interemptorum omnes occidione caesi. Tanta strages fuit, ut cum hominibus dii consensisse in exitium parricidarum viderentur. Post huius pugnae eventum Ptolomeus et Spartani victorem hostium exercitum declinantes in tutiora se recipiunt. Antigonus quoque ubi eorum discessum videt, recenti adhuc ex priore victoria militum ardore bellum Atheniensibus infert. In quo cum occupatus esset, interim Alexander, rex Epiri, ulcisci mortem patris Pyrri cupiens fines Macedoniae depopulatur. Adversus quem cum reversus a Graecia Antigonus esset, transitione militum destitutus regnum Macedoniae cum exercitu amittit. Huius filius Demetrius, puer admodum, absente patre reparato exercitu non solum amissam Macedoniam recepit, verum etiam Epiri regno Alexandrum spoliat. Tanta vel mobilitas militum vel fortunae varietas erat, ut vicissim reges nunc exules, [exules] nunc reges viderentur.

3. Igitur Alexander, cum exul ad Acarnanas confugisset, non minore Epirotarum desiderio quam sociorum auxilio in regnum restituitur. Per idem tempus rex Cyrenarum Magas decedit, qui ante infirmitatem Beronicen, unicam filiam, ad finienda cum Ptolomeo fratre certamina filio eius desponderat. Sed post mortem regis mater virginis Arsinoe, ut invita se contractum matrimonium solveretur, misit qui ad nuptias virginis regnumque Cyrenarum Demetrium, fratrem regis Antigoni, a Macedonia arcesserent, qui et ipse ex filia Ptolomei procreatus erat. Sed nec Demetrius moram fecit. Itaque cum secundante vento celeriter Cyrenas advolasset, fiducia pulchritudinis, qua animis placere socrus coeperat, statim a principio superbus regiae familiae militibusque inpotens erat studiumque placendi a virgine in matrem contulerat. Quae res suspecta primo virgini, dein popularibus militibusque invisa fuit. Itaque versis omnium animis in Ptolomei filium insidiae Demetrio conparantur, cui, cum in lectum socrus concessisset, percussores immittuntur. Sed Arsinoe audita voce filiae ad fores stantis et praecipientis, ut matri parceretur, adulterum paulisper corpore suo protexit. Quo interfecto Beronice et stupra matris salva pietate ulta est et in matrimonio sortiendo iudicium patris secuta.


Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA2) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2010. Content in this page is licensed under a Creative Commons License