Marcus Iunianus Iustinus
Epitome Historiarum Philippicarum P. Trogi

LIBER X

Capp. I-III

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

LIBER X

Capp. I-III

1. Artaxerxi, regi Persarum, ex paelicibus centum quindecim filii fuere, sed tres tantum iusto matrimonio suscepti, Darius, Ariaratus et Ochus. Ex his Darium contra morem Persarum, apud quos rex non nisi morte mutatur, per indulgentiam pater regem vivus fecit, nihil sibi ablatum existimans, quod in filium contulisset, sinceriusque gaudium ex procreatione capturus, si insignia maiestatis suae vivus in filio conspexisset. Sed Darius post nova paternae pietatis exempla interficiendi patris consilium cepit, sceleratus, si solus parricidium cogitasset, tanto sceleratior, quod in societatem facinoris adsumptos L fratres fecit parricidas. Ostenti prorsus genus, ubi in tanto populo non solum sociari, verum etiam sileri parricidium potuit, ut ex L liberis nemo inventus sit, quem aut paterna maiestas aut veneratio senis aut indulgentia patris a tanta immanitate revocaret. Adeone vile paternum nomen apud tot numero filios fuit, ut, quorum praesidio tutus etiam adversus hostes esse debuerit, eorum insidiis circumventus tutior ab hostibus quam a filiis fuerit?

2. Causa parricidii sceleratior ipso parricidio fuit. Occiso quippe Cyro fraterno bello, cuius mentio supra habita est, Aspasian, paelicem eius, rex Artaxerxes in matrimonium receperat. Hanc patrem cedere sibi sicuti regnum Darius postulaverat; qui pro indulgentia sua in liberos primo facturum se dixerat, mox paenitentia ductus, ut honeste negaret quod temere promiserat, solis eam sacerdotio praefecit, quo perpetua illi ab omnibus viris pudicitia imperabatur. Hinc exacerbatus iuvenis in iurgia primo patris erupit, mox facta cum fratribus coniuratione, dum patri insidias parat, deprehensus cum sociis poenas parricidii diis paternae maiestatis ultoribus dedit. Coniuges quoque omnium cum liberis, ne quod vestigium tanti sceleris extaret, interfectae. Post haec Artaxerxes morbo ex dolore contracto decedit, rex quam pater felicior.

3. Hereditas regni Ocho tradita, qui timens parem coniurationem regiam cognatorum caede et strage principum replet, nulla, non sanguinis, non sexus, non aetatis, misericordia permotus, scilicet ne innocentior fratribus parricidis haberetur. Atque ita veluti purificato regno bellum Cadusiis infert. In eo adversus provocatorem hostium Codomannus quidam cum omnium favore processisset, hoste caeso victoriam suis pariter et prope amissam gloriam restituit. Ob haec decora idem Codomannus praeficitur Armeniis. Interiecto deinde tempore post mortem Ochi regis ob memoriam pristinae virtutis rex a populo constituitur, Darii nomine, ne quid regiae maiestati deesset, honoratus; bellumque cum Alexandro Magno diu variante fortuna magna virtute gessit. Postremo victus ab Alexandro et a cognatis occisus vitam pariter cum Persarum regno finivit.


Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA2) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2010. Content in this page is licensed under a Creative Commons License