Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
AA.VV.
Historia Augusta

IntraText CT - Text

  • Aelius Lampridius. Vita Antonini Heliogabali
    • Capp. XXVI-XXX
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Capp. XXVI-XXX

26. Primus Romanorum holoserica veste fertur, cum iam subsericae in usu essent. Linteamen lotum numquam attigit, mendicos decens qui lineis lotis uterentur. Dalmaticus in publico post cenam saepe visus est, Gurgitem Fabium et Scipionem se appellans, quod cum [cum] ea veste esset, cum qua Fabius et Cornelius a parentibus ad corrigendos mores adulescentes in publicum essent producti. Omnes de circo, de theatro, de stadio et omnibus locis et balneis meretrices collegit in aedes publicas et apud eas contionem habuit quasi militarem, dicens eas commilitiones, disputavitque de generibus schematum et voluptatum. Adhibuit in tali contione postea lenones, exsoletos undique collectos et luxuriosissimos puerulos et iuvenes. Et cum ad meretrices muliebri ornatu processisset papilla eiecta, Ita exoletos habitu puerorum, qui prostituuntur, post continuum pronuntiavit his quasi militibus ternos aureis donativum petitque ab his, ut a dis peterent, ut alios haberet ipsis commendandos. Iocabantur sane ita cum servis, ut eos iuberet millena pondo sibi aranearum deferre proposito praemio, collegisseque dicitur decem milia pondo aranearum, dicens et hinc intellegendum, quam magna esset Roma. Mittebat parasitis pro cellario salaria annua vasa cum ranis et scorpiis et cum serpentibus et huiusmodi monstris. Claudebat in cuiuscemodi vasis infinitum muscarum, apes mansuetas eas appellans.

27. Quadrigas circensium in tricliniis et in porticibus sibi semper exhibuit pransitans et cenitans, convivas senes agitare cogens, nonnullos honoratos. Iam imperator iubebat sibi et decem milia murum exhiberi, mille mustelas, mille sorices. Dulciarios et lactarios tales habuit, ut, quaecumque coqui de diversis edulibus exhibuissent vel structores vel pomarii, illi modo de dulciis modo de lactariis exhiberent. Exhibuit parasitis cenas et de vitreis et nonnumquam tot picta mantelia in mensam mittebat, his edulibus picta quae adponerentur, quot missus esset habiturus, ita ut de acu aut de textili pictura exhiberentur. Nonnumquam tamen et tabulae illis pictae exhibebantur, ita ut quasi omnia illis exhiberentur et tamen fame macerarentur. Miscuit gemmas pomis ac floribus. Iecit et per fenestram cibos totidem, quot exhibuit amicis. Iusserat et canonem p. R. unius anni meretricibus, leonibus, exoletis intramuranis dari, extramuranis alio promisso, cum eo tempore iuxta provisionem Severi et Bassiani septem annorum canon frumentarius Romae esset.

28. Canes quaternos ingentes iunxit ad currum et sic est vectatus intra domum regiam, idque privatus in agris suis fecit. Processit in publicum et quattuor cervis iunctis ingentibus. Iunxit sibi et leones, Matrem magnam se appellans. Iunxit et tigres, Liberum sese vocans eodem habitu agens, quo dii pinguntur, quos imitabatur. Aegyptios dracunculos Romae habuit, quos illi agathodaemonas vocant. Habuit et hippopotamos et crocodillum et rhinocerotem et omnia Aegyptia, quae per naturam sui exhiberi poterant. Struthocamelos exhibuit in cenis aliquotiens, dicens praeceptum Iudaeis, ut ederent. Illud sane mirum videtur, quod dicitur ab eo factum ut de croco sigma straverit, cum summos viros rogasset ad prandium, pro eorum dignitate se dicans fenum exhibere. Transegit et dierum actus noctibus et nocturnos diebus, aestimans hoc inter instrumenta luxuriae, ita ut sero de somno surgeret et salutari inciperet, mane autem dormire inceptaret. Amicis cottidie largiebatur nec quemquam facile indonatum relinquebat, nisi quem frugi quasi perditum repperisset.

29. Habuit gemmata vehicula et aurata contemptis argentatis et eboratis et aeratis. Iunxit et quaternas mulieres pulcherrimas et binas ad pabillum vel ternas et amplius et sic vectatus est, sed plerumque nudus, cum illum nudae traherent. Habuit et hanc consuetudinem, ut octo calvos rogaret ad cenam et item octo luscos etitem octo podagrosos, octo surdos, octo nigros, octo longos et octo pingues, cum capi non possent uno sigmate, ut de his omnibus risus citaret. Donavit et argentum omne convivis, quod habuit in convivio, et omnem apparatum poculorum, idque saepius. Hydrogarum Romanorum ducum primus publice exhibuit, cum antea militaris mensa esset, quam postea statim Alexander reddidit. Proponebat praeterea his quasi themata, ut iura nova dapibus condiendis invenirent, et cuius placuisset commentum, ei dabat maximum praemium, ita ut sericam vestem donaret, quae tunc et in raritate videbatur et in honore; si cuius autem displicuisset, iubebat, ut semper id comesset, quamdiu tamen melius inveniret. Semper sane aut inter flores sedit aut inter odores pretiosos. Amabat sibi pretia [rerum] maiora dici earum rerum, quae mensae parabantur, orexin convivio hanc esse adserens.

30. Pinxit se ut coppedinarium, ut seplasiarium, ut popinarium, ut tabernarium, ut lenonem, idque totum domi semper et exercuit. Sescentorum strutionum capita una cena multis mensis exhibuit ad edenda cerebella. Exhibuit aliquando et tale convivium, ut haberet viginti et duo fercula ingentium epularum, sed per singula lavarent et mulieribus uterentur et ipse et amici cum iure iurando, quod efficerent voluptatem. Celebravit item tale convivium, ut apud amicos singulos singuli missus appararentur et, cum alter maneret in Capitalio, alter in Palatio, alter super aggerem, alter in Caelio, alter trans Tiberim et ut quisque mansisset, tamen per ordinem in eorum domibus singula fercula ederentur ireturque ad omnium domos. Sic unum convivium vix toto die finitum est, cum et lavarent per singula fercula et mulieribus uterentur. Sybariticum missum semper exhibuit ex oleo et garo, quem quo anno Sybaritae reppererunt, et perierunt. Dicitur et balneas fecisse multis locis ac semel lavisse atque statim destruxisse, ne ex usu balneas haberet. Hoc idem de domibus, de praetoriis, de zetis fecisse dicitur. Sed et haec et alia nonnulla fidem transeuntia credo esse ficta ab his, qui gratiam Alexandri Heliogabalum deformare voluerunt.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License