Marcus Iunianus Iustinus
Epitome Historiarum Philippicarum P. Trogi

LIBER XXXVIII

Capp. I-V

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

LIBER XXXVIII

Capp. I-V

1. Mithridates parricidia nece uxoris auspicatus sororis alterius Laodices filios, cuius virum Ariarathen, regem Cappadociae, per Gordium insidiis occiderat, tollendos statuit, nihil actum morte patris existimans, si adulescentes paternum regnum, cuius ille cupiditate flagrabat, occupassent. Igitur dum in his cogitationibus versatur, interim Nicomedes, rex Bithyniae, vacuam morte regis Cappadociam invadit. Quod cum nuntiatum Mithridati fuisset, per simulationem pietatis auxilia sorori ad expellendum Cappadocia Nicomeden mittit. Sed iam Laodice per pactionem se Nicomedi in matrimonium tradiderat. Quod aegre ferens Mithridates praesidia Nicomedis Cappadocia expellit regnumque sororis filio restituit, egregium prorsus factum, ni subsecuta fraus esset; siquidem interiectis mensibus simulat se Gordium, quo ministro usus in Ariarathe interficiendo fuerat, restituere in patriam velle, sperans, si obsisteret adulescens, causas belli futuras, aut, si permitteret, per eundem filium tolli posse, per quem interfecerat patrem. Quod ubi Ariarathes iunior moliri cognovit, graviter ferens interfectorem patris per avunculum potissimum ab exilio revocari, ingentem exercitum contrahit. Igitur cum in aciem eduxisset Mithridates peditum LXXX milia, equitum X, currus falcatos sexcentos, nec Ariarathi auxiliantibus finitimis regibus minores copiae essent, incertum belli timens consilia ad insidias transfert sollicitatoque iuvene ad conloquium, cum ferrum occultatum inter fascias gereret, scrutatore ab Ariarathe regio more misso, curiosius imum ventrem pertractanti ait: caveret, ne aliud telum inveniret quam quaereret. Atque ita risu protectis insidiis sevocatum ab amicis velut ad secretum sermonem inspectante utroque exercitu interficit; regnum Cappadociae octo annorum filio inposito Ariarathis nomine additoque ei rectore Gordio tradidit.

2. Sed Cappadoces crudelitate ac libidine praefectorum vexati a Mithridate deficiunt fratremque regis, et ipsum Ariarathen nomine, ab Asia, ubi educabatur, revocant, cum quo Mithridates proelium renovat victumque regno Cappadociae expellit. Nec multo post adulescens ex aegritudine collecta infirmitate decedit. Post huius mortem Nicomedes timens, ne Mithridates accessione Cappadociae etiam Bithyniam finitimam invaderet, subornat puerum eximiae pulchritudinis, quasi Ariarathes tres, non duos filios genuisset, qui a senatu Romano paternum regnum peteret. Uxorem quoque Laodicen Romam mittit ad testimonium trium ex Ariarathe susceptorum filiorum. Quod ubi Mithridates cognovit, et ipse pari inpudentia Gordium Romam mittit, qui senatui adseveret puerum, cui Cappadociae regnum tradiderat, ex eo Ariarathe genitum, qui bello Aristonici auxilia Romanis ferens cecidisset. Sed senatus studio regum intellecto, aliena regna falsis nominibus furantium, Mithridati Cappadociam et Nicomedi ad solacia eius Paphlagoniam ademit. Ac ne contumelia regum foret ademptum illis, quod daretur aliis, uterque populus libertate donatus est. Sed Cappadoces munus libertatis abnuentes negant vivere gentem sine rege posse. Itaque rex illis a senatu Ariobarzanes statuitur.

3. Erat eo tempore Tigranes rex Armeniae, obses Parthis ante multum temporis datus, nec olim ab eisdem in regnum paternum remissus. Hunc Mithridates mire ad societatem Romani belli, quod olim meditabatur, perlicere cupiebat. Nihil igitur de offensa Romanorum sentientem per Gordium inpellit, ut Ariobarzani, segni admodum, bellum inferat, et ne quis dolus subesse videatur, filiam suam ei Cleopatram in matrimonium tradit. Primo igitur adventu Tigranis Ariobarzanes sublatis rebus suis Romam contendit, atque ita per Tigranen rursus Cappadocia iuris esse Mithridatis coepit. Eodem tempore mortuo Nicomede etiam filius eius, et ipse Nicomedes, regno a Mithridate pellitur, qui cum supplex Romam venisset, decernitur in senatu, ut uterque in regnum restituantur; in quod tum missi M. Aquilius et Mallius + Malthinus legati. His cognitis Mithridates societatem cum Tigrane bellum adversus Romanos gesturus iungit, pactique inter se sunt, ut urbes agrique Mithridati, homines vero et quaecumque auferri possent, Tigrani cederent. Post haec Mithridates intellecto quantum bellum suscitaret, legatos ad Cimbros, alios ad Gallograecos et Sarmatas Bastarnasque auxilium petitum mittit. Nam omnes has gentes Romanum meditabundus bellum variis beneficiorum muneribus iam ante inlexerat. Ab Schythia quoque exercitum venire iubet omnemque Orientem adversus Romanos armat. Non magno igitur labore Aquilium et | Malthinum Asiano exercitu instructos vincit, quibus simul cum Nicomede pulsis ingenti favore civitatium excipitur. Multum ibi auri argentique studio veterum regum magnumque belli apparatum invenit, quibus instructus debita civitatibus publica privataque remittit et vacationem quinquennii concedit. Tunc ad contionem milites vocat eosque variis exhortationibus ad Romana bella sive Asiana incitat. Quam orationem dignam duxi, cuius exemplum brevitati huius operis insererem; quam obliquam Pompeius Trogus exposuit, quoniam in Livio et in Sallustio reprehendit, quod contiones directas pro sua oratione operi suo inserendo historiae modum excesserint.

4. Optandum sibi fuisse ait, ut de eo liceret consulere, bellumne sit cum Romanis an pax habenda; quin vero sit resistendum inpugnantibus, ne eos quidem dubitare, qui spe victoriae careant; quippe adversus latronem, si nequeant pro salute, pro ultione tamen sua omnes ferrum stringere. Ceterum quia non id agitur, an liceat quiescere non tantum animo hostiliter, sed etiam proelio congressis, consulendum, qua ratione ac spe coepta bella sustineant. Esse autem sibi victoriae fiduciam, si sit illis animus; Romanosque vinci posse cognitum non sibi magis quam ipsis militibus, qui et in Bithynia Aquilium et Malthinum in Cappadocia fuderint. Ac si quem aliena magis exempla quam sua experimenta moveant, audire se a Pyrro, rege Epiri, non amplius quinque milibus Macedonum instructo fusos tribus proeliis Romanos. Audire Hannibalem sedecim annis Italiae victorem immoratum, et quin ipsam caperet urbem, non Romanorum illi vires restitisse sed domesticae aemulationis atque invidiae studium. Audire populos transalpinae Galliae Italiam ingressos maximis eam pluribusque urbibus possidere et latius aliquanto solum finium, quam in Asia, quae dicatur inbellis, idem Galli occupavissent. Nec victam solum dici sibi Romam a Gallis, sed etiam captam, ita ut unius illis montis tantum cacumen relinqueretur; nec bello hostem, sed pretio remotum. Gallorum autem nomen, quod semper Romanos terruit, in partem virium suarum ipse numeret. Nam hos, qui Asiam incolunt, Gallos ab illis, qui Italiam occupaverant, sedibus tantum distare, originem quidem ac virtutem genusque pugnae idem habere; tantoque his acriora esse quam illis ingenia, quod longiore ac difficiliore spatio per Illyricum Thraciamque prodierint, paene operosius transitis eorum finibus quam ubi consedere possessis. Iam ipsam Italiam audire se numquam, ut Roma condita sit, satis illi pacatam, sed adsidue per omnes annos pro libertate alios, quosdam etiam pro vice imperii bellis continuis perseverasse; et a multis civitatibus Italiae deletos Romanorum exercitus ferri, a quibusdam novo contumeliae more sub iugum missos. Ac ne veteribus immoremur exemplis, hoc ipso tempore universam Italiam bello Marsico consurrexisse, non iam libertatem, sed consortium imperii civitatisque poscentem; nec gravius vicino Italiae bello quam domesticis principum factionibus urbem premi, multoque periculosius esse Italico civile bellum. Simul et a Germania Cimbros, immensa milia ferorum atque immitium populorum, more procellae inundasse Italiam; quorum etsi singula bella sustinere Romani possent, universis tamen obruantur, ut ne vacaturos quidem bello suo putet.

5. Utendum igitur occasione et rapienda incrementa virium, ne, si illis occupatis quieverint, mox adversus vacuos et quietos maius negotium habeat. Non enim quaeri, an capienda sint arma, sed utrum sua potius occasionem an illorum. Nam bellum quidem iam tunc secum ab illis geri coeptum, cum sibi pupillo maiorem Phrygiam ademerint, quam patri suo praemium dati adversus Aristonicum auxilii concesserant, gentem quam et proavo suo Mithridati Seleucus Callinicus in dotem dedisset. Quid, cum Paphlagonia se decedere iusserint, non alterum illud genus belli fuisse? Quae non vi, non armis, sed adoptione testamenti et regum domesticorum interitu hereditaria patri suo obvenisset. Cum inter hanc decretorum amaritudinem parendo non tamen eos mitigaret, quin acerbius in dies gerant, non obtinuisse. Quod enim a se non praebitum illis obsequium? Non Phrygiam Paphlagoniamque dimissas? Non Cappadocia filium eductum, quam iure gentium victor occupaverat? Raptum tamen sibi esse victoriae ius ab illis, quorum nihil est nisi bello quaesitum. Non regem Bithyniae Chreston, in quem senatus arma decreverat, a se in gratiam illorum occisum? Tamen nihilo minus inputari sibi, si qua Gordius aut Tigranes faciat. Libertatem etiam in contumeliam sui a senatu ultro delatam Cappadociae, quam reliquis gentibus abstulerunt; dein populo Cappadocum pro libertate oblata Gordium regem orante ideo tantum, quoniam amicus suus esset, non obtinuisse. Nicomeden praecepto illorum bellum sibi intulisse; quia ultum ierit se, ab ipsis ventum obviam in eo; et nunc eam secum bellandi illis causam fore, quod non inpune se Nicomedi lacerandum, saltatricis filio, praebuerit.


Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA2) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2010. Content in this page is licensed under a Creative Commons License