Marcus Iunianus Iustinus
Epitome Historiarum Philippicarum P. Trogi

LIBER XXXVII

Capp. I-IV

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

LIBER XXXVII

Capp. I-IV

1. Capto Aristonico Massilienses pro Phocaeensibus, conditoribus suis, quorum urbem senatus et omne nomen, quod et tunc et antea Antiochi bello infesta contra populum Romanum arma tulerant, deleri iusserat, legatos Romam deprecatum misere veniamque his a senatu obtinuere. Post haec regibus, qui adversus Aristonicum auxilia tulerant, praemia persoluta: Mithridati Pontico Syria maior, filiis Ariarathis, regis Cappadociae, qui eodem bello occiderat, Lycaonia et Cilicia datae. Fidiorque populus Romanus in socii filios quam mater in liberos fuit; quippe hinc parvulis auctum regnum, inde vita adempta. Namque Laodice ex numero sex filiorum, quos virilis sexus et Ariarathe rege susceperat, timens, ne non diutina administratione regni adultis quibusdam potiretur, quinque parricidali veneno necavit; unum parvulum sceleri matris cognatorum custodia eripuit, qui post necem Laodices (nam propter crudelitatem eam populus extinxerat) solus regno potitus est. Mithridates quoque repentina morte interceptus filium, qui et ipse Mithridates dictus est, reliquit; cuius ea postea magnitudo fuit, ut non sui tantum temporis, verum etiam superioris aetatis omnes reges maiestate superaverit bellaque cum Romanis per XLVI annos varia victoria gesserit, cum eum summi imperatores, Sylla, Lucullus ceterique, in summa Cn. Pompeius ita vicerit, ut maior clariorque in restaurando bello resurgeret damnisque suis terribilior redderetur. Denique ad postremum non vi hostili victus, sed voluntaria morte in avito regno senex herede filio decessit.

2. Huius futuram magnitudinem etiam caelestia ostenta praedixerant. Nam et eo quo genitus est anno et eo quo regnare primum coepit stella cometes per utrumque tempus LXX diebus ita luxit, ut caelum omne conflagrare videretur. Nam et magnitudine sui quartam partem caeli occupaverat et fulgore sui solis nitorem vicerat; et cum oreretur occumberetque, IV horarum spatium consumebat. Puer tutorum insidias passus est, qui eum fero equo inpositum equitare iacularique cogebant; qui conatus cum eos fefellissent supra aetatem regente equum Mithridate, veneno eum appetivere. Quod metuens antidota saepius bibit et ita se adversus insidias, exquisitis tutioribus remediis, stagnavit, ut ne volens quidem senex veneno mori potuerit. Timens deinde, ne inimici, quod veneno non potuerant, ferro peragerent, venandi studium finxit, quo per septem annos neque urbis neque ruris tecto usus est, sed per silvas vagatus diversis montium regionibus pernoctabat ignaris omnibus, quibus esset locis, adsuetus feras cursu aut fugere aut persequi, cum quibusdam etiam viribus congredi. Quibus rebus et vitavit et corpus ad omnem virtutis patientiam duravit.

3. Ad regni deinde administrationem cum accessisset, statim non de regendo, sed de augendo regno cogitavit. Itaque Scythas invictos antea, qui Zopyriona, Alexandri Magni ducem, cum XXX milibus armatorum deleverant, qui Cyrum, Persarum regem, cum CC milibus trucidaverant, qui Philippum, Macedonum regem, fugientem fecerant, ingenti felicitate perdomuit. Auctus igitur viribus Pontum quoque ac deinceps Cappadociam occupavit. Cum de Asia tractaret, tacitus cum quibusdam amicis regno profectus universam nemine sentiente pervagatus est omniumque urbium situm ac regiones cognovit. Inde in Bithyniam transcendit et quasi dominus Asiae opportuna quaeque victoriae suae metatus est. Post haec in regnum, cum iam perisse crederetur, reversus est invento parvulo filio, quem per absentiam eius soror uxorque Laodice enixa fuerat. Sed inter gratulationem post longam peregrinationem adventus sui et filii geniti veneno periclitatus est, siquidem Laodice soror, cum perisse eum crederet, in concubitus amicorum proiecta, quasi admissum facinus maiori scelere tegere posset, venenum advenienti paravit. Quod cum ex ancillis Mithridates cognovisset, facinus in auctores vindicavit.

4. Hieme deinde adpetente non in convivio, sed in campo, nec in avocationibus, sed in exercitationibus, nec inter sodales, sed inter coaequales aut equo aut cursu aut viribus contendebat. Exercitum quoque suum ad parem laboris patientiam cotidiana exercitatione durabat, atque ita invictus ipse inexpugnabilem exercitum fecerat. Inita deinde cum Nicomede societate Paphlagoniam invadit victamque cum socio dividit. Quam cum teneri a regibus senatui nuntiatum esset, legatos ad utrumque misit, qui gentem restitui in pristinum statum iuberent. Mithridates, cum se iam parem magnitudini Romanorum crederet, superbo responso hereditarium patri suo regnum obvenisse respondit; mirari se, quod cum ei relata controversia non fuerit, sibi referatur. Nec territus minis Galatiam quoque occupat. Nicomedes, quoniam se tueri iure non poterat, iusto regi redditurum respondit. Atque ita filium suum mutato nomine Pylaemenen, Paphlagonum regum nomine, appellat et quasi stirpi regiae reddidisset regnum, falso nomine tenet. Sic ludibrio habiti legati Romam revertuntur.


Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA2) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2010. Content in this page is licensed under a Creative Commons License