Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Claudius Claudianus
De raptu Proserpinae

IntraText CT - Text

  • LIBER TERTIUS
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

LIBER TERTIUS

Iuppiter interea cinctam Thaumantida nimbis
ire iubet totoque deos arcessere mundo.
Illa colorato Zephyros illapsa volatu
numina conclamat pelagi Nymphasque morantes
increpat et Fluvios humentibus evocat antris.
Ancipites trepidique ruunt, quae causa quietos
excierit, tanto quae res agitanda tumultu.
Ut patuit stellata domus, considere iussi.
Nec confusus honor. Caelestibus ordine sedes
prima datur. Tractum proceres tenuere secundum
aequorei, placidus Nereus, et lucida Phorci
canities. Glaucum series extrema biformem
accipit et certo mansurum Protea vultu.
Nec non et senibus Fluviis concessa sedendi
gloria. Plebeio stat cetera more iuventus,
mille Amnes. Liquidis incumbunt patribus udae
Naides et taciti mirantur sidera Fauni.
Tum gravis ex alto genitor sic orsus Olympo:
"Abduxere meas iterum mortalia curas,
iam pridem neglecta mihi, Saturnia postquam
otia et ignavi senium cognovimus aevi;
sopitosque diu populos torpore paterno
sollicitae placuit stimulis impellere vitae,
incultis ne sponte seges grandesceret arvis,
undaret neu silva favis, neu vina tumerent
fontibus et totae fremerent in pocula ripae;
haud equidem invideo (neque enim livescere fas est
vel nocuisse deos), sed quod dissuasor honesti
luxus et humanas oblimat copia mentes,
provocet ut segnes animos rerumque remotas
ingeniosa vias paulatim exploret egestas
utque artes pariat sollertia, nutriat usus.
Nunc mihi cum magnis instat Natura querellis
humanum relevare genus, durumque tyrannum
immitemque vocat regnataque saecula patri
commemorat parcumque Iovem se divite clamat,
qui campos horrere situ dumisque repleri
rura velim nullisque exornem fructibus annum.
Se iam, quae genetrix mortalibus ante fuisset,
in dirae subito mores transisse novercae.
Quid mentem traxisse polo, quid profuit altum
erexisse caput, pecudum si more pererrant
avia, si frangunt communia pabula glandes?
Haecine vita iuvat silvestribus abdita lustris
indiscreta feris? Tales cum saepe parentis
pertulerim questus, tandem clementior orbi
Chaonio statui gentes avertere victu.
Atque ideo Cererem, quae nunc ignara malorum
verberat Idaeos torva cum matre leones,
per mare, per terras avido di.scurrere luctu
decretum, natae donec laetata repertae
indicio tribuat fruges currusque feratur
nubibus ignotas populis sparsurus aristas
et iuga caerulei subeant Actaea dracones.
Quod si quis Cereri raptorem prodere divum
audeat, imperii molem pacemque profundam
obtestor rerum, natus licet ille sororve
vel coniunx fuerit natarumve agminis una,
se licet illa meo conceptam vertice iactet,
sentiet iratum, procul aegide sentiet ictum
fulminis et genitum divina sorte pigebit
optabitque mori: tunc vulnere saucius ipsi
tradetur genero, passurus prodita regna,
et sciet an propriae conspirent Tartara causae.
Hoc sanctum; mansura fluant hoc ordine fata."
Dixit et horrendo concussit sidera motu.
At procul armisoni Cererem sub rupibus antri
securam placidamque diu iam certa peracti
terrebant simulacra mali noctesque timorem
ingeminant omnique perit Proserpina somno.
Namque modo adversis invadi viscera telis,
nunc sibi mutatas horret pallescere vestes,
nunc steriles mediis frondere Penatibus ornos.
Stabat praeterea luco dilectior omni
laurus, virgineos quondam quae fronde pudica
umbrabat thalamos; hanc imo stipite caesam
vidit et incomptos foedari pulvere ramos,
quaesivitque nefas. Dryades dixere gementes
Tartarea Furias debellavisse bipenni.
Sed tunc ipsa, sui iam non ambagibus ullis
nuntia, materno facies ingesta sopori:
namque videbatur tenebroso obtecta recessu
carceris et saevis Proserpina vincta catenis,
non qualem Siculis olim mandaverat arvis,
nec qualem roseis nuper convallibus Aetnae
suspexere deae. Squalebat pulchrior auro
caesaries et nox oculorum infecerat ignes
exhaustusque gelu pallet rubor, ille superbi
flammeus oris honos et non cessura pruinis
membra colorantur picei caligine regni.
Ergo hanc ut dubio vix tandem agnoscere visu
evaluit: "Cuius tot poenae criminis?" inquit
"unde haec informis macies? Cui tanta potestas
in me saevitiae? Rigidi cur vincula ferri
vix aptanda feris molles meruere lacerti?
Tu mea, tu proles? An vana fallimur umbra?"
Illa refert: "Heu dira parens nataeque peremptae
immemor, heu fulvas animo transgressa leaenas,
tantane te nostri tenuere oblivia? Tantum
unica despicior? Certe Proserpina nomen
dulce tibi, tali quae nunc, ut cernis, hiatu
suppliciis inclusa teror! Tu saeva choreis
indulges Phrygias vel nunc interstrepis urbes?
Quod si non omnem pepulisti pectore matrem,
si tua nata, Ceres, et non me Caspia
tigris edidit, his, oro, miseram defende cavernis
inque superna refer. Prohibent si fata reverti,
vel tantum visura veni." Sic fata trementes
tendere conatur palmas: vis improba ferri
impedit et motae somnum solvere catenae.
Obriguit visis. Gaudet non vera fuisse,
complexu caruisse dolet. Penetralibus amens
prosilit et tali compellat voce Cybeben:
"Iam non ulterius Phrygia tellure morabor,
sancta parens: revocat tandem custodia cari
pignoris et cunctis obiecti fraudibus anni.
Nec mihi, Cyclopum quamvis exstructa caminis,
culmina fida satis. Timeo ne fama latebras
prodiderit leviusque meum Trinacria celet
depositum. Terret nimium vulgata locorum
nobilitas. Aliis sedes obscurior oris
exquirenda mihi. Gemitu flammisque propinquis
Enceladi nequeunt umbracula nostra taceri.
Somnia quin etiam variis infausta figuris
saepe monent nullusque dies non triste minatur
augurium. Quotiens flaventia serta comarum
sponte cadunt, quotiens exundat ab ubere sanguis,
larga vel invito prorumpunt flumina vultu
iniussaeque manus mirantia pectora tundunt!
Si buxus inflare velim, ferale gemiscunt,
tympana si quatiam, planctus mihi tympana reddunt.
Ah vereor, ne quid portendant omina veri!
Heu longae nocuere morae!" "Procul irrita venti
dicta ferant" subicit Cybele "nec tanta Tonanti
segnities, ut non pro pignore fulmina mittat.
I tamen et nullo turbata revertere casu."
Haec ubi, digreditur templis. Sed nulla ruenti
mobilitas. Tardos queritur non ire dracones
immeritasque movens alterno verbere pennas
Sicaniam quaerit, cum nondum ascenderit Idam.
Cuncta pavet speratque nihil. Sic aestuat ales,
quae teneros humili fetus commiserit orno
allatura cibos et plurima cogitat absens,
ne gracilem ventus discusserit arbore nidum,
ne furtum pateat homini, ne praeda colubris.
Ut domus excubiis incustodita remotis
et resupinati neglecto cardine postes,
flebilis et tacitae species apparuit aulae,
non exspectato respectu cladis amictus
conscidit et fractas cum crine avellit aristas.
Haeserunt lacrimae, nec vox aut spiritus oris
redditur, atque imis vibrat timor ossa medullis.
Succidui titubant gressus; foribusque reclusis,
dum vacuas sedes et desolata pererrat
atria, semirutas confuso stamine telas
atque interruptas agnoscit pectinis artes.
Divinus perit ille labor spatiumque relictum
audax sacrilego supplebat aranea textu.
Nec deflet plangitve malum: tantum oscula telae
figit et abrumpit mutas in fila querellas,
attritosque manu radios proiectaque pensa
cunctaque virgineo sparsa oblectamina ludo
ceu natam pressat gremio, castumque cubile
desertosque toros et, sicubi sederat olim,
perlegit: attonitus stabulo ceu pastor inani,
cui pecus aut rabies Poenorum inopina leonum
aut populatrices infestavere catervae;
serus at ille redit vastataque pascua lustrans
non responsuros ciet imploratque iuvencos.
Atque ibi secreta tectorum in parte iacentem
conspicit Electram natae quae sedula nutrix
Oceani priscas inter notissima Nymphas.
Par Cereri pietas. Haec post cunabula dulci
ferre sinu summoque Iovi deducere parvam
sueverat et genibus ludentem aptare paternis.
Haec comes, haec custos, haec proxima mater haberi.
Tunc laceras effusa comas et pulvere canos
sordida sidereae raptus lugebat alumnae.
Hanc aggressa Ceres, postquam suspiria tandem
laxavit frenosque dolor: "Quod cernimus" inquit
"excidium? Cui praeda feror? Regnatne maritus
an caelum Titanes habent? Quae talia vivo
ausa Tonante manus? Rupitne Typhoeia cervix
Inarimen? Fractane iugi compage Vesevi
Alcyoneus Tyrrhena pedes per stagna cucurrit?
An vicina mihi quassatis faucibus Aetna
protulit Enceladum? Nostros an forte Penates
appetiit centum Briareia turba lacertis?
Heu, ubi nunc est nata mihi? Quo mille ministrae,
quo Cyane? Volucres quae vis Sirenas abegit?
Haeccine vestra fides? Sic fas aliena tueri
pignora?" Contremuit nutrix maerorque pudori
cedit et aspectus miserae non ferre parentis
emptum morte velit longumque immota moratur
auctorem dubium certumque expromere funus.
Vix tamen haec: "Acies utinam vesana Gigantum
hanc dederit cladem! Levius communia tangunt;
sed divae, multoque minus quod rere, sorores
in nostras (nimium) coniuravere ruinas.
Insidias Superum, cognatae vulnera cernis
invidiae. Phlegra nobis infensior aether.
Florebat tranquilla domus nec limina virgo
linquere nec virides audebat visere saltus
praeceptis obstricta tuis. Telae labor illi,
Sirenes requies; sermonum gratia mecum,
mecum somnus erat cautique per atria ludi,
cum subito (dubium est quonam monstrante latebras
rescierit) Cytherea venit suspectaque nobis
ne foret, hinc Phoeben comites, hinc Pallada iunxit.
Protinus effuso laetam se fingere risu,
nec semel amplecti nomenque iterare sororis
et dura de matre queri, quae tale recessu
maluerit damnare decus vetitamque dearum
colloquio patriis procul amandaverit astris.
Nostra rudis gaudere malis et nectare largo
instaurare dapes. Nunc arma habitumque Dianae
induitur digitisque attemptat mollibus arcum.
Nunc crinita iubis galeam, laudante Minerva,
implet et ingentem clipeum gestare laborat.
Prima Venus campos Aetnaeaque rura maligno
ingerit affatu. Vicinos callida flores
ingeminat meritumque loci velut inscia quaerit
nec credit, quod bruma rosas innoxia servet,
quod gelidi rubeant alieno germine menses,
verna nec iratum timeant virgulta Booten.
Dum loca miratur, studio dum flagrat eundi,
persuadet. Teneris, heu! lubrica moribus aetas.
Quos ego nequidquam planctus, quas irrita fudi
ore preces! Ruit illa tamen confisa sororum
praesidio. Famulae longo ordine Nymphae.
Itur in aeterno vestitos gramine colles
et prima sub luce legunt, cum rore serenus
albet ager sparsosque bibunt violaria sucos.
Sed postquam medio sol altior institit axi,
ecce polum nox foeda rapit tremefactaque nutat
insula cornipedum strepitu pulsuque rotarum;
nosse nec aurigam licuit, seu mortifer ille,
seu mors ipsa fuit. Livor permanat in herbas,
deficiunt rivi, squalent rubigine prata
et nihil afflatum vivit. Pallere ligustra,
exspirare rosas, decrescere lilia vidi.
Ut rauco reduces tractu detorsit habenas,
nox sua prosequitur currum; lux redditur orbi,
Persephone nusquam. Voto rediere peracto
nec mansere deae. Mediis invenimus arvis
exanimem Cyanen. Cervix redimita iacebat
et caligantes marcebant fronte coronae.
Aggredimur subito et casus scitamur eriles
(nam propior cladi steterat): quis vultus equorum?
Quis regat? Illa nihil, tacito sed laesa veneno
solvitur in laticem. Subrepit crinibus umor.
Liquitur in roremque pedes et brachia manant
nostraque mox lambit vestigia perspicuus fons.
Discedunt aliae. Rapidis Acheloides alis
sublatae Siculi latus obsedere Pelori
accensaeque malo iam non impune canoras
in pestem vertere lyras; vox blanda carinas
alligat, audito frenantur carmine remi.
Sola domi luctu senium tractura relinquor."
Haeret adhuc suspensa Ceres et singula demens
ceu nondum transacta timet; mox lumina torquens
vultu ad caelicolas furiato pectore fertur.
Arduus Hyrcana quatitur sic matre Niphates,
cuius Achaemenio regi ludibria natos avexit
tremebundus eques. Fremit illa marito
mobilior Zephyro totamque virentibus iram
dispergit maculis timidumque hausura profundo
ore virum vitreae tardatur imagine formae.
Haud aliter toto genetrix bacchatur Olympo:
"Reddite" vociferans "non me vagus edidit amnis,
non Dryadum de plebe sumus. Turrita Cybebe
me quoque Saturno genuit. Quo iura deorum,
quo leges cecidere poli? quid vivere recte
proderit? En audet noti Cytherea pudoris
ostentare suos post Lemnia vincula vultus.
Hos animos bonus ille sopor castumque cubile
praebuit? amplexus hoc promeruere pudici?
Nec mirum, si turpe nihil post talia ducit.
Quid vos expertes thalami? tantumne relictus
virginitatis honos? tantum mutata voluntas?
Iam Veneri iunctae, sociis raptoribus, itis?
O templis Scythiae atque hominem sitientibus aris
utraque digna coli! Tanti quae causa furoris?
Quam mea vel tenui dicto Proserpina laesit?
Scilicet aut caris pepulit te, Delia, silvis,
aut tibi commissas rapuit, Tritonia, pugnas.
An gravis eloquio? Vestros an forte petebat
importuna choros? Atqui Trinacria longe,
esset ne vobis oneri, deserta colebat.
Quid latuisse iuvat? Rabiem livoris acerbi
nulla potest placare quies." His increpat omnes
vocibus. Ast illae (prohibet sententia patris)
aut reticent aut nosse negant responsaque matri
dant lacrimas. Quid agat? Rursus se victa remittit
inque humiles devecta preces: "Ignoscite, si quid
intumuit pietas, si quid flagrantius actum
quam miseros decuit. Supplex miserandaque vestris
advolvor genibus. Liceat cognoscere sortem.
Hoc tantum liceat: certos habuisse dolores.
Scire peto quae forma mali; quamcumque dedistis
fortunam, sit nota, feram fatumque putabo
non scelus. Aspectum precor indulgete parenti;
non repetarn; quaesita manu securus habeto,
quisquis es; affirmo praedam; desiste vereri.
Quod si nos aliquo praevenit foedere raptor,
tu certe, Latona, refer: confessa Diana
forte tibi. Nosti, quid sit Lucina, quis horror
pro genitis et quantus amor, partusque tulisti
tu geminos: haec una mihi. Sic crine fruaris
semper Apollineo, sic me felicior aevum
mater agas." Largis tunc imbribus ora madescunt.
"Quid? tantum dignum fieri dignumque taceri?
Hei mihi, discedunt omnes. Quid vana moraris
ulterius? Non bella palam caelestia sentis?
Quin potius natam pelago terrisque requiris?
Accingar lustrare diem: per devia rerum
indefessa ferar; nulla cessabitur hora;
non requies, non somnus erit, dum pignus ademptum
inveniam, gremio quamvis mergatur Hiberae
Tethyos et rubro iaceat vallata profundo.
Non Rheni glacies, non me Rhipaea tenebunt
frigora, non dubio Syrtis cunctabitur aestu.
Stat finem penetrare Noti Boreaeque nivalem
vestigare domum. Primo calcabitur Atlas
occasu facibusque meis lucebit Hydaspes.
Impius errantem videat per rura per urbes
Iuppiter. Exstincta satietur paelice Iuno.
Insultate mihi, caelo regnate superbi, ducite
praeclarum Cereris de stirpe triumphum."
Haec fatur notaeque iugis illabitur Aetnae
noctivago taedas informatura labori.
Lucus erat prope flumen Acin, quod candida praefert
saepe mari pulchroque secat Galatea natatu,
densus et innexis Aetnaea cacumina ramis
qua licet usque tegens. Illic posuisse cruentam
aegida captivamque pater post proelia praedam
advexisse datur. Phlegraeis silva superbit
exuviis totumque nemus victoria vestit.
Hic patuli rictus et prodigiosa Gigantum
tergora dependent et adhuc crudele minantur
affixae truncis facies immaniaque ossa
serpentum passim cumulis exsanguibus albent
et rigidae multo suspirant fulmine pelles
nullaque non magni iactat se nominis arbor.
Haec centumgemini strictor Aegaeonis enses
curvata vix fronde levat. Liventibus illa
exsultat Coei spoliis. Haec arma Mimantis
sustinet. Hos onerat ramos exutus Ophion.
Altior at cunctis abies umbrosaque late
ipsius Enceladi fumantia gestat opima
summi terrigenum regis caderetque gravata
pondere, ni lassam fulciret proxima quercus.
Inde timor numenque loco nemorisque senectae
parcitur aetheriisque nefas nocuisse tropaeis.
Pascere nullus oves nec robora laedere Cyclops
audet et ipse fugit sacra Polyphemus ab umbra.
Non tamen hoc tardata Ceres. Accenditur ultro
religione loci vibratque infesta securim,
ipsum etiam feritura Iovem. Succidere pinus,
haud magis enodes dubitat prosternere cedros
exploratque obiens truncos rectique tenorem
stipitis et certo pertemptat brachia nisu.
Sic qui vecturus longinqua per aequora merces
molitur tellure ratem vitamque procellis
obiectare parat, fagos metitur et alnos
et varium rudibus silvis accommodat usum:
quae longa est, tumidis praebebit cornua velis;
quae fortis, clavo potior, quae lenta, favebit
remigio; stagni patiens aptanda carinae.
Tollebant geminae capita inviolata cupressus
cespite vicino, quales non rupibus Idae
miratur Simois, quales non divite ripa
lambit Apollinei nemoris nutritor Orontes.
Germanas adeo credas: sic frontibus aequis
exstant et socio despectant vertice lucum.
Hae placuere faces. Pernix invadit utramque
cincta sinus, exserta manus, armata bipenni
alternasque ferit totisque obnixa trementes
viribus impellit. Pariter traxere ruinam
et pariter posuere comas campoque recumbunt,
Faunorum Dryadumque dolor. Complectitur ambas,
sicut erant, alteque levat retroque solutis
crinibus ascendit fastigia montis anheli,
exsuperatque aestus et nulli pervia saxa
atque indignantes vestigia calcat harenas.
Qualis pestiferas animare ad crimina taxos
torva Megaera ruit, Cadmi seu moenia poscat,
sive Thyesteis properet saevire Mycenis.
Dant tenebrae Manesque locum plantisque resultant
Tartara ferratis, donec Phlegethontis in unda
constitit et plenos excepit lampade fluctus.
Postquam perventum scopuli flagrantis in ora,
protinus arsuras aversa fronte cupressus
faucibus iniecit mediis lateque cavernas
texit et undantem flammis obstruxit hiatum.
Compresso mons igne tonat claususque laborat
Mulciber. Obducti nequeunt exire vapores.
Coniferi micuere apices crevitque favillis
Aetna novis. Strident admisso sulphure rami.
Tum, ne deficerent tantis erroribus ignes,
semper inocciduos insopitosque manere
iussit et arcano perfudit robora suco,
quo Phaethon irrorat equos, quo Luna iuvencos.
Iamque soporiferas nocturna silentia terris
explicuere vices: laniato pectore longas
inchoat illa vias, et sic ingressa profatur:
"Non tales gestare tibi, Proserpina, taedas
sperabam, sed vota mihi communia matrum
et thalami festaeque faces caeloque canendus
ante oculos Hymenaeus erat. Sic numina fatis
volvimur et nullo Lachesis discrimine saevit?
Quam nuper sublimis eram quantisque procorum
cingebar studiis! Quae non mihi pignus ob unum
cedebat numerosa parens! Tu prima voluptas,
tu postrema mihi; per te fecunda videbar.
O decus, o requies, o grata superbia matris:
qua gessi florente deam, qua sospite nusquam
inferior Iunone fui, nunc squalida, vilis.
Hoc placitum patri. Cur autem ascribimus illum
his lacrimis? Ego te, fateor, crudelis ademi,
quae te deserui solamque instantibus ultro
hostibus exposui. Raucis secura fruebar
nimirum thiasis et laeta sonantibus armis
iungebam Phrygios, cum tu raperere, leones.
Accipe, quas merui, poenas. En ora fatiscunt
vulneribus grandesque rubent in pectore sulci.
Immemor en uterus crebro contunditur ictu.
Qua te parte poli, quo te sub cardine quaeram?
Quis monstrator erit? Quae me vestigia ducent?
Quis currus? Ferus ille quis est? Terraene marisne
incola? Quae volucrum deprendam signa rotarum?
Ibo, ibo quocumque pedes, quocumque iubebit
casus. Sic Venerem quaerat deserta Dione.
Efficietne labor? Rursus te, nata, licebit
amplecti? Manet ille decor? manet ille genarum
fulgor? An infelix talem fortasse videbo,
qualis nocte venis, qualem per somnia vidi?"
Sic ait et prima gressus molitur ab Aetna,
exitiique reos flores ipsumque rapinae
detestata locum sequitur dispersa viarum
indicia et pleno rimatur lumine campos
inclinatque faces. Omnis madet orbita fletu.
Omnibus admugit; quocumque it in aequore, fulvis
adnatat umbra fretis extremaque lucis imago
Italiam Libyamque ferit. Clarescit Etruscum
litus et accenso resplendent aequore Syrtes.
Antra procul Scyllaea petit canibusque reductis
pars stupefacta silet, pars nondum exterrita latrat.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License