Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Auctor incertus
Epitome De Caesaribus

IntraText CT - Text

  • Capp. VII-IX
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Capp. VII-IX

7. Vitellius, ortus familia nobili, patre Lucio Vitellio ter consule, imperavit menses octo. Iste tumens crudelis avarusque cum profusione fuit. Huius tempore Vespasianus in Oriente principatum arripuit; a cuius militibus certamine sub muris urbis habito superatas e palatio, quo se abdiderat Vitellius, vinctis a tergo manibus productus circumducitur ad spectaculum vulgi. Ac ne homo impudens in extremis saltem malorum, quae gesserat, rubore faciem demitteret, subiecto in mentum gladio seminudus multis coeno fimoque et celeris turpioribus dictu purgamentis vultum eius incessentibus per scalas Gemonias trahitur, ubi Sabinum, Vespasiani fratrem, necari permiserat. Numerosis ictibus confossus interiit. Vixit annos quinquaginta septem. Hi omnes, quos paucis attigi, praecipue Caesarum gens, adeo litteris cuiti atque eloquentia fuere, ut, ni cunctis vitiis absque Augusto nimii forent, profecto texissent modica flagitia.

8. Vespasianus imperavit annos decem. Huius inter cetera bona illud singulare fuit inimicitias oblivisci, adeo, ut Vitellii hostis filiam locupletissime dotatam splendidissimo coniungeret viro. Ferebat patienter amicorum motus, contumeliis eorum, ut erat facetissimus, iocularibus respondena. Namque Licinium Mucianum, quo adiutore ad imperium pervenerat, fiducia meritorum insolentem lepide flectebat adhibito aliquo utrique familiari, id unum dicens: "Nosti me virum esse". Sed quid mirum in amicis, cum etiam causidicorum obliqua dicta et philosophorum contumaciam contemneret? Iste exsanguem diu fessumque terrarum orbem brevi refecit. Namque primum satellites tyrannidis, nisi qui forte atrocius longe processerant, flectere potius maluit quam excruciatos delere, prudentissime ratus nefaria ministeria a pluribus metu curari. Praeterea legibus aequissimis monendoque, quodque vehementius est, vitae specie vitiorum plura aboleverat. Infirmus tamen, uti quidam prave putant, adversus pecuniam, cum satis constet aerarii inopia et clade urbium novas eum neque postea habitas vectigalium pensiones exquisivisse. Hic Romam deformem incendiis veteribus ac ruinis permissa, si domini deessent, volentibus aedificandi copia, Capitolium, aedem Pacis, Claudii monumenta reparavit multaque nova instituit. Per omnes terras, qua ius Romanum est; renovatae urbes cultu egregio; viae operibus maximis munitae sunt. Tunc cavati montes per Flaminiam sunt prono transgressui, quae vulgariter Pertunsa petra vocitatur. Mille gentes compositae, cum ducentas aegerrime repperisset, extinctis saevitia tyrannorum plerisque. Rex Parthorum Vologeses metu solo in pacem coactus est. Syria, cui Palaestina nomen est, Ciliciaque ac Trachia et Commagene, quam hodie Augustophratensem nominamus, provinciis accessere. Iudaei quoque additi sunt. Hic monentibus amicis, ut caveret a Mettio Pomposiano, de quo sermo percrebuerat regnaturum fore, consulem fecit, alludens tali cavillo: "Quandoque memor erit tanti beneficii". Institutum vero uniforme omni imperio tenuit. Vigilare de nocte, publicisque actibus absolutis caros admittere, dum salutatur, calciamenta sumens et regium vestitum. Post autem negotiis, quaecunque advenissent, auditis exerceri vectatione, deinde requiescere; postremo, ubi lavisset, remissiore animo convivium curabat. Plura dicere studium coegit imperatoris boni, quem ab Augusti morte post annos sex et quinquaginta Romana respublica exsanguis saevitia tyrannorum quasi fato quodam, ne penitus rueret, assecuta est. Itaque annum agens vitae absque uno septuagesimum seriis ioca, quibus delectabatur, admiscens interiit. Quippe primo cum crinitum sidus apparuisset: "Istud", inquit, "ad regem Persarum pertinet", cui capillus effusior. Deinde ventris eluvie fessus et assurgens: "Stantem", ait, "imperatorem excedere terris decet".

9. Titus, vocabulo patris etiam Vespasianus dictus, matre liberta Domitilla nomine genitus, imperavit annos duos et menses duos diesque viginti. Iste a puero praeclaris studiis probitatis militiae litterarum instantissime deditus, quo contenderit, animi et corporis muneribus ostendit. Hic ubi patriae curam suscepit, incredibile est, quantum, quem imitabatur, anteierit, praecipue clementia liberalitate honorificentia ac pecuniae contemptu; quae eo amplius grata fuere, quod ex nonnullis a privato adhuc patratis asperior luxuriaeque et avaritiae amans credebatur fore. Namque praefecturam praetorianam patre imperante adeptus suspectum quemque et oppositum sibi immissis, qui per theatra et castris invidiosa iactantes ad poenam poscerent, quasi criminis convictos oppressit. In quis Caecinam consularem adhibitum coenae, vixdum triclinio egressum, ob suspicionem stupratae Berenicis uxoris suae iugulari iussit. Iurgia autem sub patre venumdata rapinarum cupidum*: unde Neronem cuncti opinantes vocantesque summam rerum nactum graviter acceperant. Sed haec in melius conversa adeo ei immortalem gloriam contulere, ut deliciae atque amor humani generis appellaretur. Denique ut subiit pondus regium, Berenicen nuptias suas sperantem regredi domum et enervatorum greges abire praecepit. Quo facto quasi signum protulit mutatae intemperantiae. Dehinc cum donata concessave a prioribus principibus firmare insequentes solerent, simul imperium cepit, talia possidentibus edicto sponte cavit. Quadam etiam die recordans vesperi nihil se cuiquam praestitisse venerando caelestique dicto: "Amici", ait, "perdidimus diem"; quod erat magnificae liberalitatis. Clementiam vero usque eo perdulit, ut amplissimi ordinis duo cum adversus eum coniuravissent neque abnuere cogitatum scelus quirent, monuerit primo, post deductos in spectaculum se utrimque assidere iusserit petitoque ex industria mirmillonum, quorum pugnae visebantur, gladio quasi ad explorandam aciem uni atque alteri commiserit; quibus perculsis et constantiam mirantibus diceret: "Videtisne potestates fato dari frustraque temptari facinus potiundi spe vel amittendi metu?" Fratrem quoque Domitianum parantem insidias militumque animos sollicitantem flens saepius obtestatus est, ne parricidio assequi cuperet, quod et se volente esset obventurum ei et iam haberet, cum sit particeps potestatis. Huius tempore mons Vesubius in Campania ardere coepit, incendiumque Romae sine nocturna requie per triduum fuit. Lues quoque, quanta vix umquam antea, fuit. Quibus tamen malis nullo vexato pecunia propria subvenit, cunctis remediorum generibus, nunc aegrotantes per semetipsum reficiens, nunc consolans suorum mortibus afflictos. Vixit annos quadraginta unum, et in eodem, quo pater, apud Sabinos agro febri interiit. Huius mors credi vix potest, quantum luctus urbi provinciisque intulerit, adeo ut eum delicias publicas, sicut diximus, appellantes quasi perpetuo custode orbatum terrarum orbem deflerent.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License