Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
AA.VV.
Historia Augusta

IntraText CT - Text

  • Aelius Lampridius. Vita Diadumeni Antonini
    • Capp. I-III
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Aelius Lampridius. Vita Diadumeni Antonini

Capp. I-III

1. Antonini Diadumeni pueri, quem cum patre Opilio Macrino imperatorem dixit exercitus occiso Bassiano factione Macriniana, nihil habet vita memorabile, nisi quod Antoninus est dictus et quod ei stupenda omina sunt facta imperii non diutini, ut evenit. Nam cum primum innotuit per legiones occisum esse Bassianum, ingens maeror obsedit omnium pectora, quod Antoninum in re p. non haberent, existimantium, quod cum eo Romanum esset imperium periturum. Id ubi Macrino iam imperatori nuntiatum est, veritus, ne in aliquem Antoninorum, qui multi ex affinibus Antonini Pii erant inter duces, exercitus inclinaret, statim contionem parari iussit filiumque suum tunc puerum Antoninum appellavit. Contio : "Videtis, commilitones, et me aetatis iam provectae et Diamenum puerum, quem diu principem, si di faveant, habebitis. Intellego praeterea desiderium ingens Antoniani nominis apud vos manere, quare, quoniam mihi per conditionem fragilitatis humanae non multum superesse videtur ad vitam, hunc puerum Antoninum vobis auctoribus nuncupo diu vobis Antoninum repraesentaturum." Adclamatum : "Macrine imperator, di te servent. Antonine Diadumene, di te servent. Antoninum diu vivum omnes rogamus. Iuppiter optime maxime, Macrino et Antonino vitam. tu scis, Iuppiter, Macrinus vinci non potest. tu scis, Iuppiter, Antoninus vinci non potest. Antoninum habemus, omnia habemus. Antoninum nobis di dederunt. Puer Antoninus dignus imperio.

2. "Macrinus imperator dixit : "Habete igitur, commilitones, pro imperio aureos ternos, pro Antonini nomine aureos quinos et solitas promotiones sed geminatas. Di facient, ut haec saepius fiant. Dabimus autem per cuncta quiquennia hoc, quod hodie putavimus." Post hoc ipse puerulus Diadumenus Antoninus imperator dixit : "Gratias vobis, commilitiones, quod me et imperio donastis et nomine, siquidem dignos et me et patrem meum duxistis, quos imperatores Romanos diceretis et quibus committeretis rem p. Et pater quidem meus curabit, ne desit imperio, ego autem elaborabo, ne desim nomini Antoninorum. Scio enim me Pii, me Marci, me Veri suscepisse nomen, quibus satis facere perdifficile est. Interim tamen causa imperii, causa nominis id omne quod pater et tantundem promitto honoribus, ut et venerandus Macrinus pater praesens promisit, duplicatis. "Herodianus Gracus scriptor haec praeteriens Diadumenum tantum Caesarem dicit puerum a militibus nuncupatum et cum patre occisum. Hac habita contione statim apud Antiochiam moneta Antonini Diadumeni nomine percussa est, Macrini usque ad iussum senatus dilata est. Missae etiam ad senatum litterae, quibus nomen Antonini indicatum est. Quare etiam senatus imperium id libenter dicitur recepisse, quamvis alii Antonini Caracalli odio id factum putent. Paraverat sane paenulas populo coloris russei dare Macrinus imperator in honorem Antonini filii sui, quae vocarentur Antoninianae, ut caracallae Bassiani dictae sunt, adserens melius filium suum Paenuleum vel Paenularium dicendum, quam Caracallus esset dictus Bassianus. Congiarium etiam per edictum Antonianum promisit, ut ipsum edictum poterit indicare. Verba edicti : "Vellem, Quirites, iam praesentes essemus : Antoninus vester vobis congiarium sui nominis daret. Incideret praeterea et pueros Antoninianos et puellas Antoninianas, quae tam grati nominis gloriam propagarent." Et reliqua.

3. His ita gestis signa in castris et vexilla fieri Antoniniana iussit fecitque Bassiani simulacra ex auro atque argento atque dies septem supplicatio pro Antonini nomine celebrata est. Puer fuit omnium speciosissimus, statura longiuscula, crine flavo, nigris oculis, naso deducto, ad omnem decorem mento composito, ore ad oscula parato, fortis nuturaliter, exercitio delicatior. Hic ubi primum indumenta coccea et purpurea ceteraqua castrensia imperii insignia accepit, quasi sidereus et caelestis emicuit, ut amaretur ab omnibus gratia venustatis. Haec sunt quae de puero sint dicenda. nunc veniamus ad omina imperii, quae cum in aliis tum in hoc praecipue sunt stupenda.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License