Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Sine nomine
Disticha Catonis

IntraText CT - Text

  • Liber IV
    • Disticha VIII-XIV
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Disticha VIII-XIV

VIII.

Quod donare potes, gratis concede roganti;
Nam recte fecisse bonis in parte lucrosum est.

IX.

Quod tibi suspectum est, confestim discute, quid sit;
Namque solent, primo quae sunt neglecta, nocere.

X.

Cum te detineat Veneris damnosa voluptas,
Indulgere gulae noli, quae ventris amica est.

XI.

Cum tibi proponas animalia cuncta timere,
Unum praecipue tibi plus hominem esse timendum.

XII.

Cum tibi praevalidae fuerint in corpore vires,
Fac sapias; sic tu poteris vir fortis haberi.

XIII.

Auxilium a notis petito, si forte labores;
Nec quisquam melior medicus quam fidus amicus.

XIV.

Cum sis ipse nocens, moritur cur victima pro te?
Stultitia est morte alterius sperare salutem.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License