Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Auctor incertus
Epitome De Caesaribus

IntraText CT - Text

  • Capp. X-XII
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Capp. X-XII

10. Domitianus, Vespasiani et Domitillae libertae filius, germanus Titi, imperavit annos quindecim. Iste primo clementiam simulans neque adeo iners domi belloque tolerantior videbatur; idcircoque Cattos Germanosque devicit. Ius aequissime dixit. Romae multa aedificia vel coepta vel a fundamentia construxit. Bibliothecas incendio consumptas petitis undique, praesertim Alexandria, exemplis reparavit. Sagittarum tam doctus fuit, ut inter patentes digitos extentae manus viri procul positi spicula transvolarent. Dehinc atrox caedibus bonorum supplicia agere coepit ac more C. Caligulae dominum sese deumque dici coegit; segnisque ridicule remotis omnibus muscarum agmina persequebatur. Furens libidine, cuius foedum exercitium Graecorum lingua klinopalhn vocabat. Hinc percontanti cuidam, quisquamne in palatio esset, responsum: Ne musca quidem. His eius saevitiis ac maxime iniuria verborum, qua scortum vocari dolebat, accensus Antonius, curans Germaniam superiorem, imperium corripuit. Quo per Norbanum Lappium acie strato Domitianus longe tetrior in omne hominum genus, etiam in suos, ferarum more grassabatur. Igitur metu crudelitatis et conscientiae suae coniuravere plerique impulsoribus Parthenio procurante cubiculum et Stephano et tum ob fraudem interceptae pecuniae supplicium suspectante Clodiano, ascita etiam in consilium tyranni uxore Domitia ob amorem Paridis histrionis a principe cruciatus formidante. Domitianum multis vulneribus confodiunt post annum quintum et quadragesimum vitae. At senatus gladiatoris more funus efferri radendumque nomen decrevit. Huius tempore saeculares ludi celebrati sunt. Hactenus Romae seu per Italiam orti imperium rexere, hinc advenae. Unde compertum est urbem Romam externorum virtute crevisse. Quid enim Nerva prudentius aut moderatius? quid Traiano divinius? quid praestantius Hadriano?

11. Cocceius Nerva, oppido Narniensi genitus, imperavit menses sedecim dies decem. Iste cum imperium suscepisset, mox rumore orto vivere atque affore Domitianum perinde trepidavit, ut colore mutato verbis amissis vix consisteret. Sed a Parthenio confirmatus recepta fiducia ad sollemne delenimentum conversus est. Qui cum in curiam a senatu gratanter exceptus esset, solus ex omnibus Arrius Antoninus, vir acer eique amicissimus, condicionem imperantium prudenter exprimena, amplexus eum, gratulari se ait senatui et populo provinciisque, ipsi autem nequaquam, cui satius fuerat malos semper principes eludere quam tanti oneris vim sustinentem haud molestiis modo et periculis subici, sed famae etiam inimicorum pariter et amicorum, qui cum se mereri omnia praesumant, si quicquam non extorserint, atrociores sunt ipsis quoque hostibus. Iste quicquid antea poenae nomine tributis accesserat, indulsit; afflictas civitates relevavit; puellas puerosque natos parentibus egestosis sumptu publico per Italiae oppida ali iussit. Hic ne accessu malivolorum terreretur, Iunii Maurici, constantis viri, dicto ita admonetur: Qui convivio familiari adhibitus cum Veientonem consulari honore functum quidem apud Domitianum, tamen multos occultis criminationibus persecutum adesse vidisset, inter colloquia mentione Catulli facta, calumniatoris praecipui, dicente Nerva: "Quid nunc faceret, si Domitiano supervixisset?" "Nobiscum", inquit Mauricus, "cenaret". Hic iurgiorum disceptator et scientissimus et frequens fuit. Calpurnium Crassum promissis ingentibus animos militum pertemptantem, detectum confessumque Tarentum cum uxore removit patribus lenitatem eius increpantibus. Cumque interfectores Domitiani ad exitium poscerentur, tantum est consternatus, ut neque vomitum neque impetum ventris valuerit differre, et tamen vehementer obstitit dictitans aequius esse mori quam auctoritatem imperii foedare proditis potentiae sumendae auctoribus. Sed milites neglecto principe requisitos Petronium uno ictu, Parthenium vero demptis prius genitalibus et in os coniectis ingulavereredempto magnis sumptibus Casperio; qui scelere tam truci insolentior Nervam compulit referre apud populum gratias militibus, quia pessimos nefandosque omnium mortalium peremissent. Hic Traianum in liberi locum inque partem imperii cooptavit; cum quo tribus vixit mensibus. Qui dum suggerente ira voce quam maxima contra quendam Regulum nomine inclamaret, sudore correptus est. Quo refrigescente horror corporis nimius initia febri praebuit, nec multo post vitam finivit anno aetatis sexagesimo tertio. Cuius corpus a senatu, ut quondam Augusti, honore delatum in sepulcro Augusti sepultum est. Eo die, quo interiit, solis defectio facta est.

12. Ulpius Traianus, ex urbe Tudertina, Ulpius ab avo dictus, Traianus a Traio paterni generis auctore vel de nomine Traiani patris sic appellatus, imperavit annis viginti. Iste talem se reipublicae praebuit, qualem vix aegreque exprimere valuerint summorum scriptorum miranda ingenia. Hic imperium apud Agrippinam, nobilem Galliae coloniam, suscepit, habens diligentiam in re militari, in civilibus lenitatem, in sublevandis civitatibus largitionem. Cumque duo sint, quae ab egregiis principibus exspectentur, sanctitas domi, in armis fortitudo, utrobique prudentia, tantus erat in eo maximarum rerum modus, ut quasi temperamento quodam virtutes miscuisse videretur, nisi quod cibo vinoque paululum deditus erat. Liberalis in amicos et, tamquam vitae condicione par, societatibus perfrui. Hic ob honorem Surae, cuius studio imperium arripuerat, lavacra condidit. De quo supervacaneum videtur cuncta velle nominatim promere, cum satis sit excultum atque emendatum dixiase. Fuit enim patiens laboris, studiosus optimi cuiusque ac bellicosi; magis simpliciora ingenia aut eruditissimos, quamvis ipse parcae esset scientiae moderateque eloquens, diligebat. Iustitiae vero ac iuris humani divinique tam repertor novi quam inveterati custos. Quae omnia eo maiora visebantur, quo per multos atque atroces tyrannos perdito atque prostrato statu Romano in remedium tantorum malorum divinitus credebatur opportune datus, usque eo, ut adveniens imperium eius pleraque mirifica denuntiaverint. In quis praecipuum cornicem e fastigio Capitolii Atticis sermonibus effatam esse: kalwj estai. Huius exusti corporis cineres relati Romam humatique Traiani foro sub eius columna, et imago superposita, sicut triumphantes solent, in urbem invecta, senatu praeeunte et exercitu. Eo tempore multo perniciosius quam sub Nerva Tiberis inundavit magna clade aedium proximarum; et terrae motus gravis per provincias multas atroxque pestilentia famesque et incendia facta sunt. Quibus omnibus Traianus per exquisita remedia plurimum opitulatus est, statuens, ne domorum altitudo sexaginta superaret pedes ob ruinas faciles et sumptus, si quando talia contingerent, exitiosos. Unde merito pater patriae dictus est. Vixit annos sexaginta quattuor.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License