Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Auctor incertus
Epitome De Caesaribus

IntraText CT - Text

  • Capp. XXVIII-XXX
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Capp. XXVIII-XXX

28. Decius e Pannonia inferiore, Bubaliae natus, imperavit menses triginta. Hic Decium filium suum Caesarem fecit; vir artibus cunctis virtutibusque instructus, placidus et communis domi, in armis promptissimus. In solo barbarico inter confusas turbas gurgite paludis submersus est, ita ut nec cadaver eius potuerit inveniri. Filius vero eius bello exstinctus est. Vixit annos quinquaginta. Huius temporibus Valens Lucinianus imperator effectus est.

29. Vibius Gallus cum Volusiano filio imperaverunt annos duos. Horum temporibus Hostilianus Perpenna a senatu imperator creatus, nec multo post pestilentia consumptus est.

30. Sub his etiam Aemilianus in Moesia imperator effectus est; contra quem ambo profecti apud Interamnam ab exercitu suo caeduntur, anno aetatis pater septimo circiter et quadragesimo, creati in insula Meninge, quae nunc Girba dicitur; Aemilianus vero mense quarto dominatus apud Spoletium, sive pontem, quem ab eius caede Sanguinarium accepisse nomen ferunt, inter Ocricolum Narniamque, Spoletium et urbem Romam regione media positum. Fuit autem Maurus genere, pugnax nec tamen praeceps. Vixit annis tribus minus quinquaginta.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License