Marcus Iunianus Iustinus
Epitome Historiarum Philippicarum P. Trogi

LIBER VII

Capp. I-III

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

LIBER VII

Capp. I-III

1. Macedonia ante a nomine Emathionis regis, cuius primaa virtutis experimenta in illis locis exstant, Emathia cognominata est. Huius sicuti incrementa modica, ita termini perangusti fuere. Populus Pelasgi, regio Bottia dicebatur. Sed postea virtute regum et gentis industria subactis primo finitimis, mox populis nationibusque, imperium usque extremos Orientis terminos prolatum. In regione Paeonia, quae nunc portio est Macedoniae, regnasse fertur Pelegonus, pater Asperopaei, cuius Troiano bello inter clarissimos vindices urbis nomen accipimus. Ex alio latere in Europa regnum Europus nomine tenuit. Sed et Caranus cum magna multitudine Graecorum sedes in Macedonia responso oraculi iussus quaerere, cum Emathiam venisset, urbem Edessam non sentientibus oppidanis propter imbrium et nebulae magnitudinem gregem caprarum imbrem fugientium secutus occupavit; revocatusque in memoriam oraculi, quo iussus erat ducibus capris imperium quaerere, regni sedem statuit; religionesque postea observavit, quocumque agmen moveret, ante signa easdem capras habere, coeptorum duces habiturus, quas regni habuerat auctores. Urbem Edessam ob memoriam muneris Aegaeas, populum Aegeadas vocavit. Pulso deinde Mida (nam is quoque portionem Macedoniae tenuit) aliisque regibus pulsis in locum omnium solus successit primusque adunatis gentibus variorum populorum veluti unum corpus Macedoniae fecit, crescentique regno valida incrementorum fundamenta constituit.

2. Post hunc Perdicca regnavit, cuius et vita inlustris et mortis postrema, veluti ex oraculo, praecepta memorabilia fuere. Siquidem senex moriens Argeo filio monstravit locum, quo condi vellet; ibique non sua tantum, sed et succedentium sibi in regnum ossa poni iussit, praefatus quoad ibi conditae posterorum reliquiae forent, regnum in familia mansurum; creduntque hac superstitione extinctam in Alexandro stirpem, quia locum sepulturae mutaverit. Argeus moderate et cum amore popularium administrato regno successorem filium Philippum reliquit, qui immatura morte raptus Aeropum, parvulum admodum, instituit heredem. Sed Macedonibus adsidua certamina cum Thracibus et Illyriis fuere, quorum armis veluti cotidiano exercitio indurati gloria bellicae laudis finitimos terrebant. Igitur Illyrii infantiam regis pupilli contemnentes bello Macedonas adgrediuntur. Qui proelio pulsi rege suo in cunis prolato et pone aciem posito acrius certamen repetivere, tamquam ideo victi antea fuissent, quod bellantibus sibi regis sui auspicia defuissent, futuri vel propterea victores, quod ex superstitione animum vincendi ceperant; simul et miseratio eos infantis tenebat, quem, si victi forent, captivum de rege facturi videbantur. Conserto itaque proelio magna caede Illyrios fudere, ostenderuntque hostibus suis priore bello regem Macedonibus , non defuisse. Huic Amyntas succedit et propria virtute et Alexandri filii egregia indole insigniter clarus; cui Alexandro tanta omnium virtutum natura ornamenta exstitere ut etiam Olympio certamine vario ludicrorum genere contenderit.

3. Cum interim Darius, rex Persarum, turpi ab Scythia fuga submotus, ne ubique deformis militiae damnis haberetur, mittit cum parte copiarum Magabasum ad subigenda Thraciam ceteraque eius tractus regna, quibus pro ignobili momento erat accessura Macedonia. Qui bervi tempore exsecuto regis imperio legatis ab Amyntam, regem Macedoniae, missis obsides in pignus futurae pacis dari sibi postulabat. Sed legati benigne excepti inter epulas ebrietate crescente rogant Amyntam, ut apparatui epularum adiciat ius familiaritatis adhibitis in convivium suum filiis et uxoribus; id apud Persas haberi pignus et foedus hospitii. Quae ut venerunt [Persis] petulantius contractantibus filius Amyntae Alexander rogat patrem, respectu aetatis ac gravitatis suae abiret convivio, pollicitus se hospitium temperaturum iocos. Quo digresso mulieres quoque paululum e convivio evocat, cultius exornaturus gratioresque reducturus. In quarum locum matronali habitu exornatos iuvenes opponit, eosque petulantiam legatorum ferro, quod sub veste gerebant, conpescere iubet. Atque ita interfectis omnibus ignarus rei Magabasus, cum legati non redirent, mittit eo cum exercitus parte Bubarem, ut in bellum facile et mediocre, dedignatus ipse ire, ne dehonestaretur proelio tam foedae gentis. Sed Bubares ante bellum amore filiae Amyntae captus omisso bello nuptias facit depositisque hostilibus animis in adfinitatis iura succedit.


Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA2) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2010. Content in this page is licensed under a Creative Commons License