Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Auctor incertus
Epitome De Caesaribus

IntraText CT - Text

  • Capp. XXV-XXVII
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Capp. XXV-XXVII

25. Huius imperio duo Gordiani, pater et filius, principatum arripientes, unus post unum interiere. Pari etiam tenore Pupienus et Balbinus regnum invadentes perempti sunt.

26. Gordianus, nepos Gordiani ex filia, ortus Romae clarissimo patre, imperavit annos sex. Apud Ctesiphontem a Philippo praefecto praetorio accensis in seditionem militibus occiditur anno vitae undevicesimo. Corpus eius prope fines Romani Persicique imperii positum nomen loco dedit Sepulcrum Gordiani.

27. Marcus Iulius Philippus imperavit annos quinque. Veronae ab exercitu interfectus est medio capite supra ordines dentium praeciso. Filius autem eius Gaius Iulius Saturninus, quem potentiae sociaverat, Romae occiditur agens vitae annum duodecimum, adeo severi et tristis animi, ut iam tum a quinquennii aetate nullo prorsus cuiusquam commento ad ridendum solvi potuerit patremque ludis saecularibus petulantius cachinnantem, quamquam adhuc tener, vultu notaverit aversato. Is Philippus humillimo ortus loco fuit, patre nobilissimo latronum ductore.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License