Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Iustinianus Imperator
Institutiones

IntraText CT - Text

  • Liber III
    • Titulus VII. De successione libertorum.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Titulus VII. De successione libertorum.

1. Nunc de libertorum bonis videamus. olim itaque licebat liberto patronum suum impune testamento praeterire: nam ita demum lex duodecim tabularum ad hereditatem liberti vocabat patronum, si intestatus mortuus esset libertus, nullo suo herede relicto. itaque intestato quoque mortuo liberto, si is suum heredem reliquisset, nihil in bonis eius patrono ius erat. et si quidem ex naturalibus liberis aliquem suum heredem reliquisset, nulla videbatur querela: si vero adoptivus filius esset, aperte iniquum erat nihil iuris patrono superesse. Qua de causa postea praetoris edicto haec iuris iniquitas emendata est. sive enim faciebat testamentum libertus, iubebatur ita testari ut patrono partem dimidiam bonorum suorum relinqueret: et si aut nihil aut minus partis dimidiae reliquerat, dabatur patrono contra tabulas testamenti partis dimidiae bonorum possessio. si vero intestatus moriebatur, suo herede relicto filio adoptivo, dabatur aeque patrono contra hunc suum heredem partis dimidiae bonorum possessio. prodesse autem liberto solebant ad excludendum patronum naturales liberi, non solum quos in potestate mortis tempore habebat, sed etiam emancipati et in adoptionem dati, si modo ex aliqua parte heredes scripti erant aut praeteriti contra tabulas bonorum possessionem ex edicto petierant: nam exheredati nullo modo repellebant patronum. Postea lege Papia adaucta sunt iura patronorum qui locupletiores libertos habebant. cautum est enim ut ex bonis eius qui sestertiorum centum milium patrimonium reliquerit et pauciores quam tres liberos habebat, sive is testamento facto, sive intestato mortuus erat, virilis pars patrono deberetur. itaque cum unum filium filiamve heredem reliquerit libertus, perinde pars dimidia patrono debebatur ac si is sine ullo filio filiave decessisset: cum duos duasve heredes reliquerat, tertia pars debebatur patrono: si tres reliquerat, repellebatur patronus.

2. Sed nostra constitutio, quam pro omnium notione Graeca lingua, compendioso tractatu habito, composuimus, ita huiusmodi causas definivit, ut si quidem libertus vel liberta minores centenariis sint, id est minus centum aureis habeant substantiam (sic enim legis Papiae summam interpretati sumus, ut pro mille sestertiis unus aureus computetur), nullum locum habeat patronus in eorum successionem, si tamen testamentum fecerint. sin autem intestati decesserint, nullo liberorum relicto, tunc patronatus ius, quod erat ex lege duodecim tabularum, integrum reservavit. cum vero maiores centenariis sint, si heredes vel bonorum possessores liberos habeant sive unum sive plures cuiuscumque sexus vel gradus, ad eos successionem parentum deduximus, omnibus patronis una cum sua progenie semotis. sin autem sine liberis decesserint, si quidem intestati, ad omnem hereditatem patronos patronasque vocavimus: si vero testamentum quidem fecerint, patronos autem vel patronas praeterierint, cum nullos liberos haberent vel habentes eos exheredaverint, vel mater sive avus maternus eos praeterierit, ita ut non possint argui inofficiosa eorum testamenta, tunc ex nostra constitutione per bonorum possessionem contra tabulas non dimidiam, ut ante, sed tertiam partem bonorum liberti consequantur; vel quod deest eis ex constitutione nostra repleatur, si quando minus tertia parte bonorum suorom libertus vel liberta eis reliquerint, ita sine onere ut nec liberis liberti libertaeve ex ea parte legata vel fideicommissa praestentur, sed ad coheredes hoc onus redundaret; multis aliis casibus a nobis in praefata constitutione congregatis, quos necessarios esse ad huiusmodi iuris dispositionem perspeximus ut tam patroni patronaeque quam liberi eorum nec non qui ex transverso latere veniunt usque ad quintum gradum ad successionem libertorum vocentur, sicut ex ea constitutione intellegendum est: ut si eiusdem patroni vel patronae vel duorum duarum pluriumve sint liberi, qui proximior est ad liberti seu libertae vocetur successionem, et in capita non in stirpes dividatur successio, eodem modo et in his qui ex transverso latere veniunt servando. paene enim consonantia iura ingenuitatis et libertinitatis in successionibus fecimus.

3. Sed haec de his libertinis hodie dicenda sunt qui in civitatem Romanam pervenerunt, cum nec sunt alii liberti, simul et dediticiis et Latinis sublatis, cum Latinorum legitimae successiones nullae penitus erant, qui licet ut liberi vitam suam peragebant, attamen ipso ultimo spiritu simul animam atque libertatem amittebant, et quasi servoram ita bona eorum iure quodammodo peculii ex lege Iunia manumissores detinebant. postea vero senatusconsulto Largiano cautum fuerat ut liberi manumissoris, non nominatim exheredati facti, extraneis heredibus eorum in bonis Latinorum praeponerentur. quibus supervenit etiam divi Traiani edictum, quod eundem hominem, si invito vel ignorante patrono ad civitatem venire ex beneficio principis festinavit, faciebat vivum quidem civem Romanum, Latinum autem morientem. sed nostra constitutione propter huiusmodi condicionum vices et alias difficultates cum ipsis Latinis etiam legem Iuniam et senatusconsultum Largianum et edictum divi Traiani in perpetuum deleri censuianus, ut omnes liberti civitate Romana fruantur, et mirabili modo quibusdam adiectionibus ipsas vias quae in Latinitatem ducebant ad civitatem Romanam capiendam transposuimus.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License