Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Lucius Annaeus Seneca
Apocolocyntosis Divi Claudii

IntraText CT - Text

  • 2
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

[2] Iam Phoebus breviore via contraxerat arcum
lucis, et obscuri crescebant tempora somni,
iamque suum victrix augebat Cynthia regnum,
et deformis hiemps gratos carpebat honores
divitis autumni, iussoque senescere Baccho
carpebat raras serus vindemitor uvas.

Puto magis intellegi, si dixero: mensis erat October, dies III idus Octobris. Horam non possum certam tibi dicere, facilius inter philosophos quam inter horologia conveniet, tamen inter sextam et septimam erat. Nimis rustice! <Adeo his> adquiescunt omnes poetae, non contenti ortus et occasus describere ut etiam medium diem inquietent, tu sic transibis horam tam bonam?

Iam medium curru Phoebus diviserat orbem:
et propior nocti fessas quatiebat habenas
obliquo flexam deducens tramite lucem:

Claudius animam agere coepit nec invenire exitum poterat.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License