Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Iustinianus Imperator
Institutiones

IntraText CT - Text

  • Liber IV
    • Titulus XIV. De replicationibus.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Titulus XIV. De replicationibus.

1. Interdum evenit ut exceptio quae prima facie iusta videatur, inique noceat. quod cum accidit, alia allegatione opus est adiuvandi actoris gratia, quae replicatio vocatur, quia per eam replicatur atque resolvitur vis exceptionis. veluti cum pactus est aliquis cum debitore suo, ne ab eo pecuniam petat, deinde postea in contrarium pacti sunt, id est ut petere creditori liceat: si agat creditor et excipiat debitor, ut ita demum condemnetur, si non convenerit, ne eam pecuniam creditor petat, nocet ei exceptio; convenit enim ita, etiamque nihilo minus hoc verum manet, licet postea in contrarium pacti sunt. sed quia iniquum est creditorem excludi, replicatio ei dabitur ex posteriore pacto convento.

2. Rursus interdum evenit ut replicatio quae prima facie iusta sit, inique noceat. quod cum accidit, alia allegatione opus est adiuvandi rei gratia, quae duplicatio vocatur. Et si rursus ea prima facie iusta videatur, sed propter aliquam causam inique actori noceat, rursus allegatione alia opus est, qua actor adiuvetur, quae dicitur triplicatio. Quarum omnium exceptionum usum interdum ulterius quam diximus, varietas negotiorum introducit: quas omnes apertius ex latiore digestorum volumine facile est cognoscere.

3. Exceptiones autem quibus debitor defenditur plerumque accommodari solent etiam fideiussoribus eius: et recte, quia, quod ab his petitur, id ab ipso debitore peti videtur, quia mandati iudicio redditurus est eis quod hi pro eo solverint. qua ratione et si de non petenda pecunia pactus quis cum reo fuerit, placuit, proinde succurrendum esse per exceptionem pacti conventi illis quoque qui pro eo obligati essent, ac si et cum ipsis pactus esset, ne ab eis ea pecunia peteretur. sane quaedam exceptiones non solent his accommodari. ecce enim debitor si bonis suis cesserit et cum eo creditor experiatur, defenditur per exceptionem NISI BONIS CESSERIT: sed haec exceptio fideiussoribus non datur, scilicet ideo quia, qui alios pro debitore obligat hoc maxime prospicit, ut, cum facultatibus lapsus fuerit debitor, possit ab his quos pro eo obligavit suum consequi.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License