Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Iustinianus Imperator
Institutiones

IntraText CT - Text

  • Liber I
    • Titulus XVI. De capitis munitione.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Titulus XVI. De capitis munitione.

1. Est autem capitis deminutio prioris status commutatio, eaque tribus modis accidit: nam aut maxima est capitis deminutio aut minor, quam quidam mediam vocant, aut minima.

2. Maxima est capitis deminutio, cum aliquis simul et civitatem et libertatem amittit. quod accidit in his qui servi poenae efficiuntur atrocitate sententiae, vel liberti ut ingrati circa patronos condemnati, vel qui ad pretium participandum se venumdari passi sunt.

3. Minor sive media est capitis deminutio, cum civitas quidem amittitur, libertas vero retinetur. quod accidit ei cui aqua et igni interdictum fuerit, vel ei qui in insulam deportatus est.

4. Minima capitis deminutio est, cum et civitas et libertas retinetur, sed status hominis commutatur. quod accidit in his qui, cum sui iuris fuerunt, coeperunt alieno iuri subiecti esse, vel contra. Servus autem manumissus capite non minuitur, quia nullum caput habuit. Quibus autem dignitas magis quam status permutatur, capite non minuuntur: et ideo senatu motos capite non minui constat. Quod autem dictum est, manere cognationis ius et post capitis deminutionem, hoc ita est. si minima capitis deminutio interveniat: manet enim cognatio. nam si maxima capitis deminutio incurrat, ius quoque cognationis perit, ut puta servitute alicuius cognati, et ne quidem, si manumissus fuerit, receipit cognationem. sed et si in insulam deportatus quis sit, cognatio solvitur.

5. Cum autem ad adgnatos tutela pertineat, non simul ad omnes pertinet, sed ad eos tantum qui proximiore gradu sunt, vel, si eiusdem gradus sint, ad omnes.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License