Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
AA.VV.
Historia Augusta

IntraText CT - Text

  • Iulius Capitolinus. Vita Clodii Albini
    • Capp. XIII-XIV
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Capp. XIII-XIV

13. Fuit statura procerus, capillo renodi et crispo, fronte lata, candore mirabili et [stupendo], ut plerique putent, quod ex eo nomen acceperit, voce muliebri et prope ad eunuchorum sonum, motu facili, iracundiam gravi, furore tristissimo, in luxurie varius, nam saepe appetens vini, frequenter abstinens, armorum sciens, prorsus ut non male sui temporis Catilina diceretur. Non ab re esse credimus causas ostendere, quibus amorem senatus Clodius Albinus meruerit: cum Brittannicos exercitus regeret iussu Commodi atque illum interemptum adhuc falso comperisset, cum sibi ab ipso Commodo Caesareanum nomen esset delatum, processit ad milites et hac contione usus est : "Si senatus p. R. suum illud vetus haberet imperium nec in unius potestate res tanta consisteret, non ad Vitellios neque ad Nerones neque ad Domitianos publica fata venissent. [essent] in imperio consulari nostrae illae gentes Ceioniorum, Albinorum, Postumiorum, de quibus patres vestri, qui et ipsi ab avis suis audierant, multa didicerunt. Et certe Africam Romano imperio senatus adiunxit, Galliam [senatus addidit], senatus sebegit Hispanias, orientalibus populis senatus dedit leges, Parthos temptavit senatus; subegisset, nisi tam avarum principem Romano exercitui fortuna rei p. tunc dixisset. Brittanias Caesar subegit, certe senator nondum tamen dictator. Hic ipse Commodus quanto melior fuisset, si timuisset senatum? Et usque ad Neronem quidem senatus auctoritas valuit, qui sordidum et inpurum principem damnare non timuit, cum sententiae in eum dictae sint, qui vitae necisque potestatem atque imperium tunc tenebat. Quare, conmilitones, ego Caesareanum nomen, quod mihi Commodus detulit, nolo. di faxint, ut ne alii quidem velint. Senatus imperet, provincias dividat, senatus nos consules faciat. Et quid dico senatus? Vos ipsi et patres vestri; eritis enim ipsi senatores."

14. Haec contio vivo adhuc Commodo Romam delata est. Quae Commodum in Albinum exasperavit, statimque successorem misit Iunium Severum, unum ex contubernalibus suis. Senatui autem tantum placuit, ut miris adclamationibus absentem eum ornaret et vivo Commodo et deinceps interempto, ita ut nonnulli etiam Pertinaci auctores fuerint, ut eum sibi socium adscisceret, [et] apud Iulianum de occidendo Pertinace ipsius plurimum auctoritas valuerit. Ut autem hoc verum intellegatur, epistolam Commodi ad praef. praet. suos datam inserui, qua de occidendo Albino significavit suam mentem : "Aurelius Commodus praefectis salutem. Audisse vos credoprimum fictum esse, quod ego meorum consilio interfectus essem, deinde contionem Clodii Albini apud milites meos habitam, qui semultum senatui commendat, idque, quantum videmus, non frustra. Nam qui principem unum in re p. negat esse debere quique adserit a senatu oportere totam rem p. regi, is senatum sibi petit imperium. Cavete igitur diligentissime; iam enim hominem scitis vobis, militibus populoque vitandum." Has litteras cum Pertinax invenisset, in Albini odium publicavit. Quare Albinus occidendi Pertinacis Iuliano auctor fuit.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License