Marcus Iunianus Iustinus
Epitome Historiarum Philippicarum P. Trogi

LIBER XIII

Capp. I-IV

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

LIBER XIII

Capp. I-IV

1. Extincto in ipso aetatis ac victoriarum flore Alexandro Magno triste apud omnes tota Babylonia silentium fuit. Sed nec devictae gentes fidem nuntio habuerunt, quod ut invictum regem ita immortalem esse crediderant, recordantes quotiens praesenti morte ereptus esset, quam saepe pro amisso repente se non sospitem tantum suis, verum etiam victorem obtulisset. Ut vero mortis eius fides adfuit, omnes barbarae gentes paulo ante ab eo devictae non ut hostem, sed ut parentem luxerunt. Mater quoque Darii regis, quae amisso filio a fastigio tantae maiestatis in captivitatem redacta indulgentia victoris in eam diem vitae non paenituerat, audita morte Alexandri mortem sibi ipsa conscivit, non quod hostem filio praeferret, sed quod pietatem filii in eo, quem ut hostem timuerat, experta esset. Contra Macedones versa vice non ut civem ac tantae maiestatis regem, verum ut hostem amissum gaudebat, et severitatem nimiam et adsidua belli pericula execrantes. Huc accedebat, quod principes regnum et imperia, vulgus militum thesauros et grande pondus auri velut inopinatam praedam spectabant, illi successionem regni, hi opum ac divitiarum hereditatem cogitantes. Erant enim in thesauris L milia talentum et in annuo vectigali tributo tricena milia. Sed nec amici Alexandri frustra regnum spectabant. Nam eius virtutis ac venerationis erant, ut singulos reges putares; I quippe ea formae pulchritudo et proceritas corporis et virium ac sapientiae magnitudo in omnibus fuit, ut qui eos ignoraret, non ex una gente, sed ex toto terrarum orbe electos iudicaret. Neque enim umquam ante Macedonia vel ulla gens alia tam clarorum virorum proventu floruit, quos primo Philippus, mox Alexander tanta cura legerat, ut non tam ad societatem belli quam in successionem regni electi viderentur. Quis igitur miretur talibus ministris orbem terrarum victum, cum exercitus Macedonum tot non ducibus, sed regibus regeretur? Qui numquam sibi repperissent pares, si non inter se concurrissent, multosque Macedonia provincia Alexandros habuisset, nisi Fortuna eos aemulatione virtutis in perniciem mutuam armasset.

2. Ceterum occiso Alexandro non ut laeti ita et securi fuere omnibus unum locum conpetentibus, nec minus milites quam invicem se timebant, quorum et libertas solutior et favor incertus erat. Inter ipsos vero aequalitas discordiam augebat nemine tantum ceteros excedente, ut ei aliquis se submitteret. Armati itaque in regiam coeunt ad firmandum rerum praesentium statum. Perdicca censet Roxanes expectari partum, quae mense octavo matura iam ex Alexandro erat, et si puerum peperisset, hunc dari successorem patri. Meleager negat differenda in partus dubios consilia, neque expectandum, dum reges sibi nascerentur, cum iam genitis uti liceret; seu puer illis placeat, esse Pergami filium Alexandri natum ex Barsine, nomine Herculem, seu mallent iuvenem, esse in castris fratrem Alexandri Arridaeum, comem et cunctis non suo tantum, verum et patris Philippi nomine acceptissimum. Ceterum Roxanen esse originis Persicae, nec esse fas, ut Macedonibus ex sanguine eorum, quorum regna deleverint, reges constituantur, quod nec ipsum Alexandrum voluisse dicit; denique morientem nullam de eo mentionem habuisse. Ptolomeus recusabat regem Arridaeum non propter maternas modo sordes, quod ex Larissaeo scorto nasceretur, sed etiam propter valetudinem maiorem, quam patiebatur, ne ille nomen regis, alius imperium teneret; melius esse ex his legi, qui prae virtute regi suo proximi fuerint, qui provincias regant, quibus bella mandentur, quam sub persona regis indignorum imperio subiciantur. Vicit Perdiccae sententia consensu universorum. Placuit itaque Roxanes expectari partum, et, si puer natus fuisset, tutores Leonatum et Perdiccam et Crateron et Antipatrum constituunt confestimque in tutorum obsequia iurant.

3. Cum equites quoque idem fecissent, pedites indignati nullas sibi consiliorum partes relictas Arridaeum, Alexandri fratrem, regem appellant satellitesque illi ex tribu sua legunt et nomine Philippi patris vocari iubent. Quae cum nuntiata equitibus essent, legatos ad mitigandos eorum animos duos ex proceribus, Attalum et Meleagrum mittunt, qui potentiam ex vulgi adulatione quaerentes omissa legatione militibus consentiunt. Statim et seditio crevit, ubi caput et consilium habere coepit. Tum ad delendum equitatum cuncti in regiam armati inrumpunt, quo cognito equites trepidi ab urbe discedunt castrisque positis et ipsi pedites terrere coeperunt. Sed nec procerum inter se odia cessabant. Attalus ad interficiendum Perdiccam, ducem partis alterius, mittit, ad quem armatum et ultro provocantem cum accedere percussores ausi non fuissent, tanta constantia Perdiccae fuit, ut ultro ad pedites veniret et in contionem vocatos edoceret, quod facinus molirentur. Respicerent contra quos arma sumpsissent: non illos Persas, sed Macedonas, non hostes, sed cives esse, plerosque etiam cognatos eorum, certe conmilitones, eorundem castrorum ac periculorum socios; edituros deinde egregium hostibus suis spectaculum, ut quorum armis victos se doleant, eorum mutuis caedibus gaudeant, parentaturosque sanguine suo manibus hostium a se interfectorum.

4. Haec cum pro singulari facundia sua Perdicca perorasset, adeo movit pedites, ut probato consilio eius dux ab omnibus legeretur. Tum equites in concordiam revocati in Arridaeum regem consentiunt. Servata est portio regni Alexandri filio, si natus esset. Haec agebant posito in medio Alexandri corpore, ut maiestas eius testis decretorum esset. His ita compositis Macedoniae et Graeciae Antipater praeponitur, regiae pecuniae custodia Cratero traditur, castrorum et exercitus et regum cura Meleagro et Perdiccae adsignatur; iubeturque Arridaeus rex corpus Alexandri in Hammonis templum deducere. Tunc Perdicca, infensus seditionis auctoribus, repente ignaro collega lustrationem castrorum propter mortem regis in posterum edicit. Postquam armatum exercitum in campo constituit, consentientibus universis evocatos, dum transit, de singulis manipulis seditiosos supplicio tradi occulte iubet. Reversus inde inter principes provincias dividit, simul ut et aemulos removeret et munus imperii beneficii sui faceret. Prima Ptolomeo Aegyptus et Africae Arabiaeque pars sorte venit, quem ex gregario milite Alexander virtutis causa provexerat; cui ad tractandam provinciam Cleomenes, qui Alexandriam aedificaverat, additur. Confinem huic provinciae Syriam Laomedon Mytilenaeus, Ciliciam Philotas accipiunt. Pitho Illyrius Mediae maiori, Atropatos minori, socer Perdiccae, praeponitur. Susiana gens Coeno, Phrygia maior Antigono, Philippi filio, adsignatur. Lyciam et Pamphyliam Nearchus, Cariam Cassander, Lydiam Menander sortiuntur. Leonato minor Phrygia evenit; Thracia et regiones Pontici maris Lysimacho, Cappadocia cum Paphlagonia Eumeni data. Summus castrorum tribunatus Seleuco, Antiochi filio, cessit. Stipatoribus regiis satellitibusque Cassander, filius Antipatri, praeficitur. In Bactriana ulteriore et Indiae regionibus priores praefecti retenti. Seras inter amnes Hydaspem et Indum Taxiles habebat. In colonias in Indis conditas Pithon, Agenoris filius, mittitur. Parapamenos, finem Caucasi montis, Oxyartes accepit. Arachossi Cedrossique Sibyrtio traduntur; Drancae et Arei Staganori. Bactrianos Amyntas sortitur, Sogdianos Soleus Staganor, Parthos Philippus, Hyrcanos Phrataphernes, Carmanos Tleptolemus, Persas Peucestes, Babylonios Archon Pellaeus, Arcesilaus Mesopotamiam. Haec divisio velut fatale munus singulis contigisset, ita magna incrementorum memoria plurimis fuit; siquidem non magno post tempore, quasi regna, non praefecturas divisissent, sic reges ex praefectis facti magnas opes non sibi tantum paraverunt, verum etiam posteris reliquerunt.


Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA2) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2010. Content in this page is licensed under a Creative Commons License