Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Iustinianus Imperator
Institutiones

IntraText CT - Text

  • Liber II
    • Titulus IX. Per quas personas nobis adquiritur.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Titulus IX. Per quas personas nobis adquiritur.

1. Adquiritur nobis non solum per nosmet ipsos, sed etiam per eos quos in potestate habemus: item per eos servos in quibus usumfructum habemus: item per homines liberos et servos alienos, quos bona fide possidemus. de quibus singulis diligentius dispiciamus. Igitur liberi vestri utriusque sexus, quos in potestate habetis, olim quidem, quidquid ad eos pervenerat (exceptis videlicet castrensibus peculiis), hoc parentibus suis adquirebant sine ulla distinctione: et hoc ita parentum fiebat, ut esset eis licentia quod per unum vel unam eorum adquisitum est alii filio vel extraneo donare, vel vendere vel quocumque modo voluerant applicare. quod nobis inhumanum visum est et generali constitutione emissa et liberis pepercimus et patribus debitum reservavimus. sancitum etenim a nobis est, ut, si quid ex re patris ei obveniat, hoc secundum antiquam observationem totum parenti adquirat (quae enim invidia est, quod ex patris occasione profectum est, hoc ad eum reverti?): quod autem ex alia causa sibi filiusfamilias adquisivit, huius usumfructum quidem patri adquirat, dominium autem apud eum remaneat, ne, quod ei suis laboribus vel prospera fortuna accessit, hoc in alium perveniens luctuosum ei procedat. Hocque a nobis dispositum est et in ea specie ubi parens, emancipando liberum, ex rebus quae adquisitionem effugiunt sibi partem tertiam retinere, si voluerat, licentiam ex anterioribus constitutionibus habebat, quasi pro pretio quodammodo emancipationis, et inhumanum quiddam accidebat, ut filius rerum suarum ex hac emancipatione dominio pro parte defraudetur, et, quod honoris ei ex emancipatione additum est, quod sui iuris effectus est, hoc per rerum deminutionem decrescat. ideoque statuimus, ut parens pro tertia bonorum parte dominii, quam retinere poterat, dimidiam non dominii rerum, sed ususfructus retineat: ita etenim et res intactae apud filium remanebunt et pater ampliore summa fruetur, pro tertia dimidia potiturus. Item vobis adquiritur, quod servi vestri ex traditione nanciscuntur sive quid stipulentur vel ex qualibet alia causa adquirunt. hoc enim vobis et ignorantibus et invitis obvenit. ipse enim servus, qui in potestate alterius est, nihil suum habere potest. sed si heres institutus sit, non alias nisi iussu vestro hereditatem adire potest: et si iubentibus vobis adierit, vobis hereditas adquiritur, perinde ac si vos ipsi heredes instituti essetis. et convenienter scilicet legatum per eos vobis adquiritur. non solum autem proprietas per eos quos in potestate habetis adquiritur vobis, sed etiam possessio: cuiuscumque enim rei possessionem adepti fuerint, id vos possidere videmini. unde etiam per eos usucapio vel longi temporis possessio vobis accedit. De his autem servis, in quibus tantum usumfructum habetis, ita placuit, ut, quidquid ex re vestra vel ex operibus suis adquirant, id vobis adiciatur, quod vero extra eas causas persecuti sunt, id ad dominum proprietatis pertineat. itaque si is servus heres institutus sit, legatumve quid ei aut donatum fuerit, non usufructuario, sed domino proprietatis adquiritur. idem placet et de eo qui a vobis bona fide possidetur, sive is liber sit sive alienus servus; quod enim placuit de usufructuario, idem placet et de bona fide possessore. itaque quod extra duas istas causas adquiritur, id vel ad ipsum pertinet, si liber est, vel ad dominum, si servus est. sed bonae fidei possessor cum usuceperit servum, quia eo modo dominus fit, ex omnibus causis per eum sibi adquirere potest: fructuarius vero usucapere non potest, primum quia non possidet, sed habet ius utendifruendi, deinde quia scit, servum alienum esse. non solum autem proprietas per eos servos in quibus usumfructum habetis vel quos bona fide possidetis, vel per liberam personam, quae bona fide vobis servit, adquiritur vobis, sed etiam possessio: loquimur autem in utriusque persona secundum definitionem quam proxime evimus, id est si quam possessionem ex re vestra vel ex operibus suis adepti fuerint. Ex his itaque apparet, per liberos homines, quos neque vestro iuri subiectos habetis neque bona fide possidetis, item per alienos servos, in quibus neque usumfructum habetis neque iustam possessionem, nulla ex causa vobis adquiri posse. et hoc est quod dicitur, per extraneam personam nihil adquiri posse: excepto eo quod per liberam personam, veluti per procuratorem, placet non solum scientibus, sed etiam ignorantibus vobis adquiri possessionem secundum divi Severi constitutionem et per hanc possessionem etiam dominium, si dominus fuit qui tradidit, vel per usucapionem aut longi temporis praescriptionem, si dominus non sit.

2. Hactenus tantisper admonuisse sufficiat, quemadmodum singulae res adquiruntur: nam legatorum ius, quo et ipso singulae res vobis adquiruntur: item fideicommissorum, ubi singulae res vobis relinquuntur, opportunius inferiori loco referemus. videamus itaque nunc, quibus modis per universitatem res vobis adquiruntur. si cui ergo heredes facti sitis sive cuius bonorum possessionem petieritis vel si quem adrogaveritis vel si cuius bona libertatum conservandarum causa vobis addicta fuerint, eius res omnes ad vos transeunt. ac prius de hereditatibus dispiciamus. quarum duplex condicio est: nam vel ex testamento vel ab intestato ad vos pertinent. et prius est ut de his dispiciamus quae vobis ex testamento obveniunt. qua in re necessarium est, initio de ordinandis testamentis exponere.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License