Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Iustinianus Imperator
Institutiones

IntraText CT - Text

  • Liber II
    • Titulus XX. De legatis.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Titulus XX. De legatis.

1. Post haec videamus de legatis. quae pars iuris extra propositam quidem materiam videtur: nam loquimur de his iuris figuris quibus per universitatem res nobis adquiruntur. sed cum omnino de testamentis deque heredibus qui testamento instituuntur locuti sumus, non sine causa sequenti loco potest haec iuris materia tractari.

2. Legatum itaque est donatio quaedam a defuncto relicta. Sed olim quidem erant legatorum genera quattuor: per vindicationem, per damnationem, sinendi modo per praeceptionem: et certa quaedam verba cuique generi legatorum adsignata erant, per quae singula genera legatorum significabantur. sed ex constitutionibus divorum principum sollemnitas huiusmodi verborum penitus sublata est. nostra autem constitutio, quam cum magna fecimus lucubratione, defunctorum voluntates validiores esse cupientes, et non verbis sed voluntatibus eorum faventes, disposuit, ut omnibus legatis una sit natura et, quibuscumque verbis aliquid derelictum sit, liceat legatariis id persequi non solum per actiones personales, sed etiam per in rem et per hypothecariam: cuius constitutionis perpensum modum ex ipsius tenore pe fectissime accipere possibile est. Sed non usque ad eam constitutionem standum esse existimavimus. cum enim antiquitatem invenimus legata quidem stricte concludentem, fideicommissis autem, quae ex voluntate magis descendebant defunctorum, pinguiorem naturam indulgentem, necessarium esse duximus omnia legata fideicommissis exaequare, ut nulla sit inter ea differentia, sed quod deest legatis, hoc repleatur ex natura fideicommissorum, et si quid amplius est in legatis per hoc crescat fideicommissi natura. sed ne in primis legum cunabulis permixte de his exponendo studiosis adulescentibus quandam introducamus difficultatem, operae pretium esse duximus, interim separatim prius de legatis et postea de fideicommissis tractare, ut natura utriusque iuris cognita, facile possint permixtionem eorum eruditi suptilioribus auribus accipere.

3. Non solum autem testatoris vel heredis res, sed et aliena legari potest: ita ut heres cogatur redimere eam et praestare vel, si non potest redimere, aestimationem eius dare. sed si talis res sit, cuius non est commercium, nec aestimatio eius debetur, sicuti si campum Martium vel basilicam vel templa vel quae publico usui destinata sunt, legaverit: nam nullius momenti legatum est. quod autem diximus, alienam rem posse legari, ita intellegendum est, si defunctus sciebat alienam rem esse, non et si ignorabat; forsitan enim si scisset alienam non legasset: et ita divus Pius rescripsit. et verius est ipsum qui agit, id est legatarium, probare oportere, scisse alienam rem legare defunctum, non heredem probare oportere, ignorasse alienam, quia semper necessitas probandi incumbit illi qui agit. Sed et si rem obligatam creditori aliquis legaverit, necesse habet heres luere. et hoc quoque casu idem placet quod in re aliena, ut ita demum luere necesse habeat heres, si sciebat defunctus rem obligatam esse: et ita divi Severus et Antoninus rescripserunt. si tamen defunctus voluit legatarium luere et hoc expressit, non debet heres eam luere. Si res aliena legata fuerit et eius, vivo testatore, legatarius dominus factus fuerit, si quidem ex causa emptionis, ex testamento actione pretium consequi potest: si vero ex causa lucrativa, veluti ex donatione vel ex alia simili causa, agere non potest. nam traditum est, duas lucrativas causas in eundem hominem et in eandem rem concurrere non posse. hac ratione si ex duobus testamentis eadem res eidem debeatur, interest utrum rem an aestimationem ex testamento consecutus est: nam si rem, agere non potest, quia habet eam ex causa lucrativa, si aestimationem, agere potest. Ea quoque res, quae in rerum natura non est, si modo futura est, recte legatur, veluti fructus, qui in illo fundo nati erunt, aut quod ex illa ancilla natum erit.

4. Si eadem res duobus legata sit sive coniunctim sive disiunctim, si ambo perveniant ad legatum, scin ditur inter eos legatum: si alter deficiat, quia aut spreverit legatum aut vivo testatore decesserit aut alio quolibet modo defecerit, totum ad collegatarium pertinet. coniunctim autem legatur, veluti si quis dicat TITIO ET SEIO HOMINEM STICHUM DO LEGO: disiunctim ita TITIO HOMINEM STICHUM DO LEGO, SEIO STICHUM DO LEGO, sed et si expresserit EUNDEM HOMINEM STICHUM, aeque disiunctim legatum intellegitur.

5. Si cui fundus alienus legatus fuerit et emerit proprietatem detracto usufructu et ususfructus ad eum pervenerit et postea ex testamento agat, recte eum agere et fundum petere Iulianus ait, quia ususfructus in petitione servitutis locum optinet; sed officio iudicis contineri, ut deducto usufructu iubeat aestimationem praestari. Sed si rem legatarii quis ei legaverit, inutile legatum est, quia quod proprium est ipsius, amplius eius fieri non potest: et licet alienaverit eam, non debetur nec ipsa nec aestimatio eius. Si quis rem suam quasi alienam legaverit, valet legatum: nam plus valet quod in veritate est quam quod in opinione. sed et si legatarii putavit, valere constat, quia exitum voluntas defuncti potest habere. Si rem suam legaverit testator posteaque eam alienaverit, Celsus existimat, si non adimendi animo vendidit, nihilo minus deberi, idque divi Severus et Antoninus rescripserunt. iidem rescripserunt, eum qui post testamentum factum praedia quae legata erant pignori dedit ademisse legatum non videri, et ideo legatarium cum herede agere posse, ut praedia a creditore luantur. si vero quis partem rei legatae alienaverit, pars quae non est alienata omnimodo debetur, pars autem alienata ita debetur si non adimendi animo alienata sit.

6. Si quis debitori suo liberationem legaverit, legatum utile est, et neque ab ipso debitore neque ab herede eius potest heres petere, nec ab alio qui heredis loco est: sed et potest a debitore conveniri, ut liberet eum. potest autem quis vel ad tempus iubere, ne heres petat. Ex contrario si debitor creditori suo quod debet, legaverit, inutile est legatum, si nihil plus est in legato quam in debito, quia nihil amplius habet per legatum. quodsi in diem vel sub condicione debitum ei pure legaverit, utile est legatum propter repraesentationem. quodsi vivo testatore dies venerit aut condicio extiterit, Papinianus scripsit, utile esse nihilo minus legatum, quia semel constitit. quod et verum est: non enim placuit sententia existimantium, extinctum esse legatum, quia in eam causam pervenit, a qua incipere non potest. Sed si uxori maritus dotem legaverit, valet legatum, quia plenius est legatum quam de dote actio. sed si quam non acceperit dotem legaverit, divi Severus et Antoninus rescripserunt. si quidem simpliciter legaverit, inutile esse legatum: si vero certa pecunia vel certum corpus aut instrumentum dotis in praelegando demonstrata sunt valere legatum.

7. Si res legata sine facto heredis perierit, legatario decedit. et si servus alienus legatus sine facto heredis manumissus fuerit, non tenetur heres. si vero heredis servus legatus fuerit et ipse eum manumiserit, teneri eum Iulianus scripsit, nec interest, scierit an ignoraverit, a se legatum esse. sed et si alii donaverit servum, et is cui donatus est eum manumiserit, tenetur heres, quamvis ignoraverit a se eum legatum esse.

8. Si quis ancillas cum suis natis legaverit, etiamsi ancillae mortuae fuerint, partus legato cedunt. idem est, si ordinarii servi cum vicariis legati fuerint, ut, licet mortui sint ordinarii, tamen vicarii legato cedant. sed si servus cum peculio fuerit legatus, mortuo servo vel manumisso vel alienato, et peculii legatum extinguitur. idem est si fundus instructus vel cum instrumento legatus fuerit: nam fundo alienato et instrumenti legatum extinguitur. Si grex legatus fuerit posteaque ad unam ovem pervenerit, quod superfuerit, vindicari potest. Grege autem legato etiam eas oves quae post testamentum factum gregi adiciuntur legato cedere, Iulianus ait: esse enim gregis unum corpus ex distantibus capitibus, sicuti aedium unum corpus est ex cohaerentibus lapidibus: aedibus denique legatis, columnas et marmora quae post testamentum factum adiecta sunt legato cedere. Si peculium legatum fuerit, sine dubio quidquid peculio accedit vel decedit vivo testatore legatarii lucro vel damno est. quodsi post mortem testatoris ante aditam hereditatem servus adquisierit, Iulianus ait, si quidem ipsi manumisso peculium legatum fuerit, omne quod ante aditam hereditatem adquisitum est legatario cedere, quia dies huius legati ab adita hereditate cedit: sed si extraneo peculium legatum fuerit, non cedere ea legata, nisi ex rebus peculiaribus auctum fuerit. peculium autem nisi legatum fuerit, manumisso non debetur, quamvis si vivus manumiserit, sufficit si non adimatur: et ita divi Severus et Antoninus rescripserunt. iidem rescripserunt, peculio legato, non videri id relictum, ut petitionem habeat pecuniae quam in rationes dominicas impendit. iidem rescripserunt, peculium videri legatum, cum rationibus redditis liber esse iussus est et ex eo reliquas inferre.

9. Tam autem corporales res quam incorporales legari possunt. et ideo quod defuncto debetur potest alicui legari, ut actiones suas heres legatario praestet, nisi exegerit vivus testator pecuniam: nam hoc casu legatum extinguitur. sed et tale legatum valet: DAMNAS ESTO HERES DOMUM ILLIUS REFICERE vel ILLUM AERE ALIENO LIBERARE.

10. Si generaliter servus vel alia res legetur, electio legatarii est, nisi aliud testator dixerit. Optionis legatum, id est ubi testator ex servis suis vel aliis rebus optare legatarium iusserat, habebat in se condicionem, et ideo nisi ipse legatarius vivus optaverat, ad heredem legatum non transmittebat. sed ex constitutione nostra et hoc in meliorem statum reformatum est et data est licentia et heredi legatarii optare licet vivus legatarius hoc non fecit. et diligentiore tractatu habito, et hoc in nostra constitutione additum est, ut, sive plures legatarii existant, quibus optio relicta est, et dissentiant in corpore eligendo, sive unius legatarii plures heredes, et inter se circa optandum dissentiant, alio aliud corpus eligere cupiente, ne pereat legatum (quod plerique prudentium contra benevolentiam introducebant), fortunam esse huius optionis iudicem et sorte esse hoc dirimendum, ut, ad quem sors perveniat, illius sententia in optione praecellat.

11. Legari autem illis solis potest, cum quibus testamenti factio est. Incertis vero personis neque legata neque fideicommissa olim relinqui concessum erat: nam nec miles quidem incertae personae poterat relinquere, ut divus Hadrianus rescripsit. incerta autem persona videbatur quam incerta opinione animo suo testator subiciebat, veluti si quis ita dicat: QUICUMQUE FILIO MEO IN MATRIMONIUM FILIAM SUAM COLLOCAVERIT, EI HERES MEUS ILLUM FUNDUM DATO: illud quoque, quod his relinquebatur qui post testamentum scriptum primi consules designati erunt aeque incertae personae legari videbatur: et denique multae aliae huiusmodi species sunt. libertas quoque non videbatur posse incertae personae dari, quia placebat nominatim servos liberari. tutor quoque certus dari debebat. sub certa vero demonstratione, id est ex certis personis incertae personae recte legabatur, veluti EX COGNATIS MEIS, QUI NUNC SUNT, SI QUIS FILIAM MEAM UXOREM DUXERIT, EI HERES MEUS ILLAM REM DATO. incertis autem personis legata vel fideicommissa relicta et per errorem soluta repeti non posse, sacris constitutionibus cautum erat. Postumo quoque alieno inutiliter legabatur: est autem alienus postumus qui natus inter suos heredes testatoris futurus non est: ideoque ex emancipato filio conceptus nepos extraneus erat postumus avo. Sed nec huiusmodi species penitus est sine iusta emendatione derelicta, cum in nostro codice constitutio posita est, per quam et huic parti medevimus non solum in hereditatibus, sed etiam in legatis et fideicommissis: quod evidenter ex ipsius constitutionis lectione clarescit. tutor autem nec per nostram constitutionem incertus dari debet, quia certo iudicio debet quis pro tutela suae posteritati cavere. Postumus autem alienus heres institui et antea poterat et nunc potest, nisi in utero eius sit quae iure nostra uxor esse non potest.

12. Si quis in nomine, cognomine, praenomine legatarii erraverit testator, si de persona constat, nihilo minus valet legatum. idem in heredibus servatur: et recte; nomina enim significandorum hominum gratia reperta sunt, qui si quolibet alio modo intellegantur, nihil interest. Huic proxima est illa iuris regula, falsa demonstratione legatum non peremi, veluti si quis ita legaverit STICHUM SERVUM MEUM VERNAM DO LEGO: licet enim non verna sed emptus sit, de servo tamen constat, utile est legatum. et convenienter si ita demonstraverit STICHUM SERVUM, QUEM A SEIO EMI, sitque ab alio emptus, utile legatum est, si de servo constat. Longe magis legato falsa causa non nocet. veluti cum ita quis dixerit: TITIO, QUIA ABSENTE ME NEGOTIA MEA CURAVIT, STICHUM DO LEGO, vel ita: TITIO, QUIA PATROCINIO EIUS CAPITALI CRIMINE LIBERATUS SUM, STICHUM DO LEGO: licet enim neque negotia testatoris umquam gessit Titius neque patrocinio eius liberatus est, legatum tamen valet. sed si condicionaliter enuntiata fuerit causa, aliud iuris est. veluti hoc modo: TITIO, SI NEGOTIA MEA CURAVIT, FUNDUM DO LEGO.

13. An servo heredis recte legamus, quaeritur. et constat, pure inutiliter legari, nec quidquam proficere si vivo testatore de potestate heredis exierit, quia quod inutile foret legatum, si statim post factum testamentum decessisset testator, hoc non debet ideo valere, quia diutius testator vixerit. sub condicione vero recte legatur, ut requiramus, an, quo tempore dies legati cedit, in potestate heredis non sit. Ex diverso herede instituto servo, quin domino recto etiam sine condicione legetur, non dubitatur. nam et si statim post factum testamentum decesserit testator, non tamen apud eum qui heres sit dies legati cedere intellegitur, cum hereditas a legato separata sit et possit per eum servum alius heres effici, si prius quam iussu domini adeat in alterius potestatem translatus sit, vel manumissus ipse heres efficitur: quibus casibus utile est legatum: quodsi in eadem causa permanserit et iussu legatarii adierit, evanescit legatum.

14. Ante heredis institutionem inutiliter antea legabatur, scilicet quia testamenta vim ex institutione heredum accipiunt et ob id veluti caput atque fundamentum intellegitur totius testamenti heredis institutio. pari ratione nec libertas ante heredis institutionem dari poterat. sed quia incivile esse putavimus, ordinem quidem scripturae sequi (quod et ipsi antiquitati vituperandum fuerat visum), sperni autem testatoris voluntatem: per nostram constitutionem et hoc vitium emendavimus, ut liceat et ante heredis institutionem et inter medias heredum institutiones legatum relinquere et multo magis libertatem, cuius usus favorabilior est.

15. Post mortem quoque heredis aut legatarii simili modo inutiliter legabatur: veluti si quis ita dicat: CUM HERES MEUS MORTUUS ERIT, DO LEGO: item PRIDIE QUAM HERES AUT LEGATARIUS MORIETUR. Sed simili modo et hoc correximus, firmitatem huiusmodi legatis ad fideicommissorum similitudinem praestantes, ne vel in hoc casu deterior causa legatorum quam fideicommissorum inveniatur.

16. Poenae quoque nomine inutiliter legabatur et adimebatur vel transferebatur. poenae autem nomine legari videtur quod coercendi heredis causa relinquitur, quo magis is aliquid faciat aut non faciat: veluti si quis ita scripserit: HERES MEUS SI FILIAM SUAM IN MATRIMONIUM TITIO COLLOCAVERIT (vel ex diverso SI NON COLLOCAVERIT), DATO DECEM AUREOS SEIO, aut si ita scripserit: HERES MEUS SI SERVUM STICHUM ALIENAVERIT (vel ex diverso SI NON ALIENAVERIT), TITIO DECEM AUREOS DATO. et in tantum haec regula observabatur, ut perquam pluribus principalibus constitutionibus significetur nec principem quidem agnoscere quod ei poenae nomine legatum sit. nec ex militis quidem testamento talia legata valebant, quamvis alias militum voluntates in ordinandis testamentis valde observantur. quin etiam nec libertatem poenae nomine dari posse placebat. eo amplius nec heredem poenae nomine adici posse Sabinus existimabat, veluti si quis ita dicat: TITIUS HERES ESTO: SI TITIUS FILIAM SUAM SEIO IN MATRIMONIUM COLLOCAVERIT, SEIUS QUOQUE HERES ESTO: nihil enim intererat, qua ratione Titius coerceatur, utrum legati datione an coheredis adiectione. at huiusmodi scrupulositas nobis non placuit, et generaliter ea quae relinquuntur, licet poenae nomine fuerint relicta vel adempta vel in alios translata, nihil distare a ceteris legatis constituimus vel in dando vel in adimendo vel in transferendo: exceptis his videlicet quae impossibilia sunt vel legibus interdicta aut alias probrosa: huiusmodi enim testatorum dispositiones valere, secta temporum meorum non patitur.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License