Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Sine nomine
Notitia Dignitatum

IntraText CT - Text

  • Pars Secunda. In partibus Orientis
    • XL. Dux Moesiae secundae.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XL. Dux Moesiae secundae.

Sub dispositione viri spectabilis ducis moesiae secundae:
Cuneus equitum scutariorum, Securisca.
Cuneus equitum Solensium, Dimo.
Cuneus equitum scutariorum, Latius.
Cuneus equitum armigerorum, Sexagintaprista.
Cuneus equitum secundorum armigerorum, Tegra.
Cuneus equitum scutariorum, Appiaria.
Cuneus equitum stablesianorum, Sucidava.
Auxiliares:
Milites praeventores, Ansamo.
Milites Constantini, Trimammio.
Milites Dacisci, Mediolana.
Milites tertii navclarii, Appiaria.
Milites Novenses, Transmariscae.
Milites primi Moesiaci, Candidiana.
Milites Moesiaci, Teglicio.
Milites quarti Constantiani, Durostoro.
Milites Cimbriani, Cimbrianis.
Milites navclarii Altinenses, Altino.
Item legiones riparienses:
Praefectus legionis primae Italicae, Novas.
Praefectus ripae legionis primae Italicae cohortis quintae pedaturae superioris, Novas.
Praefectus ripae legionis primae Italicae cohortis quintae pedaturae inferioris, Sexagintaprista.
Praefectus legionis undecimae Claudiae, Durostoro.
Praefectus ripae legionis undecimae Claudiae cohortis quintae pedaturae superioris, Transmariscae.
Praefectus ripae legionis undecimae Claudiae cohortis quintae pedaturae inferioris, Transmariscae.
Praefectus navium amnicarum et militum ibidem deputatorum.
Officium autem habet ita:
Principem de eodem officio, qui completa militia adorat protector.
Numerarios et adiutores eorum.
Commentariensem.
Adiutorem.
A libellis sive subscribendarium.
Exceptores et ceteros officiales.
Et quae de minore laterculo emittuntur:
In provincia Rhodopa:
Cohors quarta Gallorum, Ulucitra.
In provincia Thracia:
Cohors prima Aureliana, sub Radice - Viamata.
Cohors tertia Valeria Bacarum, Drasdea.
Dux Moesiae inferioris V.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License