Marcus Iunianus Iustinus
Epitome Historiarum Philippicarum P. Trogi

LIBER XI

Capp. I-III

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

LIBER XI

Capp. I-III

1. In exercitu Philippi sicuti variae gentes erant, ita eo occiso diversi motus animorum fuere. Alii quippe iniusta servitute oppressi ad spem se libertatis erigebant, alii taedio longinquae militiae remissam sibi expeditionem gaudebant, nonnulli facem nuptiis filiae accensam rogo patris subditam dolebant. Amicos quoque tam subita mutatione rerum haud mediocris metus ceperat, reputantes nunc provocatam Asiam, nunc Europam nondum perdomitam, nunc Illyrios, Thracas et Dardanos ceterasque barbaras gentes fidei dubiae et mentis infidae; qui omnes populi si pariter deficiant, sisti nullo modo posse. Quis rebus veluti Medea quaedam interventus Alexandri fuit, qui pro contione ita vulgus omne consolatus hortatusque pro tempore est, ut et metum timentibus demeret et in spem omnes inpelleret. Erat hic annos XX natus, in qua aetate ita moderate de se multa pollicitus est, ut appareret plura eum experimentis reservare. Macedonibus immunitatem cunctarum rerum praeter militiae vacationem dedit; quo facto tantum sibi favorem omnium conciliavit, ut corpus hominis, non virtutem regis mutasse se dicerent.

2. Prima illi cura paternarum exequiarum fuit, in quibus ante omnia caedis conscios ad tumulum patris occidi iussit. Soli Alexandro Lyncestae [parricidarum] fratri pepercit, servans in eo auspicium dignitatis suae; nam regem eum primus salutaverat. Aemulum quoque imperii, Caranum, fratrem ex noverca susceptum, interfici curavit. Inter initia multas gentes rebellantes conpescuit, orientes nonnullas seditiones extinxit. Quibus rebus erectus citato gradu in Graeciam contendit, ubi exemplo patris Corinthum evocatis civitatibus dux in locum eius substituitur. Inchoatum deinde a patre Persicum bellum adgreditur. In cuius apparatu occupato nuntiatur Athenienses et Lacedaemonios ab eo ad Persas defecisse auctoremque eius defectionis magno auri pondere a Persis corruptum Demosthenem oratorem extitisse, qui Macedonum deletas omnes cum rege copias a Triballis adfirmaverit producto in contionem auctore, qui in eo proelio, in quo rex ceciderit, se quoque vulneratum diceret. Qua opinione mutatos omnium ferme civitatium animos esse; praesidia Macedonum obsideri. Quibus motibus occursurus tanta celeritate instructo paratoque exercitu Graeciam oppressit, ut, quem venire non senserant, videre se vix crederent.

3. In transitu hortatus Thessalos fuerat beneficiorumque Philippi patris maternaeque suae cum his ab Aeacidarum gente necessitudinis admonuerat. Cupide haec Thessalis audientibus exemplo patris dux universae gentis creatus erat et vectigalia omnia reditusque suos ei tradiderant. Sed Athenienses, sicuti primi defecerant, ita primi paenitere coeperunt, contemptum hostis in admirationem pueritiamque Alexandri spretam antea supra virtutem veterum ducum extollentes. Missis itaque legatis bellum deprecantur, quibus auditis et graviter increpatis Alexander bellum remisit. Inde Thebas exercitum convertit, eadem indulgentia usurus, si parem paenitentiam invenisset. Sed Thebani armis, non precibus nec deprecatione usi sunt. Itaque victi gravissima quaeque supplicia miserrimae captivitatis experti sunt. Cum in concilio de excidio urbis deliberaretur, Phocenses et Plataeenses et Thespienses et Orchomenii, Alexandri socii victoriaeque participes, excidia urbium suarum crudelitatemque Thebanorum referebant, studia in Persas non praesentia tantum, verum et vetera adversus Graeciae libertatem increpantes, quam ob rem odium eos omnium populorum esse; quod vel ex eo manifestari, quod iure iurando se omnes obstrinxerint, ut victis Persis Thebas diruerent. Adiciunt et scelerum priorum fabulas, quibus omnes scaenas repleverint, ut non praesenti tantum perfidia, verum et vetere infamia invisi forent.


Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA2) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2010. Content in this page is licensed under a Creative Commons License