Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Auctor incertus
Epitome De Caesaribus

IntraText CT - Text

  • Capp. XXXI-XXXIII
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Capp. XXXI-XXXIII

31. Licinius Valerianus, cognomento Colobius, imperavit annos quindecim, parentibus ortus splendissimis, stolidus tamen et multum iners, neque ad usum aliquem publici officii consilio seu gestis accommodatus. Hic filium suum Gallienum Augustum fecit Gallienique filium, Cornelium Valerianum, Caesarem. His imperantibus Regillianus in Moesia, Cassius Latienus Postumus in Gallia Gallieni filio interfecto imperatores effecti sunt. Pari modo Aelianus apud Mogontiacum, in Aegypto Aemilianus, apud Macedonas Valens, Mediolani Aureolus dominatum invasere. Valerianus vero in Mesopotamia bellum gerens, a Sapore Persarum rege superatus, mox etiam captus, apud Parthos ignobili servitute consenuit. Nam quamdiu visit, rex eiusdem provinciae incurvato eo pedem cervicibas eius imponens equum conscendere solitas erat.

32. Gallienus quidem in loco Cornelii filii sui Salonianum, alterum filium, subrogavit, amori diverso pellicum deditus Saloninae coniugia et concubinae, quam per pactionem concessa parte superioris Pannoniae a patre, Marcomannorum rege, matrimonii apecie susceperat Pipam nomine. Novissime adversus Aureolum profectus est. Quem cum apud pontem, qui ex eius nomine Aureolus appellatar, obtentum detrusumque Mediolanum obsedit, eiusdem Aureoli commento a suis interiit. Regnavit annos quindecim, septem cum patre, octo solus. Vixit annos quinquaginta.

33. Claudius imperavit anno uno mensibus novem. Hunc plerique putant Gordiano satum, dum adulescens a muliere matura institueretur ad uxorem. Hic Claudius Gallieni morientis sententia imperator designatur, ad quem Ticini positum per Gallonium Basilium indumenta regia direxerat, exstinctoque a suis Aureolo, receptis legionibus adversum gentem Alamannorum haud procul a lacu Benaco dimicans tantam multitudinem fudit, ut aegre pars dimidia superfuerit. His diebus Victorinus regnum cepit. Claudius vero cum ex fatalibus libris, quos inspici praeceperat, cognovisset sententiae in senatu dicendae primi morte remedium desiderari, Pomponio Basso, qui tunc erat, se offerente ipse vitam suam haud passus responsa frustrari dono reipublicae dedit, praefatus neminem tanti ordinis primas habere, quam imperatorem. Ea res sicut erat cunctis grata, non divi vocabulum modo, sed ex auro statuam prope ipsum Iovis simulacrum atque in curia imaginem auream proceres sacravere. Huic successit frater eius Quintillus. Is paucis diebus imperium tenens interemptus est.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License