Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Auctor incertus
Epitome De Caesaribus

IntraText CT - Text

  • Capp. XXII-XXIV
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Capp. XXII-XXIV

22. Aurelius Antoninus Varius, idem Heliogabalus dictus, Caracallae ex Soemea consobrina occulte stuprata filius, imperavit biennio et mensibus octo. Huius matris Soemeae avus Bassianus nomine fuerat Solis sacerdos; quem Phoenices, unde erat, Heliogabalum nominabant, a quo iste Heliogabalus dictus est. Is cum Romam ingenti militum et senatus exspectatione venisset, probris se omnibus contaminavit. Cupiditatem stupri, quam assequi naturae defectu nondum poterat, in se convertens muliebri nomine Bassianam se pro Bassiano iusserat appellari. Vestalem virginem quasi matrimonio iungens suo abscisisque genitalibus Matri se Magnae sacravit. Hic Marcellum, qui post Alexander dictus est, consobrinum suum Caesarem fecit. Ipse tumultu militari interfectus est. Huius corpus per urbis vias more canini cadaveris a militibus tractum est militari cavillo appellantium indomitae rabidaeque libidinis catulam. Novissime cum angustum foramen cloacae corpus minime reciperet, usque ad Tiberim deductum, adiecto pondere, ne unquam emergeret, in fluvium proiectum est. Vixit annos sedecim, atque ex re, quae acciderat, Tiberinus Tractitiusque appellatus est.

23. Severus Alexander imperavit annos tredecim. Hic bonus reipublicae, fuit aerumnosus <sibi>. Sub hoc imperante Taurinus Augustus effectus ob timorem ipse se Euphrate fluvio abiecit. Tunc etiam Maximinus regnum arripuit pluribus de exercitu corruptis. Alexander vero cum deseri se ab stipatoribus vidisset, matrem sibi causam fuisse mortis exclamans accurrenti percussori obvoluto capite cervices valide compressas praebuit anno vitae vicesimo sexto. Huius mater Mammaea eo filium coegerat, ut illa ipsa permodica, si mensae prandioque superessent, quamvis <semesa alteri> convivio reponerentur.

24. Iulius Maximinus Thrax, ex militaribus, imperavit annos tres. Is dum persequitur pecumosos, insontes pariter noxiosque, apud Aquileiam seditione militum discerptus est una cum filio, conclamantibus cunctis militari ioco ex pessimo genere nec catulum habendum.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License