Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Iustinianus Imperator
Institutiones

IntraText CT - Text

  • Liber II
    • Titulus XIX. De heredum qualitate et differentia.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Titulus XIX. De heredum qualitate et differentia.

1. Heredes autem aut necessarii dicuntur aut sui et necessarii aut extranei.

2. Necessarius heres est servus heres institutus: ideo sic appellatur, quia, sive velit sive nolit, omnimodo post mortem testatoris protinus liber et necessarius heres fit. unde qui facultates suas suspectas habent, solent servum suum primo aut secundo vel etiam ulteriore gradu heredem instituere, ut, si creditoribus satis non fiat, potius eius heredis bona quam ipsius testatoris a creditoribus possideantur vel distrahantur vel inter eos dividantur. pro hoc tamen incommodo illud ei commodum praestatur, ut ea quae post mortem patroni sui sibi adquisierit ipsi reserventur: et quamvis non sufficiant bona defuncti creditoribus, iterum ex ea causa res eius, quas sibi adquisierit, non veneunt.

3. Sui autem et necessarii heredes sunt veluti filius, filia, nepos neptisque ex filio et deinceps ceteri liberi, qui modo in potestate morientis fuerint. sed ut nepos neptisve sui heredes sint, non sufficit eum eamve in potestate avi mortis tempore fuisse, sed opus est ut pater eius vivo patre suo desierit suus heres esse, aut morte interceptus aut qualibet alia ratione liberatus potestate: tunc enim nepos neptisve in locum patris sui succedit. sed sui quidem heredes ideo appellantur quia domestici heredes sunt et vivo quoque patre quodammodo domini existimantur. unde etiam, si quis intestatus mortuus sit, prima causa est in successione liberorum. necessarii vero ideo dicuntur quia omnimodo, sive velint sive nolint, tam ab intestato quam ex testamento heredes fiunt. sed his praetor permittit volentibus abstinere se ab hereditate, ut potius parentis quam ipsorum bona similiter a creditoribus possideantur.

4. Ceteri, qui testatoris iuri subiecti non sunt, extranei heredes appellantur. itaque liberi quoque nostri qui in potestate nostra non sunt, heredes a nobis instituti, extranei heredes videntur. qua de causa et qui heredes a matre instituuntur eodem numero sunt, quia feminae in potestate liberos non habent. servus quoque a domino heres institutus et post testamentum factum ab eo manumissus eodem numero habetur. In extraneis heredibus illud observatur, ut sit cum eis testamenti factio, sive ipsi heredes instituantur, sive hi qui in potestate eorum sunt. et id duobus temporibus inspicitur, testamenti quidem facti, ut constiterit institutio, mortis vero testatoris, ut effectum habeat. hoc amplius et cum adit hereditatem esse debet cum eo testamenti factio, sive pure sive sub condicione heres institutus sit: nam ius heredis eo vel maxime tempore inspiciendum est quo adquirit hereditatem. medio autem tempore inter factum testamentum et mortem testatoris vel condicionem institutionis existentem mutatio iuris heredi non nocet, quia, ut diximus, tria tempora inspici debent. testamenti autem factionem non solum is habere videtur qui testamentum facere potest sed etiam qui ex alieno testamento vel ipse capere potest vel alii adquirere, licet non potest facere testamentum. et ideo et furiosus et mutus et postumus et infans et filiusfamilias et servus alienus testamenti factionem habere dicuntur: licet enim testamentum facere non possunt, attamen ex testamento vel sibi vel alii adquirere possunt. Extraneis autem heredibus deliberandi potestas est de adeunda hereditate vel non adeunda. sed sive is cui abstinendi potestas est immiscuerit se bonis hereditariis, sive extraneus, cui de adeunda hereditate deliberare licet, adierit, postea relinquendae hereditatis facultatem non habet, nisi minor sit annis viginti quinque: nam huius aetatis hominibus sicut in ceteris omnibus causis deceptis, ita et si temere damnosam hereditatem susceperint, praetor succurrit. Sciendum tamen est, divum Hadrianum etiam maiori viginti quinque annis veniam dedisse, cum post aditam hereditatem grande aes alienum, quod aditae hereditatis tempore latebat, emersisset. sed hoc divus quidem Hadrianus speciali beneficio cuidam praestitit; divas autem Gordianus postea in militibus tantummodo hoc extendit: sed nostra benevolentia commune omnibus subiectis imperio nostro hoc praestavit beneficium et constitutionem tam aequissimam quam nobilem scripsit, cuius tenorem si observaverint homines, licet eis adire hereditatem et in tantum teneri in quantum valere bona hereditatis contingit, ut ex hac causa neque deliberationis auxilium eis fiat necessarium, nisi omissa observatione nostrae constitutionis et deliberandum existimaverint et sese veteri gravamini aditionis supponere maluerint. Item extraneus heres, testamento institutus aut abintestato ad legitimam hereditatem vocatus, potest aut pro herede gerendo vel etiam nuda voluntate suscipiendae hereditatis heres fieri. pro herede autem gerere quis videtur, si rebus hereditariis tamquam heres utatur vel vendendo res hereditarias aut praedia colendo locandove et quoquo modo, si voluntatem suam declaret vel re vel verbis de adeunda hereditate, dummodo sciat, eum in cuius bonis pro herede gerit testato intestatove obiisse et se ei heredem esse. pro herede enim gerere est pro domino gerere: veteres enim heredes pro dominis appellabant. sicut autem nuda voluntate extraneus heres fit, ita et contraria destinatione statim ab hereditate repellitur. eum, qui mutus vel surdus natus est vel postea factus, nihil prohibet pro herede gerere et adquirere sibi hereditatem, si tamen intellegit quod agitur.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License