Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Auctor incertus
Epitome De Caesaribus

IntraText CT - Text

  • Capp. XIII-XV
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

Capp. XIII-XV

13. Aelius Adrianus, stirpis Italae, Aelio Adriano, Traiani principis consobrino, Adriae orto genitus, quod oppidum agri Piceni etiam mari Adriatico nomen dedit, imperavit annis viginti duobus. Hic Graecis litteris impensius eruditus a plerisque Graeculus appellatus est. Atheniensium studia moresque hausit potitus non sermone tantum, sed et ceteris disciplinis, canendi psallendi medendique scientia, musicus geometra pictor fictorque ex aere vel marmore proxime Polycletus et Euphranoras. Proinde omnino ad ista et facetus, ut elegantius umquam raro quicquam humanae res expertae videantur. Memor supra quam cuiquam credibile est, locos negotia milites, absentes quoque, nominibus recensere. Immensi laboris, quippe qui provincias omnes passibus circumierit agmen comitantium praevertens, cum oppida universa restitueret, augeret ordinibus. Namque ad specimen legionum militarium fabros perpendiculatores architectos genusque cunctum exstruendorum moenium seu decorandorum in cohortes centuriaverat. Varius multiplex multiformis; ad vitia atque virtutes quasi arbiter genitus, impetum mentis quodam artificio regens, ingenium invidum triste lascivum et ad ostentationem sui insolens callide tegebat; continentiam facilitatem clementiam simulans contraque dissimulans ardorem gloriae, quo flagrabat. Acer nimis ad lacessendum pariter et respondendum seriis ioco maledictis; referre carmen carmini, dictum dictui, prorsus ut meditatum crederes adversus omnia. Huius uxor Sabina, dum prope servilibus iniuriis afficitur, ad mortem voluntariam compulsa. Quae palam iactabat se, quod immane ingenium probavisset, elaborasse, ne ex eo ad humani generis perniciem gravidaretur. Hic morbo subcutaneo, quem diu placide pertulerat, victus, dolore ardens impatiensque plures e senatu exstinxit. A regibus multis pace occultius muneribus impetrata, iactabat palam plus se otio adeptum quam armis ceteros. Officia sane publica et palatina nec non militiae in eam formam statuit, quae paucis per Constantinum immutatis hodie perseverat. Vixit annos sexaginta duos; dehinc miserabili exitu consumptus est, cruciatu membrorum fere omnium confectus, in tantum, ut crebro sese interficiendum ministrorum fidissimis precans offerret, ac ne in semetipsum saeviret, custodia carissimorum servaretur.

14. Antoninus Fulvius seu Boionius dictus, postea etiam Pius cognominatus, imperavit annos viginti tres. Iste ab Hadriano in filium adoptatus, cuius gener fuerat, tantae bonitatis in principatu fuit, ut haud dubie sine exemplo vixerit, quamvis eum Numae contulerit aetas sua, cum orbem terrae nullo bello per annos viginti tres auctoritate sola rexerit, adeo trementibus eum atque amantibus cunctis regibus nationibusque et populis, ut parentem seu patronum magis quam dominum imperatoremve reputarent, omnesque in morem caelestium propitium optantes de controversiis inter se iudicem poscerent. Quin etiam Indi Bactri Hyrcani legatos misere iustitia tanti imperatoris comperta, quam ornabat vultu serie pulchro, procerus membra, decenter validus. Priusquam salutandus prodiret, degustans panis aliquantulum, ne frigescente circum praecordia per ieiunium sanguine viribus exesis interciperetur eoque actui publicorum minime sufficeret, quae incredibili diligentia ad speciem optimi patrisfamilias exsequebatur. Appetentia gloriae carens et ostentatione, adeo mansuetus, ut instantibus patribus ad eos, qui contra eum coniuraverant, persequendos compresserit quaestionem, praefatus necesse non esse sceleris in semetipsum cupidos pertinacius indagari, ne, si plures reperirentur, quantis odio esset, intellegeretur. Igitur apud Lorios, villa propria, milibus passuum duodecim ab urbe febri paucorum dierum post tres atque viginti annos imperii consumptus est. Ob cuius honorem templa sacerdotes atque infinita alia decreta sunt. Usque eo autem mitis fuit, ut, cum ob inopiae frumentariae suspicionem lapidibus a plebe Romana perstringeretur, maluerit ratione exposita placare quam ulcisci seditionem.

15. Marcus Aurelius Antoninus imperavit annos decem et octo. Iste virtutum omnium caelestisque ingenii exstitit aerumnisque publicis quasi defensor obiectus est. Etenim nisi ad illa tempora natus esset, profecto quasi uno lapsu ruissent omnia status Romani. Quippe ab armis quies nusquam erat, perque omnem Orientem Illyricum Italiam Galliamque bella fervebant; terrae motus non sine interitu civitatum, inundationes fluminum, lues crebrae, locustarum species agris infestae, prorsus ut prope nihil, quo summis angoribus atteri mortales solent, dici seu cogitari queat, quod non illo imperante saevierit. Credo divinitus attributum, ut, dum mundi lex seu natura †aliudve quid hominibus incognitum gignit, rectorum consiliis tamquam medicinae remediis leniantur. Is propinquum suum Lucium Annium Verum ad imperii partem novo benivolentiae genere ascivit. Qui Verus, inter Altinum atque Concordiam iter faciens, ictu sanguinis, quem morbum Graeci apoplhxin vocant, undecimo imperii anno exstinctus est. Carminum, maxime tragicorum, studiosus, ingenii asperi atque lascivi. Post cuius obitum Marcus Antoninus rempublicam solus tenuit. A principio vitae tranquillissimus, adeo, ut ab infantia vultum nec ex gaudio nec ex maerore mutaverit. Philosophiae studens litterarumque Graecarum <peritissimus>. Hic permisit viris clarioribus, ut convivia eodem cultu, quo ipse, et ministris similibus exhiberent. Hic cum aerario exhausto largitiones, quas militibus impenderet, non haberet, neque indicere provincialibus aut senatui aliquid vellet, instrumentum regii cultus facta in foro Traiani sectione distraxit, vasa aurea, pocula crystallina et murrina, uxoriam ac suam sericam et auream vestem, multa ornamenta gemmarum, ac per duos continuos menses venditio habita est multumque auri redactum. Post victoriam tamen emptoribus pretia restituit, qui reddere comparata voluerunt; molestus nulli fuit, qui maluit semel empta retinere. Huius tempore Cassius tyrannidem arripiens exstinctus est. Ipse vitae anno quinquagesimo nono apud Bendobonam morbo consumptus est. De eius morte nuntio Romam pervecto confusa luctu publico urbe senatus in curiam veste tetra amictus lacrimans convenit. Et quod de Romulo aegre creditum est, omnes pari consensu praesumpserunt Marcum caelo receptum esse. Ob cuius honorem templa columnae multaque alia decreta sunt.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License