Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Sine nomine
Disticha Catonis

IntraText CT - Text

  • Liber IV
    • Disticha I-VII
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Liber IV

Disticha I-VII

I.

Despice divitias, si vis animo esse beatus,
Quas qui suscipiunt, mendicant semper avari.

II.

Commoda naturae nullo tibi tempore deerunt,
Si contentus eo fueris. quod postulat usus.

III.

Cum sis incautus nec rem ratione gubernes,
Noli fortunam, quae non est, dicere caecam.

IV.

Dilige denarium, sed parce dilige formam,
Quam nemo sanctus nec honestus captat habere.

V.

Cum fueris locuples, corpus curare memento;
Aeger dives habet nummos, se non habet ipsum.

VI.

Verbera cum tuleris discens aliquando magistri,
Fer patris imperium, cum verbis exit in iram.

VII.

Res age, quae prosunt, rursus vitare memento
In quibus error inest, nec spes est certa laboris.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License