Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Sine nomine
Disticha Catonis

IntraText CT - Text

  • Liber IV
    • Disticha XLIII-IL
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Disticha XLIII-IL

XLIII.

Suspectus caveas ne sis miser omnibus horis,
Nam timidis et suspectis aptissima mors est.

XLIV.

Cum fueris proprios servos mercatus in usus,
Et famulos dicas, homines tamen esse memento.

XLV.

Quam primum rapienda tibi est occasio prima,
Ne rursus quaeras quae iam neglexeris ante.

XLVI.

Morte repentina noli gaudere malorum:
Felices obeunt quorum sine crimine vita est.

XLVII.

Cum tibi sit coniux, ne res et fama laboret,
Vitandum ducas inimicum nomen amici.

XLVIII.

Cum tibi contigerit studio cognoscere multa,
Fac discas multa, vita nil discere velle.

IL.

Miraris verbis nudis me scribere versus?
Hoc brevitas fecit, sensus coniungere binos.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License