Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Auctor incertus
Epitome De Caesaribus

IntraText CT - Text

  • Capp. XXXVII-XXXIX
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Capp. XXXVII-XXXIX

37. Carus, Narbonae natus, imperavit annos duos. Iste confestim Carinum et Numerianum Caesares fecit. Hic apud Ctesiphonta ictu fulminis interiit. Numerianus quoque, filius eius, cum oculorum dolore correptus in lecticula veheretur, impulsore Apro, qui socer eius erat, per insidias occisus est. Cum dolo occultaretur ipsius mors, quousque Aper invadere posset imperium, foetore cadaveris scelus est proditum. Hinc Sabinus Iulianus invadens imperium a Carino in Campis Veronensibus occiditur. Hic Carinus omnibus se sceleribus inquinavit. Plurimos innoxios fictis criminibus occidit. Matrimonia nobilium corrupit. Condiscipulis quoque, qui eum in auditorio verbi fatigatione taxaverunt, perniciosus fuit. Ad extremum trucidatur eius praecipue tribuni dextera, cuius dicebatur coniugem polluisse.

38. Diocletianus Dalmata, Anulini senatoris libertinus, matre pariter atque oppido nomine Dioclea, quorum vocabulis, donec imperium sumeret, Diocles appellatus, ubi orbis Romani potentiam cepit, Graium nomen in Romanum morem convertit, imperavit annis viginti quinque. Is Maximianum Augustum effecit; Constantium et Galerium Maximianum, cognomento Armentarium, Caesares creavit, tradens Constantio Theodoram, Herculii Maximiani privignam, abiecta uxore priori. Hoc tempore Charausio in Galliis, Achilleus apud Aegyptum, Iulianus in Italia imperatores effecti diverso exitu periere. E quibus Iulianus acto per costas pugione in ignem se abiecit. Diocletianus vero apud Nicomediam sponte imperiales fasces relinquens in propriis agris consenuit. Qui dum ab Herculio atque Galerio ad recipiendum imperium rogaretur, tamquam pestem aliquam detestans in hunc modum respondit: "Utinam Salonae possetis visere olera nostris manibus instituta, profecto numquam istud temptandum iudicaretis". Vixit annos sexaginta octo, ex quis communi habitu prope novem egit. Morte consumptus est, ut satis patuit, per formidinem voluntaria. Quippe cum a Constantino atque Licinio vocatus ad festa nuptiarum per senectam, quo minus interesse valeret, excusavisset, rescriptis minacibus acceptis, quibus increpabatur Maxentio favisse ac Maximino favere, suspectans necem dedecorosam venenum dicitur hausisse.

39. His diebus Constantius, Constantini pater, atque Armentarius, Caesares, Augusti appellantur, creatis Caesaribus Severo per Italiam, Maximino, Galerii sororis filio, per Orientem; eodemque tempore Constantinus Caesar efficitur. Maxentius imperator in villa sex milibus ab urbe discreta, itinere Lavicano, dehinc Licinius Augustus efficitur, parique modo Alexander apud Carthaginem imperator fit; similique modo Valens imperator creatur, quorum exitus iste fuit: Severus Caesar ab Herculio Maximiano Romae ad Tres Tabernas exstinguitur, funusque eius Gallieni sepulcro infertur, quod ex urbe abest per Appiam milibus novem. Galerius Maximianus consumptis genitalibus defecit. Maximianus Herculius a Constantino apud Massiliam obsessus, deinde captus, poenas dedit mortis genere postremo, fractis laqueo cervicibus. Alexander a Constantini exercitu iugulatur. Maxentius, dum adversus Constantinum congreditur, paulo superius a ponte Mulvio in pontem navigiis compositum ab latere ingredi festinans lapsu equi in profundum demersus est; voratumque limo pondere thoracis corpus vix repertum. Maximinus apud Tarsum morte simplici periit. Valens a Licinio morte multatur. Fuerunt autem morum huiusmodi: Aurelius Maximianus, cognomento Herculius, ferus natura, ardens libidine, consiliis stolidus, ortu agresti Pannonioque. Nam etiam nunc haud longe Sirmio eminet locus palatio ibidem constructo, ubi parentes eius exercebant opera mercenaria. Aetate interiit sexagenarius, annorum viginti imperator. Genuit ex Eutropia, Syra muliere, Maxentium et Faustam, coniugem Constantini; cuius patri Constantio tradiderat Theodoram privignam. Sed Maxentium suppositum ferunt arte muliebri tenere mariti animum laborantis auspicio gratissimi partus coepti a puero. Is Maxentius carus nulli umquam fuit ne patri aut socero quidem Galerio. Galerius autem fuit (licet inculta agrestique iustitia) satis laudabilis, pulcher corpore, eximius et felix bellator, ortus parentibus agrariis, pastor armentorum, unde ei cognomen Armentarius fuit. Ortus Dacia Ripensi ibique sepultus est; quem locum Romulianum ex vocabulo Romulae matris appellarat. Is insolenter affirmare ausus est matrem more Olympiadis, Alexandri Magni creatricis, compressam dracone semet concepisse. Galerius Maximinus, sorore Armentarii progenitus veroque nomine ante imperium Daca dictuû, Caesar quadriennio dehinc per Orientem Auguûtus triennio fuit, ortu quidem atque instituto pastorali, verum sapientissimi cuiusque ac litteratorum cultor, ingenio quieto, vini avidior. Quo ebrius quaedam corrupta mente aspera iubebat; quod cum pigeret factum, differri, quae praecepisset, in tempus sobrium ac matutinum statuit. Alexander fuit Phryx origine, ingenio timidus, inferior adversus laborem vitio senectae aetatis.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License