Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
AA.VV.
Historia Augusta

IntraText CT - Text

  • Aelius Lampridius. Vita Antonini Heliogabali
    • Capp. XI-XV
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Capp. XI-XV

11. Fecit libertos praesides, legatos, consules, duces omnesque dignitates polluit ignobillitate hominum perditorum. Cum ad vindemias vocasset amicos nobiles et ad corbes sedisset, gravissimum quemque percontari coepit, an promtus esset in venerem, erubescentibusque senibus exclamabat : "Erubuit, salva res est", silentium ac ruborem pro consensu ducens. Addidit praeterea ipse, quae faceret, sine ullius pudoris velamento. Postquam senes vidit erubescere ac tacere, vel quia aetas vel quia dignitas talia refutabat, contulit se ad iuvenes et ab his coepit omnia exquirere. A quibus cum audiret congrua, gaudere coepit, dicens vere liberam vindemiam esse, quam sic celebreret. Ferunt multi ab ipso primum repertum, ut in vindemiarum festivo multa in dominos iocularia et audientibus dominis dicerentur, quae ipse conposuerat, et Graeca maxime. Horum pleraque Marius Maximus dicit in vita ipsius Heliogabali. Erant amici inprobi et senes quidam et specie philosophi, qui caput reticulo componerent, qui inproba quaedam pati se dicerent, qui maritos se habere iactarent. Quos quidam finxisse dicunt, ut illi fierent vitiorum imitatione cariores.

12. Ad praefecturam praetorii saltorem, qui histrionicam Romae fecerat, adscivit, praefectum vigilum Cordium aurigam fecit, praefectum annonae Claudium tonsorem. Ad honores reliquos promovit commendatos sibi pudibilium inormitate membrorum. Ad vicensimam hereditatium mulionem curare iussit, iussit et cursorem, iussit et cocum et claustrarium artificem. Cum ingressus est vel castra vel curiam aviam suam Variam nomine, de qua superius dictum est, secum induxit, ut eius auctoritate honestior fieret, quia per se non poterat; nec ante eum, quod iam diximus, senatum mulier ingressa est ita, ut ad scribendum rogaretur et sententiam diceret. In conviviis exsoletos maxime iuxta se ponebat eorumque adtrectatione et tactu praecipue gaudebat, nec quisquam ei magis poculum, cum bibisset, dabat.

13. Inter haec mal vitae inpudicissimae Alexandrum, quem sibi adoptaverat, a se amoveri iussit, dicens se paenitere adoptionis, mandavitque ad senatum, ut Caesaris ei nomen abrogaretur. Sed in senatu hoc prodito ingens silentium fuit; si quidem erat optimus iuvenis Alexander, ut postea conprobatum genere imperii eius, cum ideo displiceret patri, quod inpudicus non esset. Erat autem eidem consobrinus, ut quidam dicunt; a militibus etiam amabatur et senatui acceptus erat et equestri ordini. Nec defuit tamen furor usque ad exitium voti pessimi. Nam ei percussores immisit, et hoc quidem modo : ipse secessit ad hortos Spei veteris, quasi contra nocuum iuvenem vota concipiens, relicta in Palatio matre et avia et consobrino suo iussitque, ut trucidaretur iuvenis optimus et rei p. necessarius; misit et ad milites litteras, quibus iussit, ut abrogaretur nomen Caesaris Alexandro; misit qui et in castris statuarum eius titulos luto tegeret, ut fieri solet de tyrannis; misit et ad nutritores eius, quibus imperavit sub praemiorum spe atque honorum, ut eum occiderent quo vellent modo, vel in balneis vel veneno vel ferro.

14. Sed nihil agunt improbi contra innocentes. Nam nulla vi quis adduci potuit, ut tantum facinus impleret, cum in ipsum magis conversa sint tela, quae parabat aliis, ab hisque sit interfectus, quibus alios adpetebat. Sed ubi primum lutati sunt tituli statuarum, milites omnes exarserunt, et pars in Palatium, pars in hortos, in quibus erat Varius, ire tendunt, ut Alexandrum vindicarent hominemque inpurum eundemque parricidalis animi tandem a re p. depellerent. Et cum in Paladium venissent, Alexandrum cum matre atque avia custoditum diligentissime postea in castra duxerunt. Secuta autem erat illos Symiamira mater Heliogabali pedibus, sollicita filio. Inde itum est in hortos, ubi Varius invenitur certamen aurigandi parans, exspectans tamen intentissime, quando eidem nuntiaretur consobrinus occisus. Qui subito militum strepitu exterritus in angulum se condit obiectuque veli cubicularis, quod in introitu erat cubiculi, se texit, missis praefectis alio ad conpescendos milites in castra, alio vero ad eos placandos, qui iam in hortos venissent. Antiochianus igitur e praefectis unus milites, qui in hortos venerant, sacramenti admonitione exoravit, ne illum occiderent, quia nec multi venerant et plerique cum vexillo, quod Aristomachus tribunus retinuerat, remanserat. Haec in hortis.

15. In castris vero milites precanti praefecto dixerunt se parsuros esse Heliogabalo, si et inpuros homines et aurigas et histriones a se dimoveret atque ad bonam frugem rediret his maxime summotis, qui cum omnium dolore apud eum plurimum poterant et qui omnia eius vendebant vel veritate vel fumis. Remoti sunt denique ad eo Hierocles, Gordius et Myrismus et duo improbi familiares, qui eum ex stulto stultiorem faciebant. Mandatum praeterea a militibus praefectis, ne paterentur illum ita diutius vivere et ut Alexander custodiretur nevel illi aliqua vis adferretur, simul ne Caesar quempiam amicum Augusti videret, ne ulla fieret imitatio turpitudinis. Sed Heliogabalus et ingenti prece Hieroclem reposcebat inpudicissimum hominem et insidias in dies Caesaris propagabat. Denique kal. Ianuariis, cum simul tum designati essent consules, noluit cum consobrino procedere. Ad extremum cum ei avia et mater dicerent inminere milites ad eius exitium, nisi concordiam viderent inter se consobrinorum, sumpta praetexta hora diei sexta processit ad senatum avia sua ad senatum vocata et ad sellam perducta. Deinde in Capitolium ad vota concipienda et perficienda solemnia ire noluit, omniaque per praetorem urbanum facta sunt, quasi consules illic non essent.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License