Sine Nomine
De ave phoenice

De ave phoenice

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

De ave phoenice

Est locus in primo felix oriente remotus
qua patet aeterni maxima porta poli
nec tantum aestivos hyemisque propinquus ad ortus
in quo sol verno fundit ab axe diem.
illic planicies tractus diffundit apertos
nec tumulus crescit nec cava vallis hiat
sed nostros montes: quorum iuga celsa putantur
per bis sex ulnas eminet ille locus
hic solis nemus est: et consitus arbore multa
lucus perpetuae frondis honore virens
cum phaetontaeis flagrasset ab ignibus axis
ille locus flammis inviolatus erat
et cum diluvium mersisset fluctibus orbem
deucalionaeas exuperavit aquas.
non hunc exangues morbi non aegra senectus
nec mors crudelis nec metus asper adit
nec scelus infandum nec opum vesana cupido
aut metus aut ardens caedis amore furor.
luctus acerbus abest et aegestas obsita pannis
et curae in sontes et violenta fames.
Non ibi tempestas nec vis horrida venti
nec rigido terram rore pruina tegit.
nulla super campos tendit sua vellera nubes
nec cadit ex alto timidus humor aquae.
sed fons in medio est quem vivum nomine dicunt
perspicuus lucens dulcibus uber aquis.
qui semel erumpens per singula tempora mensum
duodecies undis irrigat omne nemus.
hic genus arboreum procero stipite surgens
non lapsura solo mitia poma gerit.
hoc nemus hos lucos avis incolit unica phoenix
unica sic vivit morte refecta sua
paret et obsequitur phoebei memoranda satelles
hoc natura parens munus habere dedit.
lutea cum primum surgens aurora rubescit
cum primum rosea sidera luce fugat.
ter quater illa pia immergit corpus in undas
ter quater e vivo gurgite libat aquam
tollitur ac summo consedit in arboris altae
vertice quae totum despicit una nemus
et conversa novos Phoebi nascentis ad ortus
expectat radios et iubar exoriens
ast ubi sol pepulit fulgentis lumina portae
et primum emicuit luminis aura levis
incipit illa sacri modulamina fundere cantus
et mira lucem voce ciere novam.
quam nec aedoniae voces nec tibia possit
musica cyrrhaeis assimilare modis
sed neque dolor moriens imitare nosse putatur
nec cylleneae fila canorae lyrae
postquam Phoebus equs in aperta refudit Olympi
atque orbem totum pertulit usque
illa ter alarum alarum repetito verbere plaudit
non errabilibus nocte cieque sonis.
atque eadem celeres etiam discriminat horas
igniferumque caput ter venerata silet
antistes nemorum luce veneranda sacerdos
et sola arcanis conscia Phoebe tuis
quae postquam vitae iam mille peregerit annos
at se reddiderint tempora longa gravem.
ut reparet lassum spatiis urgentibus evum
assueti nemoris dulce cubile fugit.
cumque renascendi studio loca sancta reliquit
tunc petit hunc orbem mors ubi regna tenet
dirigit in Syeriam celeres longaeva volatus
phoenicis nomen cui dedit ipsa vetus.
secretosque petit deserta per avia lucos
hic ubi per saltus silva remota latet
tum legit aereo sublimem vertice palmam
quae gratum phoenix ex ave nomen habet.
quam nec dente potens animal perumpere possit
lubricus aut serpens aut avis ulla rapax.
tum ventos claudit pendentibus Aeolus antris
ne violent flabris aera purpurum
neu concreta notho per inania coeli.
summoneat radios solis et obsit avi.
construit inde sibi seu nidum sive sepulcrum
nam perit ut vivas se tamen ipsa creat
colligit hinc succos et odores divite silva
quos legit Assyrus quos opulentus Arabs.
quos aut Pygmeae gentes aut India carpit
aut molli generat terra Sabaea sinu.
cinama dehinc auramque procul spirantis amomi
congerit et mixto balsama cum folio.
non casiae mitis non olentis vimen achanti
nec thuris lachrymae utraque pinguis abest
his addit teneras nardi pubentis aristas
et sociat myrrhae pascua grata nimis
protinus in strato corpus mutabile nido
vitalique thoro membra quieta locat
oreque dehinc succos membris circumque supraque
iniicit exequiis immoritura suis
tunc inter varios animam commendat odores
depositi tanti nec timet ulla finem.
interea corpus genitali morte peremptum
aestuat et flammas protulit ipse calor
aereoque procul de lumine concipit ignem
flagrat et ambustum solvitur in cinerem.
hos velut in massam cineres in morte coactos
conflat et effectum seminis instar habet
hinc animal primum sine membris fertur oriri
sed fertur vermis lacteus esse color
creverit immensum subito cum tempore certo
seque qui teretis colligit in speciem.
inde reformatur qualis fuit ante figura
et phoenix ruptis pullulat exuviis.
ac velut agrestes cum filo ad saxa tenentur
mutari pennae papilione solent.
non illi cibus est nostro concessus in orbe
nec cuiquam implumem pascere cura subest.
ambrosio libat coelesti nectare rores
stellifero teneri qui cecidere polo.
hos legit his mediis alitur in odoribus ales
donec maturam proferat effigiem.
ast ubi primaeva coepit florere iuventa
evolat ad patria iam reditura domos.
ante tamen proprio quicquid de corpore restat
ossaque vel cineres exuviasque suas.
unguine balsameoque myrrhaque et thure soluto
condit et in formam conglobat ore pio.
quam pedibus gestans contendit solis ad ortus
inque ara residens promit in aede sacra.
mirandam sese prestat praebetque vehenti
tantus ibi decor est tantus abundat honor.
principio color est qualis sub sidere coeli
mitia quae croceo punica grana legunt.
qualis inest foliis quae fert agreste papaver
cum pedes vestit sole rubente polus.
hoc humeri pectusque decens velamine fulgent.
hoc caput hoc cervix summaque terga nitent
caudaque porrigitur fulvo distincta metallo
in cuius maculis purpura mixta rubet.
clarum inter pennas insigne desuper iris
pingere ceu nubem desuper alta solet.
albicat insignis mixto viriditate smaragdo
et puro cornu gemmea cuspis hiat.
ingentes oculos credas geminosque hiacyntos
quorum de medio lucida flamma micat.
aequatur toto capiti radiata corona
phoebei referens verticis alta decus.
crura tegunt squammeae flavo distincta metallo
ast ungues roseus pingit honore color.
effigies inter pavonis mixta figuram
cernitur et mixtam phasidis inter avem
magnifice terris Arabum quae gignitur ales.
vix aequare potest seu fera seu fit avis.
non tamen est tarda ut volucres quae corpore magno
incessus pigros per grave pondus habent.
sed levis et velox regali plena decore
talis in aspectu se praebet usque hominum.
convenit Aegyptus tanti ad miracula visus
et raram volucrem turba salutat ovans.
protinus isculpunt sacrato in marmore formam
et signant titulo remque diemque novo.
contrahit in coetum sese genus omne volantum.
nec praedae memor est ulla nec ulla metus
alitum stipata choro volat illa per altum
turbaque prosequitur munere laeta pio.
sed postquam puri pervenit ad aetheris auras
mox redit ista suis conditor ille locis.
a fortunatae sortis finisque volucrem
cui de se nasci praestitit ipse deus!
femina vel mas haec seu neutrum seu sit utrumque
felix quae Veneris foedera nulla colit
mors illi venus est, sola est in morte voluptas
ut possit nasci appetit ante mori.
ipsa sibi proles suus est pater et suus heres
nutrix ipsa sui semper alumna sibi
ipsa quidem sed non eadem quia et ipsa nec ipsa est
aeternam vitam mortis adepta bono.


Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA2) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2010. Content in this page is licensed under a Creative Commons License