Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Iustinianus Imperator
Institutiones

IntraText CT - Text

  • Liber IV
    • Titulus XI. De satisdationibus.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Titulus XI. De satisdationibus.

1. Satisdationum modus alius antiquitati placuit, alium novitas per usum amplexa est.

2. Olim enim si in rem agebatur, satisdare possessor compellebatur, ut, si victus nec rem ipsam restitueret nec litis aestimationem, potestas esset petitori aut cum eo agendi aut cum fideiussoribus eius. quae satisdatio appellabatur iudicatum solvi: unde autem sic appellabatur, facile est intellegere. namque stipulabatur quis, ut solveretur sibi quod fuerit iudicatum. multo magis is qui in rem actione conveniebatur, satisdare cogebatur, si alieno nomine iudicium accipiebat. ipse autem qui in rem agebat, si suo nomine petebat, satisdare non cogebatur. procurator vero si in rem agebat, satisdare iubebatur ratam rem dominum habiturum: periculum enim erat, ne iterum dominus de eadem re experiatur. tutores et curatores eodem modo quo et procuratores satisdare debere, verba edicti faciebant. sed aliquando his agentibus satisdatio remittebatur. Haec ita erant si in rem agebatur. sin vero in personam, ab actoris quidem parte eadem obtinebant quae diximus in actione qua in rem agitur. ab eius vero parte cum quo agitur, si quidem alieno nomine aliquis interveniret, omnimodo satisdabat, quia nemo defensor in aliena re sine satisdatione idoneus esse creditur. quod si proprio nomine aliquis iudicium accipiebat in personam, iudicatum solvi satisdare non cogebatur.

3. Sed haec hodie aliter observantur. sive enim quis in rem actione convenitur sive personali suo nomine, nullam satisdationem propter litis aestimationem dare compellitur; sed pro sua tantum persona, quod in iudicio permaneat usque ad terminum litis, vel committitur suae promissioni cum iureiurando, quam iuratoriam cautionem vocant, vel nudam promissionem vel satisdationem pro qualitate personae suae dare compellitur. Sin autem per procuratorem lis vel infertur vel suscipitur, in actoris quidem persona, si non mandatum actis insinuatum est vel praesens dominus litis in iudicio procuratoris sui personam confirmaverit, ratam rem dominum habiturum satisdationem procurator dare compellitur, eodem observando et si tutor vel curator, vel aliae tales personae quae alienarum rerum gubernationem receperunt, litem quibusdam per alium inferunt. Sin vero aliquis convenitur, si quidem praesens procuratorem dare paratus est, potest vel ipse in iudicium venire et sui procuratoris personam per iudicatum solvi satisdationis sollemnes stipulationes firmare vel extra iudicium satisdationem exponere, per quam ipse sui procuratoris fideiussor existit pro omnibus iudicatam solvi satisdationis clausulis. ubi et de hypotheca suarum rerum convenire compellitur, sive in iudicio promiserit sive extra iudicium caverit, ut tam ipse quam heredes eius obligentur: alia insuper cautela vel satisdatione propter personam ipsius exponenda, quod tempore sententiae recitandae in iudicio invenietur, vel si non venerit, omnia dabit fideiussor quae condemnatione continentur nisi fuerit provocatum. Si vero reus praesto ex quacumque causa non fuerit et alius velit defensionem subire, nulla differentia inter actiones in rem vel personales introducenda, potest hoc facere, ita tamen ut satisdationem iudicatum solvi pro litis praestet aestimatione. nemo enim secundum veterem regulam, ut iam dictum est, alienae rei sine satisdatione defensor idoneus intellegitur. Quae omnia apertius et perfectissime e cottidiano iudiciorum usu in ipsis rerum documentis apparent. Quam formam non solum in hac regia urbe, sed et in omnibus nostris provinciis, etsi propter imperitiam aliter forte celebrantur, optinere censemus, cum necesse est omnes provincias caput omnium nostrarum civitatum id est hanc regiam urbem, eiusque observantiam sequi.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License