Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Claudius Claudianus
De raptu Proserpinae

IntraText CT - Text

  • PRAEFATIO
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

PRAEFATIO

Otia sopitis ageret cum cantibus Orpheus
neglectumque diu deposuisset opus,
lugebant erepta sibi solatia Nymphae,
quaerebant dulces flumina maesta modos.
Saeva feris natura redit metuensque leonem
implorat citharae vacca tacentis opem.
Illius et duri flevere silentia montes
silvaque Bistoniam saepe secuta chelyn.
Sed postquam Inachiis Alcides missus ab Argis
Thracia pacifero contigit arva pede
diraque sanguinei vertit praesepia regis
et Diomedeos gramine pavit equos,
tunc patriae festo laetatus tempore vates
desuetae repetit fila canora lyrae
et resides levi modulatus pectine nervos
pollice festivo nobile duxit ebur.
Vix auditus erat: venti frenantur et undae,
pigrior astrictis torpuit Hebrus aquis,
porrexit Rhodope sitientes carmina rupes,
excussit gelidas pronior Ossa nives.
Ardua nudato descendit populus Haemo
et comitem quercum pinus amica trahit,
Cirrhaeasque dei quamvis despexerit artes,
Orpheis laurus vocibus acta venit.
Securum blandi leporem fovere molossi
vicinumque lupo praebuit agna latus.
Concordes varia ludunt cum tigride dammae,
Massylam cervi non timuere iubam.
Ille novercales stimulos actusque canebat
Herculis et forti monstra subacta manu,
qui timidae matri pressos ostenderit angues
intrepidusque fero riserit ore puer.
"Te neque Dictaeas quatiens mugitibus urbes
taurus nec Stygii terruit ira canis,
non leo sidereos caeli rediturus ad axes,
non Erymanthei gloria montis aper.
Solvis Amazonios cinctus, Stymphalidas arcu
appetis, occiduo ducis ab orbe greges
tergeminique ducis numerosos deicis artus
et totiens uno victor ab hoste redis.
Non cadere Antaeo, non crescere profuit Hydrae,
nec cervam volucres eripuere pedes.
Caci flamma perit, rubuit Busiride Nilus,
prostratis maduit nubigenis Pholoe.
Te Libyci stupuere sinus, te maxima Tethys
horruit, imposito cum premerere polo.
Firmior Herculea mundus cervice pependit,
lustrarunt umeros Phoebus et astra tuos."
Thracius haec vates. Sed tu Tirynthius alter,
Florentine, mihi, tu mea plectra moves
antraque Musarum longo torpentia somno
excutis et placidos ducis in orbe choros.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License