Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Iustinianus Imperator
Institutiones

IntraText CT - Text

  • Liber II
    • Titulus XV. De vulgari substitione.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Titulus XV. De vulgari substitione.

1. Potest autem quis in testamento suo plures gradus heredum facere, ut puta SI ILLE HERES NON ERIT, ILLE HERES ESTO; et deinceps, in quantum velit, testator substituere potest et novissimo loco in subsidium vel servum necessarium heredem instituere. Et plures in unius locum possunt substitui, vel unus in plurium, vel singuli singulis, vel invicem ipsi qui heredes instituti sunt. Et si ex disparibus partibus heredes scriptos invicem substituerit et nullam mentionem in substitutione habuerit partium, eas videtur partes in substitutione dedisse quas in institutione expressit: et ita divus Pius rescripsit. Sed si instituto heredi et coheredi suo substituto dato alius substitutus fuerit, divi Severus et Antoninus sine distinctione rescripserunt, ad utramque partem substitutum admitti. Si servum alienum quis patremfamilias arbitratus, heredem scripserit et, si heres non esset, Maevium ei substituerit, isque servus iussu domini adierit hereditatem, Maevius in partem admittitur. illa enim verba SI HERES NON ERIT, in eo quidem quem alieno iuri subiectum esse testator scit, sic accipiuntur: si neque ipse heres erit neque alium heredem effecerit: in eo vero quem patremfamilias esse arbitratur, illud significant: si hereditatem sibi eive cuius iuri postea subiectus esse coeperit non adquisierit. idque Tiberius Caesar in persona Parthenii servi sui constituit.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License