Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Iustinianus Imperator
Institutiones

IntraText CT - Text

  • Liber I
    • Titulus XIII. De tutelis.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Titulus XIII. De tutelis.

1. Transeamus nunc ad aliam divisionem. nam ex his personis quae in potestate non sunt, quaedam vel in tutela sunt vel in curatione, quaedam neutro iure tenentur. videamus igitur de his quae in tutela vel in curatione sunt: ita enim intellegemus ceteras personas, quae neutro iure tenentur. ac prius dispiciamus de his quae in tutela sunt. Est autem tutela, ut Servius definivit, ius ac potestas in capite libero ad tuendom eum qui propter aetatem se defendere nequit, iure civili data ac permissa. Tutores autem sunt qui eam vim ac potestatem habent, exque re ipsa nomen ceperunt itaque appellantur tutores quasi tuitores atque defensores, sicut aeditui dicuntur, qui aedes tuentur. Permissum est itaque parentibus, liberis impuberibus, quos in potestate habent, testamento tutores dare. et hoc in filio filiaque omnimodo procedit; nepotibus tamen neptibusque ita demum parentes possunt testamento tutores dare, si post mortem eorum in patris sui potestatem non sint recasuri. itaque si filius tuus mortis tuae tempore in potestate tua sit, nepotes ex eo non poterunt testamento tuo tutorem habere, quamvis in potestate tua fuerint; scilicet quia mortuo te in patris sui potestatem recasuri sunt. Cum autem in compluribus aliis causis postumi pro iam natis habentur, et in hac causa placuit non minus postumis quam iam natis testamento tutores dari posse, si modo in ea causa sint, ut, si vivis parentibus nascerentur, sui et in potestate eorum fierent. Sed si emancipato filio tutor a patre testamento datus fuerit, confirmandus est ex sententia praesidis omnimodo, id est sine inquisitione.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License