Marcus Iunianus Iustinus
Epitome Historiarum Philippicarum P. Trogi

LIBER VII

Capp. IV-VI

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

Capp. IV-VI

4. Post discessum a Macedonia Bubaris Amyntas rex decedit, cuius filio et successori Alexandro cognatio Bubaris non Darii tantum temporibus pacem praestitit, verum etiam Xerxen adeo conciliavit, ut, cum Graeciam veluti tempestas quaedam occupasset, inter Olympum Haemumque montes totius regionis eum imperio donaverit. Sed nec virtute minus quam Persarum liberalitate regnum ampliavit. Per ordinem deinde successionis regnum Macedoniae ad Amyntam, fratris eius Menelai filium, pervenit. Hic quoque insignis industria et omnibus imperatoriis virtutibus instructus fuit, qui ex Eurydice tres filios sustulit, Alexandrum, Perdiccam et Philippum, Alexandri Magni Macedonis patrem, et filiam Euryonen, ex Gygaea autem Archelaum, Arridaeum, Menelaum. Cum Illyriis deinde et cum Olynthiis gravia bella gessit. Insidiis etiam Euridices uxoris, quae nuptias generi pacta occidendum virum regnumque adultero tradendum susceperat, occupatus fuisset, ni filia paelicatum matris et sceleris consilia prodidisset. Functus itaque tot periculis senex decessit, regno maximo ex filiis Alexandro tradito.

5. Igitur Alexander inter prima initia regni bellum ab Illyriis pacta mercede et Philippo fratre dato obside redemit. Interiecto quoque tempore per eundem obsidem cum Thebanis gratiam pacis reconciliat. Quae res Philippo maxima incrementa egregiae indolis dedit, siquidem Thebis triennio obses habitus prima pueritiae rudimenta in urbe severitatis antiquae et in domo Epaminondae, summi et philosophi et imperatoris, deposuit. Nec multo post Alexander insidiis Euridices matris appetitus occumbit, cui Amyntas in scelere deprehensae propter communes liberos, ignarus eisdem quandoque exitiosam fore, pepercerat. Frater quoque eius Perdicca pari insidiarum fraude decipitur. Indignum prorsus libidinis causa liberos a matre vita privatos, quam scelerum suorum suppliciis liberorum contemplatio vindicaverat. Perdiccae hoc indignior caedes videbatur, quod ei apud matrem misericordiam ne parvulus quidem filius conciliaverat. Itaque Philippus diu non regem, sed tutorem pupilli egit. At ubi graviora bella imminebant serumque auxilium in exspectatione infantis erat, conpulsus a populo regnum suscepit.

6. Ut est ingressus imperium, magna de illo spes omnibus fuit et propter ipsius ingenium, quod magnum spondebat virum, et propter vetera Macedoniae fata, quae cecinerant, uno ex Amyntae filiis regnante florentissimum fore Macedoniae statum, cui spei scelus matris hunc residuum fecerat. Principio rerum cum hinc caedes fratrum indigne peremptorum, inde hostium multitudo, hinc insidiarum metus, inde inopia continui belli et exhausti regni immaturam aetatem tironis urgerent: bella, quae velut conspiratione quadam ad opprimendam Macedoniam multarum gentium ex diversis locis uno confluebant, quoniam omnibus par esse non poterat, dispensanda ratus alia interposita pactione conponit, alia redimit facillimis quibusque adgressis, quorum victoria et militum trepidos animos firmaret et contemptum sibi hostium demeret. Primum illi cum Atheniensibus certamen fuit; quibus per insidias victis metu belli gravioris, cum interficere omnes posset, incolumes sine pretio dimisit. Post hos bello in Illyrios translato multa milia hostium caedit; hinc Thessaliam non praedae cupiditate, sed quod exercitui suo robur Thessalorum equitum adiungere gestiebat, nihil minus quam bellum metuentem inprovisus expugnat, unumque corpus equitum pedestriumque copiarum invicti exercitus fecit; urbem nobilissimam Larissam capit. Quibus rebus feliciter provenientibus Olympiadam, Neoptolemi, regis Molossorum, filiam, uxorem ducit, conciliante nuptias fratre patrueli, auctore virginis, Arryba, rege Molossorum, qui sororem Olympiadis Troada in matrimonio habebat; quae causa illi exitii malorumque omnium fuit. Nam dum regni incrementa adfinitate Philippi adquisiturum sperat, proprio regno ab eodem privatus in exilio consenuit. His ita gestis Philippus iam non contentus submovere bella ultro etiam quietos lacessit. Cum Mothonam urbem oppugnaret, in praetereuntem de muris sagitta iacta dextrum oculum regis effodit. Quo vulnere nec segnior in bellum nec iracundior adversus hostes factus est, adeo ut interiectis diebus pacem deprecantibus dederit, nec moderatus tantum, verum etiam mitis adversus victos fuerit.


Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA2) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2010. Content in this page is licensed under a Creative Commons License