Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
AA.VV.
Historia Augusta

IntraText CT - Text

  • Aelius Lampridius. Vita Diadumeni Antonini
    • Capp. IV-VI
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Capp. IV-VI

4. Die, qua natus est, pater eius purpuras, tunc forte procurator aerarii maioris, inspexit et quas claras probavit, in id conclave reduci praecepit, in quo post duas horas Diadumenus natus est. Solent deinde pueri pilleo insigniri naturali, quod obstetrices rapiunt et advocatis credulis vendunt, si quidem causidici hoc iuvari dicantur. At iste puer pilleum non habuit sed diadema tenue, sed ita forte ut rumpi non potuerit, nervis intercedentibus specie nervi sagittari. Ferunt denique Diadematum puerum appellatum, sed ubi adolevit, avisui nomine materni Diadumenum vocatum, quamvis non multum abhorruerit ab illo signo Diademati nomen Diadumeni. In agro patris eius oves purpureas duodecim ferunt natas, quarum una tantum varia fuerit. Eadem die, qua hic natus est, aquilam ei constat sensim palumbum regium parvulum attulisse et posuisse in cunis dormienti ac recessisse sine noxa. Pantagathi in domo patris eius nidum posuerunt.

5. His diebus, quibus ille natus est, mathematici accepta genitura eius exclamaverunt et ipsum filium imperatoris esse et imperatorem, quasi mater eius adulterata esset, quod fama retinebat. Huic eidem aquila pilleum in agro ambulanti tulit et, cum comitum infantis clamor esset factus, fertur in monumento regio, quod iuxta villam esset, in qua tunc pater agebat, supra statuam regis posuisse ita ut capiti eius aptaret. Quod multi ominosum putarunt et morti adcommodum, clarum autem eventus ostendit. Natus est praeterea natali Antonini et ea hora et signis prope concinentibus, quibus et Antoninus Pius; quare dixerunt mathematici et imperatoris illum filium futurum et imperatorem, sed non diu. Die, qua natus est, quod Antonini esset natalis, mulier quaedam propinqua dicitur exclamasse "Antoninus vocetur", sed Macrinus timuisse, quod nullus ex eius genere hoc nomine censeretur, et abstinuisse nomine imperatorio, simul quod iam rumor de vi geniturae illius emanasset. Haec atque alia omina fuisse multi in litteras rettulerunt, sed illud praecipue quod, cum in cunis esset Diademenus et leo ruptis ruptis vinculis, ut quidam, ferus effugisset atque ad incunabula eius venisset, puerum delinxit et inviolatum reliquit, cum nutrix se in leonem misisset atque eius morsu adfecta perisset; atque sola forte in areola inventa erat, in qua infans iacebat.

6. Haec sunt quae digna memoratu in Antonino Diadumeno esse videantur. cuius vitam iunxissem patris gestis, nisi Antoninorum nomen me ad edendam pueruli specialem expositionem vitae coegisset. Et fuit quidem tam amabile illis temporibus nomen Antoninorum, ut quieo nomine non niteretur, mereri non videretur imperium. Unde etiam quidam et Severum et Pertinacem et Iulianum Antoninorum praenominibus honorandos putant, unde postea duos Gordianos, patremet filium, Antoninos cognominatos putant. Sed aliud est cum praenomen adscitur, aliud cum ipsum nomen inponitur. Nam Pius verum nomen Antonini habuit, cognomen Pii, Marcus verum nomen Verissimi habuit, sed hoc sublato atque abolito non praenomen Antonini sed nomen accepit. Verus autem Commodi nomen habuit, quo abolito Antonini non praenomen sed nomen accepit. Commodum autem Marcus Antoninum appellavit atque ita in publica sedidit die natalis sui. Iam Caracallum Bassianum satis constat vel somnii causa, quod Severus viderat, cum sibi Antoninum successorem praedictum sensisset, anno demum tertio decimo Antoninum dixit, quando ei etiam imperatoriam addidisse dicitur potestatem. Getam vero, quem multi Antoninum negant dictum, eadem ratione qua Bassianum appellatum satis constat, ut patri Severo succederet, quod minime factum est. Post hoc ipse Diadumenus ut commendaretur exerxitui senatui populoque Romano, cum esset ingens desiderium Bassiani Caracalli, Antoninum appellatum satis constat.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License