Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Iustinianus Imperator
Institutiones

IntraText CT - Text

  • Liber III
    • Titulus XV. De verborum obligatione.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Titulus XV. De verborum obligatione.

1. Verbis obligatio contrahitur ex interrogatione et responsione, cum quid dari fierive nobis stipulamur. ex qua duae proficiscuntur actiones, tam condictio, si certa sit stipulatio, quam ex stipulatu, si incerta. quae hoc nomine inde utitur, quia stipulum apud veteres firmum appellabatur, forte a stipite descendens.

2. In hac re olim talia verba tradita fuerunt:

SPONDES? .
SPONDEO, PROMITTIS? .
PROMITTO, FIDEPROMITTIS? .
FIDEPROMITTO, FIDEIUBES? .
FIDEIUBEO, DABIS? .
DABO, FACIES? .
FACIAM.

3. utrum autem Latina an Graeca vel qua alia lingua stipulatio concipiatur, nihil interest, scilicet si uterque stipulantium intellectum huius linguae habeat: nec necesse est eadem lingua utrumque uti, sed sufficit congruenter ad interrogatum respondere: quin etiam duo Graeci Latina lingua obligationem contrahere possunt. sed haec sollemnia verba olim quidem in usu fuerunt: postea autem Leoniana constitutio lata est, quae, sollemnitate verborum sublata, sensum et consonantem intellectum ab utraque parte solum desiderat, licet quibuscumque verbis expressus est.

4. Omnis stipulatio aut pure aut in diem aut sub condicione fit. pure veluti QUINQUE AUREOS DARE SPONDES? idque confestim peti potest. in diem, cum adiecto die, quo pecunia solvatur, stipulatio fit: veluti DECEM AUREOS PRIMlS KALENDIS MARTIIS DARE SPONDES? id autem quod in diem stipulamur statim quidem debetur, sed peti prius quam dies veniat non potest: ac ne eo quidem ipso die in quem stipulatio facta est peti potest, quia totus ille dies arbitrio solventis tribui debet. neque enim certum est eo die in quem promissum est datum non esse, priusquam is praetereat. At si ita stipuleris DECEM AUREOS ANNUOS, QUOAD VIVAM, DARE SPONDES?, et pure facta obligatio intellegitur et perpetuatur, quia ad tempus deberi non potest. sed heres petendo pacti exceptione submovebitur. Sub condicione stipulatio fit, cum in aliquem casum differtur obligatio, ut si aliquid factum fuerit aut non fuerit, stipulatio committatur, veluti SI TITIUS CONSUL FACTUS FUERIT, QUINQUE AUREOS DARE SPONDES? si quis ita stipuletur SI IN CAPITOLIUM NON ASCENDERO, DARE SPONDES? perinde erit ac si stipulatus esset, cum morietur dari sibi. ex condicionali stipulatione tantum spes est debitum iri, eamque ipsam spem transmittimus, si, priusquam condicio existat, mors nobis contigerit. Loca etiam inseri stipulationi solent, veluti CARTHAGINE DARE SPONDES? quae stipulatio licet pure fieri videatur, tamen re ipsa habet tempus iniectum, quo promissor utatur ad pecuniam Carthagine dandam. et ideo si quis ita Romae stipuletur HODIE CARTHAGINE DARE SPONDES? inutilis erit stipulatio, cum impossibilis sit repromissio. Condiciones quae ad praeteritum vel ad praesens tempus referuntur aut statim infirmant obligationem aut omnino non differunt: veluti SI TITIUS CONSUL FUIT vel SI MAEVIUS VIVIT, DARE SPONDES? nam si ea ita non sunt, nihil valet stipulatio: sin autem ita se habent, statim valent. quae enim per rerum naturam certa sunt non morantur obligationem, licet apud nos incerta sint.

5. Non solum res in stipulatum deduci possunt, sed etiam facta: ut si stipulemur fieri aliquid vel non fieri. et in huiusmodi stipulationibus optimum erit poenam, subiicere, ne quantitas stipulationis in incerto sit ac necesse sit actori probare, quid eius intersit. itaque si quis ut fiat aliquid, stipuletur, ita adici poena debet? SI ITA FACTUM NON ERIT, TUM POENAE NOMINE DECEM AUREOS DARE SPONDES: sed si quaedam fieri, quaedam non fieri una eademque conceptione stipuletur, clausula erit huiusmodi adicienda: SI ADVERSUS EA FACTUM ERIT, SIVE QUID ITA FACTUM NON ERIT, TUNC POENAE NOMINE DECEM AUREOS DARE SPONDES? .




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License