Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Auctor incertus
Epitome De Caesaribus

IntraText CT - Text

  • Capp. XL-XLII
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Capp. XL-XLII

40. His omnibus absumptis imperii iura penes Constantinum et Licinium devenere. Constantinus, Constantii imperatoris et Helenae filius, imperavit annos triginta. Hic dum invenculus a Galerio in urbe Roma religionis specie obses teneretur, fugam arripiens atque ad frustrandos insequentes publica iumenta, quaqua iter egerat, interfecit et ad patrem in Britanniam pervenit; et forte iisdem diebus ibidem Constantium parentem fata ultima perurgebant. Quo mortuo cunctis, qui aderant, annitentibus, sed praecipue Croco, Alamannorum rege, auxilii gratia Constantium comitato imperium capit. Hic sororem suam Constantiam Licinio Mediolanum accito coniungit; filiumque suum Crispum nomine, ex Minervina concubina susceptum, item Constantinum iisdem diebus natum oppido Arelatensi Licinianumque, Licinii filium, mensium fere viginti, Caesares effecit. Verum enimvero ut imperia difficile concordiam custodiunt, discidium inter Licinium Constantinumque exoritur; primumque apud Cibalas iuxta paludem Hiulcam nomine Constantino nocte castra Licinii irrumpente Licinius fugam petiit Byzantiumque fuga volucri pervenit. Ibi Martinianum, officiorum magistrum, Caesarem creat. Dehinc Constantinus acie potior apud Bithyniam adegit Licinium pacta salute indumentum regium offerre per uxorem. Inde Thessalonicam missum paulo post eum Martinianumque iugulari iubet. Hic Licinius annum dominationis fere post quartumdecimum, vitae proxime sexagesimum occidit: avaritiae cupidine omnium pessimus neque alienus a luxu venerio, asper admodum, haud mediocriter impatiens, infestus litteris, quas per inscitiam immodicam virus ac pestem publicam nominabat, praecipue forensem industriam. Agraribus plane ac rusticantibus, quod ab eo genere ortus altusque erat, satis utilis ac militiae custos ad veterum instituta severissimus. Spadonum et aulicorum omnium vehemens domitor tineas soricesque palatii eos appellans. At Constantinus obtento totius Romani imperii mira bellorum felicitate regimine Fausta coniuge, ut putant, suggerente Crispum filium necari iubet. Dehinc uxorem suam Faustam in balneas ardentes coniectam interemit, cum eum mater Helena dolore nimio nepotis increparet. Fuit vero ultra, quam aestimari potest, laudis avidus. Hic Traianum herbam parietariam ob titulos multis aedibus inscriptos appellare solitus erat. Hic pontem in Danubio construxit. Habitum regium gemmis et caput exornans perpetuo diademate. Commodissimus tamen rebus multis fuit: calumnias sedare legibus severissimis, nutrire artes bonas, praecipue studia litterarum, legere ipse scribere meditari audire legationes et querimonias provinciarum. Cumque liberis filioque fratris Delmatio Caesaribus confirmatis tres et sexaginta annos vixisset, ex quibus dimidios ita, ut tredecim solus imperaret, morbo consumptus est. Irrisor potius quam blandus. Unde proverbio vulgari Trachala, decem annis praestantissimus, duodecim sequentibus latro, decem novissimis pupillus ob profusiones immodicas nominatus. Corpus sepultum in Byzantio, Constantinopoli dicta. Quo mortuo Delmatius militum vi necatur. Ita ad tres orbis Romani redacta dominatio est, Constantinum et Constantium ac Constantem, filios Constantini. Hi singuli has partes regendas habuerunt: Constantinus iunior cuncta trans Alpes, Constantius a freto Propontidis Asiam atque Orientem, Constans Illyricum Italiamque et Africain, Delmatius Thraciam Macedoniamque et Achaiam, Annibalianus, Delmatii Caesaris consanguineus, Armeniam nationesque circumsocias. Interim ob Italiae Africaeque ius dissentire statim Constantinus et Constans. Constantinus latrocinii specie dum incautus foedeque temulentus in aliena irruit, obtruncatus est proiectusque in fluvium, cui nomen Alsa est, non longe ab Aquileia. Constans vero venandi cupidine dum per silvas saltusque erraret, conspiravere aliquanti militares in eius necem, auctoribus Chrestio et Marcellino simulque Magnentio: qui ubi patrandi negotii dies placuit, Marcellinus natalem filii simulans plerosque ad cenam rogat. Itaque in multam noctem convivio celebrato Magnentius quasi ad ventris solita secedens habitum venerabilem capit. Ea re cognita Constans fugere conatus apud Helenam, oppidum Pyrenaeo proximum, a Gaisone cum lectissimis misso interficitur anno tertio decimo Augustae dominationis (nam Caesar triennio fuerat), aevi septimo vicesimoque. Hic fuit debilis pedibus manibusque articulorum dolore, fortunatus caeli temperie, fructuum proventu, nulla a barbaris formidine; quae profecto maiora fierent, si provinciarum rectores non pretio, sed iudicio provexisset. Huius morte cognita Vetranio magister militum imperium in Pannonia apud Mursiam corripuit; quem Constantius non post multos dies regno exuit, grandaevae aetati non vitam modo, sed etiam voluptarium otium concedens. Fuit autem prope ad stultitiam simplicissimus.

41. Constantius Gallum fratrem patruelem Caesarem pronuntiat, sororem Constantinam illi conlungens. Magnentius quoque Decentium consanguineum suum trans Alpes Caesarem creavit. His diebus Romae Nepotianus, Eutropiae Constantini sororis filius, hortantibus perditis Augusti nomen rapit; eum octavo die vicesimoque Magnentius oppressit. Hoc tempore Constantius cum Magnentio apud Mursiam dimicans vicit. In quo bello paene nusquam amplius Romanae consumptae sunt vires totiusque imperii fortuna pessumdata. Dehinc cum se Magnentius in Italiam recepisset, apud Ticinum plures fudit incautius et, ut in victoria solet, audacius persequentes. Nec multo post apud Lugdunum coangustatus gladio occulte proviso ictum pulsu parietis iuvans transfosso latere, ut erat vasti corporis, vulnere naribusque et ore cruorem effundens mense imperii quadragesimo secundo, aetatis anno prope quinquagesimo exspiravit. Ortus parentibus barbaris, qui Galliam inhabitant; legendi studio promptus, sermonis acer, animi tumidi et immodice timidus; artifex tamen ad occultandam audaciae specie formidinem. Eius morte audita Decentius laqueo fascia composito vitam finivit. Hoc tempore Gallus Caesar a Constantio occiditur. Imperavit annos quattuor. Silvanus imperator effectus die imperii vicesimo octavo perimitur. Fuit ingenio blandissimus. Quamquam barbaro patre genitus, tamen institutione Romana salis cultus et patiens. Constantius Claudium Iulianum, fratrem Galli, honore Caesaris assumit annos natum fere tres atque viginti. Iste in campis Argentoratensibus apud Gallias cum paucis militibus infinitas hostium copias delevit. Stabant acervi montium similes, fluebat cruor fluminum modo; captus rex nobilis Nodomarius; fusi omnes optimates; redditus limes Romanae possessionis; ac postmodum cum Alamannis dimicans potentissimum eorum regem Badomarium cepit. Hic a militibus Gallicanis Augustus pronuntiatur. Hinc Constantius urgere legationibus, in statum nomenque pristinum revertatur. Iulianas mandatis mollioribus refert se sub nomme celsi imperii multo officiosius pariturum. His Constantius magis magisque ardens dolore atque, ut erat talium impatiens, in radicibus Tauri montis apud Mopsocrenen febri acerrima, quam indignatio nimia vigiliis angebat, interiit anno aevi quarto et quadragesimo, imperii nono atque tricesimo, verum Augustus quarto vicesimoque: octo solus, cum fratribus atque Magnentio sedecim, quindecim Caesar. Felix bellis civilibus, externis lacrimabilis; mirus artifex in sagittis; a cibo vinoque et somno multum temperans, patiens laboris, facundiae cupidus; quam cum assequi tarditate ingenii non posset, aliis invidebat. Spadonum aulicorumque amori deditus et uxorum; quibus contentus nulla libidine transversa aut iniusta polluebatur. Sed ex coniugibus, quas plurimas sortitus est, praecipue Eusebiam dilexit, decoram quidem, verum per Adamantias et Gorgonias et alia importuna ministeria vexantem famam viri contra, quam feminis modestioribus mos est; quarum saepe praecepta maritos iuvant. Namque ut ceteras omittam, Pompeia Plotina incredibile dictu est quanto auxerit gloriam Traiani; cuius procuratores cum provincias calumniis agitarent, adeo ut unus ex his diceretur locupletium quemque ita convenire: "Quare habes?" alter: "Unde habes?" tertius: "Pone, quod habes", illa coniugem corripuit atque increpans, quod laudis suae esset incuriosus, talem reddidit, ut postea exactiones improbas detestans fiscum lienem vocaret, quod eo crescente artus reliqui tabescunt.

42.

 Igitur Iulianus, redacta ad unum se orbis Romani curatione, gloriae nimis cupidus in Persas proficiscitur. Illic a transfuga quodam in insidias deductus, cum eum hinc inde Parthi urgerent, e castris iam positis arrepto tantum clipeo procurrit. Cumque inconsulto ardore nititur ordines ad proelium componere, ab uno ex hostibus et quidem fugiente conto percutitur. Relatusque in tabernaculum rursusque ad hortandos suos egressus, paulatim sanguine vacuatus, circa noctis fere medium defecit, praefatus consulto sese de imperio nihil mandare, ne, uti solet in multitudine discrepantibus studiisamico ex invidia, reipublicae discordia exercitus periculum pararet. Fuerat in eo litterarum ac negotiorum ingens scientia, aequaverat philosophos et Graecorum sapientissimos. Usu promptior corporis, quo validus quidem, sed brevis fuit. Haec minuebat quarundam rerum neglectus modus. Cupido laudis immodica; cultus numinum superstitiosus; audax plus, quam imperatorem decet, cui salus propria cum semper ad securitatem omnium, <tum> in bello maxime conservanda est. Ita illum cupido gloriae flagrantior pervicerat, ut neque terrae motu neque plerisque praesagiis, quibus vetabatur petere Persidem, adductus sit finem ponere ardori, ac ne noctu quidem visus ingens globus caelo labi ante diem belli cautum praestiterit.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License