Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Iustinianus Imperator
Institutiones

IntraText CT - Text

  • Liber III
    • Titulus VIII. De adsignatione libertorum.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Titulus VIII. De adsignatione libertorum.

1. In summa, quod ad bona libertorum, admonendi sumus, senatum censuisse ut, quamvis ad omnes patroni liberos qui eiusdem gradus sint aequaliter bona libertorum pertineant, tamen liceret parenti uni ex liberis adsignare libertum, ut post mortem eius solus is patronus habeatur qui adsignatus est, et ceteri liberi, qui ipsi quoque ad eadem bona, nulla adsignatione interveniente, pariter admitterentur, nihil iuris in his bonis habeant. sed ita demum pristinum ius recipiunt, si is cui adsignatus est decesserit nullis liberis relictis. Nec tantum libertum, sed etiam libertam, et non tantum filio nepotive, sed etiam filiae neptive adsignare permittitur. Datur autem haec adsignandi facultas ei qui duos pluresve liberos in potestate habebit, ut eis quos in potestate habet adsignare ei libertum libertamve liceat. unde quaerebatur, si eum cui adsignaverit, postea emancipaverit num evanescat adsignatio? sed placuit, evanescere, quod et Iuliano et aliis plerisque visum est. Nec interest, testamento quis adsignet an sine testamento: sed etiam quibuscumque verbis hoc patronis permittitur facere, ex ipso senatusconsulto quod Claudianis temporibus factum est Suillo Rufo et Ostorio Scapula consulibas.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License