Marcus Iunianus Iustinus
Epitome Historiarum Philippicarum P. Trogi

LIBER XII

Capp. V-VIII

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

Capp. V-VIII

5. Interea et Alexander non regio, sed hostili odio saevire in suos coepit. Maxime indignabatur carpi se sermonibus suorum Philippi patris patriaeque mores subvertisse. Propter quae crimina Parmenio quoque senex, dignitate regi proximus, cum Philota filio, de utroque prius quaestionibus habitis, interficitur. Fremere itaque omnes universis castris coepere innoxii senis filiique casum miserantes, interdum se quoque non debere melius sperare dicentes. Quae cum nuntiata Alexandro essent, verens, ne haec opinio etiam in Macedoniam divulgaretur et victoriae gloria saevitiae macula infuscaretur, simulat se ex amicis quosdam in patriam victoriae nuntios missurum. Hortatur milites suis scribere, rariorem habituros occasionem propter militiam remotiorem. Datos fasces epistularum tacite ad se deferri iubet; ex quibus cognito de se singulorum iudicio in unam cohortem eos, qui de rege durius opinati fuerant, contribuit, aut consumpturus eos aut in ultimis terris in colonias distributurus. Inde Drancas, Evergetas vel + Arimaspos, Parapamesadas ceterosque populos, qui in radice Caucasi morabantur, subegit. Interea unus ex amicis Darii Bessus vinctus perducitur, qui regem non solum prodiderat, verum et interfecerat. Quem in ultionem perfidiae excruciandum fratri Darii tradidit, reputans non tam hostem suum fuisse Darium quam amicum eius, a quo esset occisus. Et ut his terris nomen relinqueret, urbem Alexandream super amnem Tanaim condidit, intra diem septimum decimum muro sex milium passuum consummato, translatis in eam trium civitatum populis, quas Cyrus condiderat. In Bactrianis quoque Sogdianisque XII urbes condidit, distributis his, quoscumque in exercitu seditiosos habebat.

6. His ita gestis sollemni die amicos in convivium convocat, ubi orta inter ebrios rerum a Philippo gestarum mentione praeferre se patri ipse rerumque suarum magnitudinem extollere caelo tenus coepit adsentante maiore convivarum parte. Itaque cum unus e senibus, Clitos, fiducia amicitiae regiae, cuius palmam tenebat, memoriam Philippi tueretur laudaretque eius res gestas, adeo regem offendit, ut telo a satellite rapto eundem in convivio trucidaverit. Qua caede exultans mortuo patrocinium Philippi laudemque paternae militiae obiectabat. Postquam satiatus caede animus conquievit et in irae locum successit aestimatio, modo personam occisi, modo causam occidendi considerans, pigere eum facti coepit; quippe paternas laudes tam iracunde accepisse se quam nec convicia debuisset, amicumque senem et innoxium a se occisum inter epulas et pocula dolebat. Eodem igitur furore in paenitentiam quo pridem in iram versus mori voluit. Primum in fletus progressus amplecti mortuum, tractare, quasi audienti confiteri dementiam, adreptumque telum in se vertit peregissetque facinus, nisi amici intervenissent. Mansit haec voluntas moriendi etiam sequentibus diebus. Accesserat enim paenitentiae nutricis suae et sororis Cliti recordatio, cuius absentis eum maxime pudebat: tam foedam illi alimentorum suorum mercedem redditam, ut, in cuius manibus pueritiam egerat, huic iuvenis et victor pro beneficiis funera remitteret. Reputabat deinde, quantum in exercitu suo, quantum apud devictas gentes fabularum atque invidiae, quantum apud ceteros amicos metum et odium sui fecerit, quam amarum et triste reddiderit convivium suum, non armatus in acie quam in convivio terribilior. Tunc Parmenion et Philotas, tunc Amyntas consobrinus, tunc noverca fratresque interfecti, tunc Attalus, Eurylochus, Pausanias aliique Macedoniae extincti principes occurrerunt. Ob haec illi quadriduo perseverata inedia est, donec exercitus universi precibus exoratus est, precantis, ne ita morte unius doleat, ut universos perdat, quos in ultimam deductos barbariam inter infestas et inritatas bello gentes destituat. Multum profuere Callisthenis philosophi preces; condiscipulatu apud Aristotelem familiaris illi et tunc ab ipso rege ad prodenda memoriae acta eius accitus. Revocato igitur ad bella animo Chorasmos et Dahas in deditionem accepit.

7. Dein, quod primo ex Persico superbiae regiae more distulerat ne omnia pariter invidiosiora essent, non salutari, sed adorari se iubet. Acerrimus inter recusantes Callisthenes fuit. Quae res et illi et multis principibus Macedonum exitio fuit, siquidem sub specie insidiarum omnes interfecti. Retentus tamen est a Macedonibus modus salutandi regis explosa adoratione. Post haec Indiam petit, ut Oceano ultimoque Oriente finiret imperium. Cui gloriae ut etiam exercitus ornamenta convenirent, phaleras equorurm et arma militum argento inducit exercitumque suum ab argenteis clipeis Argyraspidas appellavit. Cum ad Nysam urbem venisset, oppidanis non repugnantibus fiducia religionis Liberi patris, a quo condita urbs erat, parci iussit, laetus non militiam tantum, verum et vestigia se dei secutum. Tunc ad spectaculum sacri montis duxit exercitum, naturalibus bonis, vite hederaque, non aliter vestiti, quam si manu cultus colentiumque industria exornatus esset. Sed exercitus eius, ubi ad montem accessit, repentino impetu mentis in sacros dei ululatus instinctus cum stupore regis sine noxa discurrit, ut intellegeret non tam oppidanis se parcendo quam exercitui suo consuluisse. Inde montes Daedalos regnaque Cleophidis reginae petit. Quae cum se dedidisset ei, concubitu redemptum regnum ab Alexandro recepit, inlecebris consecuta, quod armis non poterat; filiumque ab eo genitum Alexandrum nominavit, qui postea regno Indorum potitus est. Cleophis regina propter prostratam pudicitiam scortum regium ab Indis exinde appellata est. Peragrata India cum ad saxum mirae asperitatis et altitudinis, in quod multi populi confugerant, pervenisset, cognoscit Herculem ab expugnatione eiusdem saxi terrae motu prohibitum. Captus itaque cupidine Herculis acta superare cum summo labore ac periculo potitus saxo omnes eius loci gentes in deditionem accepit.

8. Unus ex regibus Indorum fuit, Porus nomine, viribus corporis et animi magnitudine pariter insignis, qui bellum iam pridem audita Alexandri opinione in adventum eius parabat. Commisso itaque proelio exercitum suum Macedonas invadere iubet, sibi regem eorum privatum hostem deposcit. Nec Alexander pugnae moram fecit; sed prima congressione vulnerato equo cum praeceps ad terram decidisset, concursu satellitum servatur. Porus multis vulneribus obrutus capitur. Qui victum se adeo doluit, ut, cum veniam ab hoste accepisset, neque cibum sumere voluerit neque vulnera curari passus sit aegreque sit ab eo obtentum, ut vellet vivere. Quem Alexander ob honorem virtutis incolumem in regnum remisit. Duas ibi urbes condidit; unam Nicaeam, alteram ex nomine equi Bucephalen vocavit. Inde Adrestas, Catheanos, Praesidas, Gangaridas caesis eorum exercitibus expugnat. Cum ad Sophitis [regnum] venisset, ubi eum hostium CC milia [peditum et XX milia] equitum opperiebantur, exercitus omnis non minus victoriarum numero quam laboribus fessus lacrimis eum deprecatur, finem tandem bellis faceret; aliquando patriae reditusque meminisset, respiceret militum annos, quibus vix aetas ad reditum sufficeret. Ostendere alius canitiem, alius vulnera, alius aetate consumpta corpora, alius cicatricibus exhausta; solos se esse, qui duorum regum, Philippi Alexandrique, continuam militiam pertulerint. Tantum orare, ut reliquias saltim suas paternis sepulcris reddat, quorum non studiis deficiatur quam annis, ac, si non militibus, vel ipsi sibi parcat, ne fortunam suam nimis onerando fatiget. Motus his tam iustis precibus velut in finem victoriae castra solito magnificentiora fieri iussit, quorum molitionibus et hostis terreretur et posteris admiratio sui relinqueretur. Nullum opus laetius milites fecere. Itaque caesis hostibus cum gratulatione in eadem reverterunt.


Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA2) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2010. Content in this page is licensed under a Creative Commons License