Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Iustinianus Imperator
Institutiones

IntraText CT - Text

  • Liber III
    • Titulus XIX. De inutilibus stipulationibus.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Titulus XIX. De inutilibus stipulationibus.

1. Omnis res quae dominio nostro subicitur in stipulationem deduci potest, sive illa mobilis sive soli sit. At si quis rem quae in rerum natura non est aut esse non potest dari stipulatus fuerit, veluti Stichum, qui mortuus sit, quem vivere credebat, aut hippocentaurum, qui esse non possit, inutilis erit stipulatio. Idem iuris est, si rem sacram aut religiosam, quam humani iuris esse credebat, vel publicam, quae usibus populi perpetuo eita sit, ut forum vel theatrum, vel liberum hominem, quem servum esse credebat, vel rem cuius commercium non habuit, vel rem suam, dari quis stipuletur. nec in pendenti erit stipulatio ob id quod publica res in privatum deduci et ex libero servus fieri potest et commercium adipisci stipulator potest et res stipulatoris esse desinere potest: sed protinus inutilis est. item contra, licet initio utiliter res in stipulatum deducta sit, si postea in earum qua causa de quibus supra dictum est sine facto promissoris devenerit, extinguitur stipulatio. ac ne statim ab initio talis stipulatio valebit LUCIUM TITIUM, CUM SERVUS ERIT, DARE SPONDES? et similia, quia natura sui dominio nostro exempta in obligationem deduci nullo modo possunt.

2. Si quis alium daturum facturumve quid spoponderit, non obligabitur, veluti si spondeat Titium quinque aureos daturum. quodsi effecturum se ut Titius daret spoponderit, obligatur.

3. Si quis alii quam cuius iuri subiectus sit stipuletur, nihil agit. plane solutio etiam in extranei personam conferri potest (veluti si quis ita stipuletur MIHI AUT SEIO DARE SPONDES?), ut obligatio quidem stipulatori adquiratur, solvi tamen Seio etiam invito eo recte possit, ut liberatio ipso iure contingat, sed ille adversus Seium habeat mandati actionem. quodsi quis sibi et alii, cuius iuri subiectus non sit, decem dari aureos stipulatus est, valebit quidem stipulatio: sed utrum totum debetur quod in stipulationem deductum est, an vero pars dimidia, dubitatum est: sed placet, non plus quam partem dimidiam ei adquiri. ei, qui tuo iuri subiectus est, si stipulatus sis, tibi adquiris, quia vox tua tamquam filii sit, sicuti filii vox tamquam tua intellegitur in his rebus quae tibi adquiri possunt.

4. Praeterea inutilis est stipulatio, si quis ad ea quae interrogatus erit non respondeat, veluti si decem aureos a te dari stipuletur, tu quinque promittas, vel contra: aut si ille pure stipuletur, tu sub condicione promittas, vel contra, si modo scilicet id exprimas, id est si cui sub condicione vel in diem stipulanti tu respondeas: PRAESENTI DIE SPONDEO. nam si hoc solum respondeas: PROMITTO, breviter videris in eandem diem aut condicionem spopondisse: nec enim necesse est in respondendo eadem omnia repeti quae stipulator expresserit.

5. Item inutilis est stipulatio, si ab eo stipuleris qui iuri tuo subiectus est, vel si is a te stipuletur. sed servus quidem non solum domino suo obligari non potest, sed ne alii quidem ulli: filii vero familias aliis obligari possunt.

6. Mutum neque stipulari neque promittere posse palam est. quod et in surdo receptum est: quia et is qui stipulatur verba promittentis, et is qui promittit verba stipulantis audire debet. unde apparet, non de eo nos loqui qui tardius exaudit, sed de eo qui omnino non exaudit. Furiosus nullum negotium gerere potest, quia non intellegit quid agit. Pupillus omne negotium recte gerit: ut tamen, sicubi tutoris auctoritas necessaria sit, adhibeatur tutor, veluti si ipse obligetur: nam alium sibi obligare etiam sine tutoris auctoritate potest. Sed quod diximus de pupillis, utique de his verum est qui iam aliquem intellectum habent; nam infans et qui infantiae proximus est, non multum a furioso distant, quia huius aetatis pupilli nullum intellectum habent: sed in proximis infantiae propter utilitatem eorum benignior iuris interpretatio facta est, ut idem iuris habeant quod pubertati proximi. sed qui in parentis potestate est impubes nec auctore quidem patre obligatur.

7. Si impossibilis condicio obligationibus adiciatur, nihil valet stipulatio. impossibilis autem condicio habetur, cui natura impedimento est quo minus existat, veluti si quis ita dixerit: SI DIGITO CAELUM ATTIGERO, DARE SPONDES?at si ita stipuletur, SI DIGITO CAELUM NON ATTIGERO, DARE SPONDES?pure facta obligatio intellegitur ideoque statim petere potest.

8. Item verborum obligatio inter absentes concepta inutilis est. sed cum hoc materiam litium contentiosis hominibus praestabat, forte post tempus tales allegationes opponentibus et non praesentes esse vel se vel adversarios suos contendentibus: ideo nostra constitutio propter celeritatem dirimendarum litium introducta est, quam ad Caesarienses advocatos scripsimus, per quam disposuimus, tales scripturas quae praesto esse partes indicant omnimodo esse credendas, nisi ipse qui talibus utitur improbis allegationibus manifestissimis probationibus vel per scripturam vel per testes idoneos approbaverit, in ipso toto die quo conficiebatur instrumentum sese vel adversarium suum in aliis locis esse.

9. Post mortem suam dari sibi nemo stipulari poterat, non magis quam post eius mortem a quo stipulabatur. ac ne is qui in alicuius potestate est post mortem eius stipulari poterat, quia patris vel domini voce loqui videtur. sed et si quis ita stipuletur, PRIDIE QUAM MORIAR vel PRIDIE QUAM MORIERIS DARI?inutilis erat stipulatio. sed cum, ut iam dictum est, ex consensu contrahentium stipulationes valent, placuit nobis etiam in hunc iuris articulum necessariam inducere emendationem, ut, sive post mortem sive pridie quam morietur stipulator sive promissor, stipulatio concepta est, valeat stipulatio.

10. Item si quis ita stipulatus erat: SI NAVIS EX ASIA VENERIT, HODIE DARE SPONDES?inutilis erat stipulatio, quia praepostere concepta est. sed cum Leo inclytae recordationis in dotibus eandem stipulationem, quae praepostera nuncupatur non esse reiciendam existimavit, nobis placuit et huic perfectum robur accommodare, ut non solum in dotibus, sed etiam in omnibus valeat huiusmodi conceptio stipulationis. Ita autem concepta stipulatio, veluti si Titius dicat CUM MORIAR, DARE SPONDES? vel CUM MORIERIS, et apud veteres utilis erat et nunc valet. Item post mortem alterius recte stipulamur.

11. Si scriptum fuerit in instrumento, promisisse aliquem, perinde habetur atque si interrogatione praecedente responsum sit.

12. Quotiens plures res una stipulatione comprehenduntur, si quidem promissor simpliciter respondeat DARE SPONDEO, propter omnes tenetur: si vero unam ex his vel quasdam daturum se spoponderit, obligatio in his pro quibos spoponderit contrahitur. ex pluribus enim stipulationibus una vel quaedam videntur esse perfectae: singulas enim res stipulari et ad singulas respondere debemus.

13. Alteri stipulari, ut supra dictum est, nemo potest: inventae sunt enim huiusmodi obligationes ad hoc, ut unusquisque sibi adquirat quod sua interest: ceterum si alii detur, nihil interest stipulatoris. plane si quis velit hoc facere, poenam stipulari conveniet, ut, nisi ita factum sit ut comprehensum esset, committatur poenae stipulatio etiam ei cuius nihil interest: poenam enim cum stipulatur quis, non illud inspicitur, quid intersit eius, sed quae sit quantitas sita in condicione stipulationis. ergo si quis stipuletur Titio dari, nihil agit; sed si addiderit poenam NISI DEDERIS, TOT AUREOS DARE SPONDES?tunc committitur stipulatio. Sed si quis stipuletur alii, cum eius interesset, placuit stipulationem valere. nam si is qui pupilli tutelam administrare coeperat, cessit administratione contutori suo et stipulatus est, rem pupilli salvam fore, quoniam interest stipulatoris fieri quod stipulatus est, cum obligatus futurus esset pupillo si male res gesserit, tenet obligatio. ergo et si quis procuratori suo dari stipulatus sit, stipulatio vires habebit. et si creditori suo, quod sua interest, ne forte vel poena committatur, vel praedia distrahantur quae pignori data erant, valet stipulatio. Versa vice qui alium facturum promisit, videtur in ea esse causa ut non teneatur, nisi poenam ipse promiserit.

14. Item nemo rem suam futuram in eum casum quo sua fit, utiliter stipulatur. Si de alia re stipulator senserit, de alia promissor, perinde nulla contrahitur obligatio ac si ad interrogatum responsum non esset, veluti si hominem Stichum a te stipulatus quis fuerit, tu de Pamphilo senseris, quem Stichum vocari credideris. Quod turpi ex causa promissum est, veluti si quis homicidium vel sacrilegium se facturum promittat, non valet.

15. Cum quis sub aliqua condicione fuerit stipulatus, licet ante condicionem decesserit, postea existente condicione, heres eius agere potest. idem est et a promissoris parte. Qui hoc anno aut hoc mense dari stipulatus sit, nisi omnibus partibus praeteritis anni vel mensis non recte petet. Si fundum dari stipuleris vel hominem, non poteris continuo agere, nisi tantum spatii praeterierit quo traditio fieri possit.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License