Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Claudius Claudianus
De raptu Proserpinae

IntraText CT - Text

  • LIBER SECUNDUS
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

LIBER SECUNDUS

Impulit Ionios praemisso lumine fluctus
nondum pura dies, tremulis vibratur in undis
ardor et errantes ludunt per caerula flammae.
Iamque audax animi fidaeque oblita parentis
fraude Dionaea riguos Proserpina saltus
(sic Parcae voluere) petit. Ter cardine verso
praesagum cecinere fores, ter conscia fati
flebile terrificis gemuit mugitibus Aetna.
Nullis illa tamen monstris nulloque tenetur
prodigio; comites gressum iunxere sorores.
Prima dolo gaudens et tanti conscia voti
it Venus et raptus metitur corde futuros,
iam durum flexura Chaos, iam Dite subacto
ingenti famulos Manes ductura triumpho.
Illi multifidos crinis sinuatur in orbes
Idalia divisus acu; sudata marito
fibula purpureos gemma suspendit amictus.
Candida Parrhasii post hanc regina Lycei
et Pandionias quae cuspide protegit arces,
utraque virgo, ruunt: haec tristibus aspera bellis,
haec metuenda feris. Tritonia casside fulva
caelatum Typhona gerit, qui summa peremptus
ima parte viget moriens et parte superstes,
hastaque terribili surgens per nubila ferro
instar erat silvae; tantum stridentia colla
Gorgonis obtentu pallae fulgentis inumbrat.
At Triviae lenis species et multus in ore
frater erat Phoebique genas et lumina Phoebi
esse putes, solusque dabat discrimina sexus.
Brachia nuda nitent, levibus proiecerat auris
indociles errare comas arcuque remisso
otia nervus agit; pendent post terga sagittae.
Crispatur gemino vestis Gortynia cinctu
poplite fusa tenus, motoque in stamine Delos
errat et aurato trahitur circumflua ponto.
Quas inter Cereris proles, nunc gloria matris,
mox dolor, aequali tendit per gramina passu,
nec membris nec honore minor, potuitque videri
Pallas, si clipeum ferret, si spicula, Phoebe.
Collectae tereti nodantur iaspide vestes.
Pectinis ingenio numquam felicior artis
contigit eventus, nulli sic consona telae
fila nec in tantum veri duxere figuras.
Hic Hyperionio Solem de semine nasci
fecerat et pariter Lunam, sed dispare forma,
aurorae noctisque duces. Cunabula Tethys
praebet et infantes gremio solatur anhelos
caeruleusque sinus roseis radiatur alumnis.
Invalidum dextro portat Titana lacerto
nondum luce gravem nec pubescentibus alte
cristatum radiis. Primo clementior aevo
fingitur et tenerum vagitu despuit ignem.
Laeva parte soror vitrei libamina potat
uberis et parvo signatur tempora cornu.
Tali luxuriat cultu. Comitantur euntem
Naides et socia stipant utrimque caterva,
quae fontes, Crinise, tuos et saxa rotantem
Pantagiam nomenque Gelam qui praebuit urbi,
concelebrant, quas pigra vado Camerina palustri,
quas Arethusaei latices, quas advena nutrit
Alpheus; Cyane totum supereminet agmen.
Qualis Amazonidum peltis exsultat ademptis
pulchra cohors, quotiens Arcton populata virago
Hippolyte niveas ducit post proelia turmas,
seu flavos stravere Getas, seu forte rigentem
Thermodontiaca Tanaim fregere securi:
aut quales referunt Baccho sollemnia Nymphae
Maeoniae, quas Hermus alit, ripasque paternas
percurrunt auro madidae; laetatur in antro
amnis et undantem declinat prodigus urnam.
Viderat herboso sacrum de vertice vulgus
Henna parens florum curvaque in valle sedentem
compellat Zephyrum: Pater o gratissime veris,
qui mea lascivo regnas per prata meatu
semper et adsiduis inroras flatibus annum,
respice Nympharum coetus et celsa Tonantis
germina per nostros dignantia ludere campos.
Nunc adsis faveasque, precor, nunc omnia fetu
pubescant virgulta velis, ut fertilis Hybla
invideat vincique suos non abnuat hortos.
Quidquid turiferis spirat Panchaia silvis,
quidquid odoratus longe blanditur Hydaspes,
quidquid ab extremis ales longaevus harenis
colligit optato repetens exordia saeclo,
in venas disperge meas et flamine largo
rura fove. Merear divino pollice carpi
et nostris cupiant ornari numina sertis."
Dixerat. Ille novo madidantes nectare pennas
concutit et glebas fecundo rore maritat,
quaque volat, vernus sequitur rubor. Omnis in herbas
turget humus medioque patent convexa sereno;
sanguineo splendore rosas, vaccinia nigro
induit et dulci violas ferrugine pingit.
Parthica quae tantis variantur cingula gemmis
regales vinctura sinus? Quae vellera tantum
ditibus Assyrii spumis fuscantur aeni?
Non tales volucer pandit Iunonius alas,
nec sic innumeros arcu mutante colores
incipiens redimitur hiems, cum tramite flexo
semita discretis interviret umida nimbis.
Forma loci superat flores: curvata tumore
parvo planities et mollibus edita clivis
creverat in collem. Vivo de pumice fontes
roscida mobilibus lambebant gramina rivis
silvaque torrentes ramorum frigore soles
temperat et medio brumam sibi vindicat aestu:
apta fretis abies, bellis accommoda cornus,
quercus amica Iovi, tumulos tectura cupressus,
ilex plena favis, venturi nuntia laurus.
Fluctuat hic denso crispata cacumine buxus,
hic hederae serpunt, hic pampinus induit ulmos.
Haud procul inde lacus (Pergum dixere Sicani)
panditur et nemorum frondoso margine cinctus
vicinis pallescit aquis; admittit in altum
cernentes oculos et late pervius humor
ducit inoffensos liquido sub flumine visus,
imaque perspicui prodit secreta profundi.
[Huc elapsa cohors gaudet per florida rura].
Hortatur Cytherea legant: "Nunc ite, sorores,
dum matutinis praesudat solibus aer,
dum meus humectat flaventes Lucifer agros,
roranti praevectus equi." Sic fata doloris
carpit signa sui. Varios tum cetera saltus
invasere cohors. Credas examina fundi
Hyblaeum raptura thymum, cum cerea reges
castra movent fagique cava dimissus ab alvo
mellifer electis exercitus obstrepit herbis.
Pratorum spoliatur honos: haec lilia fuscis
intexit violis, hanc mollis amaracus ornat,
haec graditur stellata rosis, haec alba ligustris.
Te quoque flebilibus maerens, Hyacinthe, figuris
Narcissumque metunt, nunc inclita germina veris,
praestantes olim pueros. Tu natus Amyclis,
hunc Helicon genuit. Disci te perculit error,
hunc fontis decepit amor. Te fronte recussa
Delius, hunc fracta Cephisus harundine luget.
Aestuat ante alias avido fervore legendi
frugiferae spes una deae. Nunc vimine texto
ridentes calathos spoliis agrestibus implet,
nunc sociat flores seseque ignara coronat,
augurium fatale tori. Quin ipsa tubarum
armorumque potens dextram, qua fortia turbat
agmina, qua stabiles portas et moenia vellit,
iam levibus laxat studiis hastamque reponit
insuetisque docet galeam mitescere sertis.
Ferratus lascivit apex horrorque recessit
Martius et cristae pacato fulgure vernant.
Nec quae Parthenium canibus scrutatur odoris
aspernata choros libertatemque comarum
iniecta voluit tantum frenare corona.
Talia virgineo passim dum more geruntur,
ecce repens mugire fragor, confligere turres
pronaque vibratis radicibus oppida verti.
Causa latet. Dubios agnovit sola tumultus
diva Paphi mixtoque metu perterrita gaudet.
Iamque per anfractus animarum rector opacos
sub terris quaerebat iter gravibusque gementem
Enceladum calcabat equis. Immania findunt
membra rotae pressaque Gigas cervice laborat
Sicaniam cum Dite ferens temptatque moveri
debilis et fessis serpentibus impedit axem:
fumida sulphureo praelabitur orbita dorso.
Ac velut occultus securum pergit in hostem
miles et effossi subter fundamina campi
transilit inclusos arcano limite muros,
turbaque deceptas victrix erumpit in arces
terrigenas imitata viros: sic tertius heres
Saturni latebrosa vagis rimatur habenis
devia fraternum cupiens exire sub orbem.
Ianua nulla patet; prohibebant undique rupes
oppositae duraque deum compage tenebant.
Non tulit ille moras indignatusque trabali
saxa ferit sceptro: Siculae sonuere cavernae,
turbatur Lipare, stupuit fornace relicta
Mulciber et trepidus deiecit fulmina Cyclops.
Audiit et si quem glacies Alpina coercet,
et qui te, Latiis nondum praecincte tropaeis
Thybri, natat missamque Pado qui remigat alnum.
Sic, cum Thessaliam scopulis inclusa teneret
Peneo stagnante palus et mersa negaret
arva coli, trifida Neptunus cuspide montes
impulit adversos. Tunc forti saucius ictu
dissiluit gelido vertex Ossaeus Olympo.
Carceribus laxantur aquae factoque meatu
redduntur fluviusque mari tellusque colonis.
Postquam victa manu duros Trinacria nexus
solvit, et immenso late discessit hiatu,
apparet subitus caelo timor: astra viarum
mutavere fidem, vetito se proluit Arctos
aequore, praecipitat pigrum formido Booten,
horruit Orion, audito palluit Atlas
hinnitu, rutilos obscurat anhelitus axes
discolor et longa solitos caligine pasci
terruit orbis equos, pressis haesere lupatis
attoniti meliore polo rursusque verendum
in Chaos obliquo certant temone reverti.
Mox ubi pulsato senserunt verbera tergo
et solem didicere pati, torrentius amne
hiberno tortaque ruunt pernicius hasta,
quantum non iaculum Parthi, non impetus Austri,
non leve sollicitae mentis discurrit acumen.
Sanguine frena calent, corrumpit spiritus auras
letifer, infectae spumis vitiantur harenae.
Diffugiunt Nymphae, rapitur Proserpina curru
imploratque Deas. Iam Gorgonis ora revelat
Pallas et intento festinat Delia telo,
nec patruo cedunt. Stimulat communis in arma
virginitas crimenque feri raptoris acerbat.
Ille velut stabuli decus armentique iuvencam
cum leo possedit nudataque viscera fodit
unguibus et rabiem totos exegit in armos,
stat crassa turpis sanie nodosque iubarum
excutit et viles pastorum despicit iras.
"Ignavi domitor vulgi, deterrime fratrum",
Pallas ait, "quae te stimulis facibusque profanis
Eumenides movere? Tua cur sede relicta
audes Tartareis caelum incestare quadrigis?
Sunt tibi deformes Dirae, sunt altera Lethes
numina, sunt tristes Furiae te coniuge dignae.
Fratris linque domos, alienam desere sortem,
nocte tua contentus abi. Quid viva sepultis
admisces? Nostrum quid proteris advena mundum?"
Talia vociferans avidos transire minaci
cornipedes umbone ferit clipeique retardat
obice Gorgoneisque premens assibilat hydris
praetentaque operit crista. Libratur in ictum
fraxinus et nigros illuminat obvia currus
missaque paene foret, ni Iuppiter aethere summo
pacificas rubri torsisset fulminis alas
confessus socerum. Nimbis Hymenaeus hiulcis
intonat, et testes firmant conubia flammae.
Invitae cessere deae. Compescuit arcum
cum gemitu talesque dedit Latonia voces:
Sis memor o longumque vale: reverentia patris
obstitit auxilio, nec nos defendere contra
possumus; imperio vinci maiore fatemur.
In te coniurat genitor populoque silenti
traderis, heu! cupidas non aspectura sorores
aequalemque chorum. Quae te fortuna supernis
abstulit et tanto damnavit sidera luctu?
Iam neque Partheniis innectere retia lustris
nec pharetras gestare libet. Securus ubique
spumet aper saevique fremant impune leones.
Te iuga Taygeti, posito te Maenala flebunt
venatu maestoque diu lugebere Cyntho,
Delphica quin etiam fratris delubra tacebunt."
Interea volucri fertur Proserpina curru
caesariem diffusa Noto planctuque lacertos
verberat et questus ad nubila tendit inanes:
"Cur non torsisti manibus fabricata Cyclopum
in nos tela, pater? Sic me crudelibus umbris
tradere, sic toto placuit depellere mundo?
Nullane te flectit pietas? Nihilumne paternae
mentis inest? Tantas quo crimine movimus iras?
Non ego, cum rapido saeviret Phlegra tumultu,
signa Deis adversa tuli, nec robore nostro
Ossa pruinosum vexit glacialis Olympum.
Quod conata nefas aut cuius conscia culpae
exsul ad immanes Erebi detrudor hiatus?
O fortunatas, alii quascumque tulere
raptores! Saltem communi sole fruuntur.
Sed mihi virginitas pariter caelumque negatur;
eripitur cum luce pudor terrisque relictis
servitum Stygio ducor captiva tyranno.
O male dilecti flores despectaque matris
consilia! o Veneris deprensae serius artes!
Mater, io! seu te Phrygiis in vallibus Idae
Mygdonio buxus circumsonat horrida cantu,
seu tu sanguineis ululantia Dindyma Gallis
incolis et strictos Curetum respicis enses,
exitio succurre meo, compesce furentem,
comprime ferales torvi praedonis habenas."
Talibus ille ferox dictis fletuque decoro
vincitur et primi suspiria sensit amoris.
Tunc ferrugineo lacrimas detergit amictu
et placida maestum solatur voce dolorem:
"Desine funestis animum, Proserpina, curis
et vano vexare metu. Maiora dabuntur
sceptra nec indigni taedas patiere mariti.
Ille ego Saturni proles, cui machina rerum
servit et immensum tendit per inane potestas.
Amissum ne crede diem: sunt altera nobis
sidera, sunt orbes alii, lumenque videbis
purius Elysiumque magis mirabere solem
cultoresque pios. Illic pretiosior aetas,
aurea progenies, habitat semperque tenemus,
quod superi meruere semel. Nec mollia desunt
prata tibi. Zephyris illic melioribus halant
perpetui flores, quos nec tua protulit Henna.
Est etiam lucis arbor praedives opacis,
fulgentes viridi ramos curvata metallo.
Haec tibi sacra datur, fortunatumque tenebis
autumnum et fulvis semper ditabere pomis.
Parva loquor: quidquid liquidus complectitur aer,
quidquid alit tellus, quidquid maris aequora verrunt,
quod fluvii volvunt, quod nutrivere paludes,
cuncta tuis pariter cedent animalia regnis,
lunari subiecta globo, qui septimus auras
ambit et aeternis mortalia separat astris.
Sub tua purpurei venient vestigia reges
deposito luxu turba cum paupere mixti
(omnia mors aequat!); tu damnatura nocentes,
tu requiem latura piis, te iudice sontes
improba cogentur vitae commissa fateri.
Accipe Lethaeo famulas cum gurgite Parcas;
sit fatum quodcumque voles." Haec fatus ovantes
exhortatur equos et Tartara mitior intrat.
Conveniunt animae, quantas violentior Auster
decutit arboribus frondes aut nubibus imbres
colligit aut frangit fluctus aut torquet harenas.
Cunctaque praecipiti stipantur saecula cursu
insignem visura nurum. Mox ipse serenus
ingreditur facili passus mollescere risu
dissimilisque sui.Dominis intrantibus ingens
assurgit Phlegethon; flagrantibus hispida rivis
barba madet totoque fluunt incendia vultu.
Occurrunt propere lecta de plebe ministri.
Pars altos revocant currus frenisque solutis
vertunt emeritos ad pascua nota iugales,
pars aulaea tenent, alii praetexere ramis
limina et in thalamum cultas extollere vestes.
Reginam casto cinxerunt agmine matres
Elysiae teneroque levant sermone timores
et sparsos religant crines et vultibus addunt
flammea sollicitum praevelatura pudorem.
Pallida laetatur regio gentesque sepultae
luxuriant epulisque vacant genialibus umbrae.
Grata coronati peragunt convivia Manes.
Rumpunt insoliti tenebrosa silentia cantus,
sedantur gemitus. Erebi se sponte relaxat
squalor et aeternam patitur rarescere noctem.
Urna nec incertas versat Minoia sortes,
verbera nulla sonant nulloque frementia luctu
impia dilatis respirant Tartara poenis.
Non rota suspensum praeceps Ixiona torquet,
non aqua Tantaleis subducitur invida labris.
[Solvitur Ixion et Tantalus invenit undas].
Et Tityus tandem spatiosos erigit artus
squalentisque novem detexit iugera campi
(tantus erat), laterisque piger sulcator opaci
invitus trahitur lasso de pectore vultur
abreptasque dolet iam non sibi crescere fibras.
Oblitae scelerum formidatique furoris
Eumenides cratera parant et vina feroci
crine bibunt flexisque minis iam lene canentes
extendunt socios ad pocula plena cerastas
et festas alio succendunt lumine taedas.
Tunc et pestiferi pacatum flumen Averni
innocuae transistis aves flatumque repressit
Amsanctus; fixo tacuit torrente vorago.
Tunc Acheronteos mutato gurgite fontes
lacte novo tumuisse ferunt hederisque virentem
Cocyton dulci perhibent undasse Lyaeo.
Stamina nec rumpit Lachesis, nec turbida sacris
obstrepitant lamenta choris. Mors nulla vagatur
in terris- nullumque rogum planxere parentes;
navita non moritur fluctu, non cuspide miles.
Oppida funerei pollent immunia leti.
Impexamque senex velavit harundine frontem
portitor et vacuos egit cum carmine remos.
Iam suus inferno processerat Hesperus orbi,
ducitur in thalamum virgo. Stat pronuba iuxta
stellantes Nox picta sinus tangensque cubile
omina perpetuo genitalia foedere sanxit.
Exsultant cum voce pii Ditisque sub aula
talia pervigili sumunt exordia plausu:
"Nostra potens Iuno tuque o germane Tonantis
et gener, unanimi consortia ducite somni
mutuaque alternis innectite colla lacertis.
Iam felix oritur proles, iam laeta futuros
exspectat Natura deos. Nova numina rebus
addite et optatos Cereri proferte nepotes."




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License