Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Iustinianus Imperator
Institutiones

IntraText CT - Text

  • Liber I
    • Titulus XIV. Qui dari tutores testamento possunt.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Titulus XIV. Qui dari tutores testamento possunt.

1. Dari autem potest tutor non solum paterfamilias, sed etiam filiusfamilias. Sed et servus proprius testamento cum libertate recte tutor dari potest. sed sciendum est, eum et sine libertate tutorem datum tacite et libertatem directam accepisse videri et per hoc recte tutorem esse. plane si per errorem quasi liber tutor datus sit, aliud dicendum est. servus autem alienus pure inutiliter datur testamento tutor: sed ita CUM LIBER ERIT utiliter datur. proprius autem servus inutiliter eo modo datur tutor. Furiosus vel minor viginti quinque annis tutor testamento datus tutor erit cum compos mentis aut maior viginti quinque annis fuerit factus.

2. Ad certum tempus vel ex certo tempore vel sub condicione vel ante heredis institutionem posse dari tutorem non dubitatur. Certae autem rei vel causae tutor dari non potest, quia personae, non causae vel rei datur.

3. Si quis "filiabus" suis vel "filiis" tutores dederit, etiam postumae vel postumo videtur dedisse, quia filii vel filiae appellatione et postumus et postuma continentur. quid, si nepotes sint, an appellatione filiorum et ipsis tutores dati sunt? dicendam est, ut ipsis quoque dati videantur, si modo "liberos" dixit. ceterum si "filios," non continebuntur: aliter enim filii, aliter nepotes appellantur. plane si "postumis" dederit, tam filii postumi quam ceteri liberi continebuntur.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License