Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Auctor incertus
Epitome De Caesaribus

IntraText CT - Text

  • Capp. IV-VI
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Capp. IV-VI

4. Claudius Titus, Drusi, Tiberii fratris, filius, Caligulae patruus, imperavit annos quattuordecim. Iste, cum senatus censuisset gentem Caesarum exterminari, deformi latebra latere repertus a militibus, quia vecors erat, mitissimus videbatur imprudentibus, imperator effectus est. Hic ventri vino libidini foede oboediens, vecors et prope hebes, ignavus ac pavidus libertorum et coniugis imperiis subiectus fuit. Huius tempore Scribonianus Camillus intra Dalmatias imperator creatus continuo occiditur. Mauri provinciis accessere; caesa Musulamiorum manus est. Aqua Claudia Romae introducta. Huius uxor Messalina primo passim quasi iure adulteriis utebatur: ex quo facto plures metu abstinentes exstincti sunt. Dehinc atrocius accensa nobiliores quasque nuptas et virgines scortorum modo secum proposuerat coactique mares, ut adessent. Quod si quis talia horruerat, afficto crimine in ipsum omnemque familiam saeviebatur, ut magis videretur sub imperatore viro quam imperatori nupta esse. Ita liberti eius poteatatem summam adepti stupris exilio caede proscriptionibus omnia foedabant. Ex quibus Felicem legionibus Iudaeae praefecit. Possidonio eunucho post triumphum Britannicum inter militarium fortissimos arma insignia tamquam participi victoriae dono dedit. Polybium inter consules medium incedere fecit. Hos omnes anteibat Narcissus ab epistulis, dominum se gerens ipsius domini, Pallasque praetoriis ornamentis sublimatus; adeo divites, ut causante eo inopiam fisci lepidissime famoso elogio vulgatum sit abunde ei pecuniam fore, si a duobus libertis in societatem reciperetur. Huius temporibus visus est apud Aegyptum Phoenix, quam volucrem ferunt anno quingentesimo ex Arabis memoratos locos advolare; atque in Aegaeo mari repente insula emereit. Hic Agrippinam, Germanici fratris sui filiam, uxorem duxit; quae filio imperium procurans primo privignos insidiis multiformibus, dehinc ipsum coniugem veneno interemit. Vixit annos sexaginta quattuor; cuius funus, ut quondam in Tarquinio Prisco, diu occultatum. Dum arte muliebri corrupti custodes aegrum simulant, Nero privignus eius imperii iura suscepit.

5. Domitius Nero, patre Domitio Ahenobarbo genitus, matre Agrippina, imperavit annos tredecim. Iste quinquennio tolerabilis visus. Unde quidam prodidere Traianum solitum dicere procul distare cunctos principes Neronis quinquennio. Hic in urbe amphitheatrum et lavacra construxit. Pontum in ius provinciae Polemonis reguli permissu redegit, a quo Polemoniacus Pontus appellatur, itemque Cottias Alpes Cottio rege mortuo. Eo namque dedecore reliquum vitae egit, ut pudeat memorare huiuscemodi quemquam. Eo progressus est, ut neque suae neque aliorum pudicitiae parcens, ad extremum amictus nubentium virginum specie palam convocato senatu, dote dicta, cunctis festa more frequentantibus nuberet. Pelle tectus ferae utrique sexui genitalia vultu contrectabat. Matrem etiam stupro contaminavit, quam postmodum interemit. Octaviam et Sabinam cognomento Poppaeam in matrimonium duxit viris earum trucidatis. Tunc Galba, Hispaniae proconsnl, et Gaius Iulius imperium corripuere. Ubi adventare Nero Galbam didicit senatusque sententia constitutum, ut more maiorum collo in furcam coniecto virgis ad necem caederetur, desertus undique noctia medio egressus urbe sequentibus Phaone Epaphrodito Neophytoque et spadone Sporo, quem quondam exsectum formare in mulierem temptaverat, semet ictu gladii transegit adinvante trepidantem manum impuro, de quo diximus, eunucho, cum sane prius nullo reperto, a quo feriretur, exclamaret: "Itane nec amicum habeo nec inimicum? dedecorose vixi, turpius peream". Periit anno aetatis tricesimo secundo. Hunc Persae in tantum dilexerant, ut legatos mitterent orantes copiam construendi monumenti. Ceterum adeo cunctae provinciae omniaque Roma interitu eius exultavit, ut plebs induta pilleis manumissionum tamquam saevo exempta domino triumpharet.

6. Galba, nobili Sulpiciorum gente progenitus, imperavit menses septem diesque totidem. Iste in adulescentes infamis, ad vescendum intemperans fuit, trium amicorum consilio, id est Vinii Cornelii Icelii cuncta disponens, adeo ut intra Palatinas aedes pariter habitarent et vulgo paedagogi dicerentur. Hic ante sumptam dominationem multas provincias egregie administravit, militem severissime tractans, ita ut ingresso eo castra vulgaretur statim: "Disce militare, miles; Galba est, non Gaetulicus". Cum septuagesimum tertium aetatis annum ageret, dum factione Othonis accensas legiones lorica tectus lenire contenderet, ad lacum Curtium caesus est. Salvius Otho, splendidis ortus maioribus ex oppido Ferentano, imperavit menses tres, vita omni turpis, maxime adulescentia. Hic a Vitellio primum apud Placentiam, dehine apud Betriacum victus semet gladio transfixit anno aetatis tricesimo septimo, adeo amabilis militibus propriis, ut plerique corpore eius viso suis manibus interierint.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License