Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
AA.VV.
Historia Augusta

IntraText CT - Text

  • Aelius Lampridius. Vita Antonini Heliogabali
    • Capp. XXXI-XXXV
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Capp. XXXI-XXXV

31. Fertur et meretricem notissimam et pulcherrimam redemisse centum sestertiis eamque intactam velut virginem coluisse. Huic eidem privato cum quidam diceret "Non times pauper fieri?", dixisse dicitur : "Quid melius quam ut ipse mihi heres sim et uxori meae?" Habuerat praeterea facultates a multis dimissas gratia patris. idem filios se nolle dicebat, ne quis frugi contingeret. Odores Indicos sine carbonibus ad vaporandas zetas iubebat incendi. Iter privatus numquam minus sexaginta vehiculis fecit avia sua Varia reclamante, quod omnia perditurus esset; imperator vero etiam sescenta vehicula dicitur duxisse, adserens decem milibus camelorum Persarum regem iter facere et Neronem quingentis carrucis iter inisse. Causa vehiculorum erat lenonum, lenarum, meretricum, exoletorum, subactorum etiam bene vasatorum multitudo. In balneis semper cum mulieribus fuit, ita ut eas ipse psilothro curaret, ipse quoque barbam psilothro accurens, quodque pudendum dictu sit, eodem quo mulieres accurabantur et eadem hora; rasit et virilia subactoribus suis ad novaclum manu sua, quo postea barbam fecit. Scobe auri porticum stravit et argenti dolens, quod non posset et electri, idque frequenter quamcumque fecit iter pedibus usque ad equum vel carpentum, ut fit hodie de aurosa harena.

32. Calciamentum numquam iteravit, anulos etiam negatur iterasse; pretiosas vestes saepe conscidit. Ballenam cepit et appendit atque ad eius aestimationem ponderis pisces amicis exhibuit. Naves onustas mersit in portum, magnanimitatis hoc esse dicens. Onus ventris auro excepit, in myrrinis et onychis minxit. Idem dixisse fertur : "Si habuero heredem, dabo illi tutorem, qui illum haec facere cogat, quae ipse feci facturusque sum". Habuit etiam istam consuetudinem, ut cenas sibi exhiberet tales, ut una die nonnisi de fasianis totum ederet omnesque missus sola fasianorum carne strueret, item alia die de pupillis, alia de pisce illo et item illo, alia de porcis, alia de strutionibus, alia de holeribus, alia de pomis, alia de dulciis, alia de opere lactario. Saepe amicos suos cum Aethiopibus aniculis inclusit nocturnis mansionibus et usque ad lucem detinuit, cum pulcherrimas his diceret apparatas. Fecit hoc idem etiamde pueris et tunc, ante Philippum utpote, licebat. Ridebat autem sic nonnumquam, ut publice in theatro solus audiretur. Ipse cantavit, saltavit, ad tibias dixit, tuba cecinit, pandurizavit, organo modulatus est. Fertur et una die ad omnes circi et theatri et amphitheatri et omnium urbis locorum meretrices textus cucullione mulionico, ne agnosceretur, ingressus, cum tamen omnibus meretricibus sine affectu libidinis aureos donaret addens : "Nemo sciat, Antoninus haec donat".

33. Libidinum gerena quaedam invenit, ut spinthrias veterum imperatorum vinceret, et omnis apparatus Tiberii et Caligulae et Neronis norat. Et praedictum eidem erat a sacerdotibus Syris biothanatum se futurum. Paravereat igitur funes blatta et serico et cocco intortos, quibus, si necesse esset laqueo, vitam finiret. Paraverat et gladios aureos, quibus se occideret, si aliqua vis urgeret. Paraverat et in cerauneis et in hyacinthis et in smaragdis venena, quibus se interimeret, si quid gravius inmineret. Fecerat et latissimam turrem substratis aureis gemmatisque ante se tabulis, ex qua se praecipitaret, dicens etiam mortem suam pretiosam esse debere et ad speciem luxuriae, ut diceretur nemo sic perisse. Sed nihil ista valuerunt. Nam, ut diximus, et occisus est per scutarios et per plateas et sordidissime per cloacas ductus et in Tiberim submissus est. Hic finis Antoninorum nomini in re p. fuit, scientibus cunctis istum Antoninum falsum fuisse quam nomine.

34. Mirum fortasse cuipiam videatur, Constantine venerabilis, quod haec clades, quam rettuli, loco principum fuerit, et quidem prope triennio: ita nemo inre p. tum fuit, qui istum a gubernaculis Romanae maiestatis abduceret, cum Neroni, Vitellio, Caligulae ceterisque huius modi numquam tyrannicida dufuerit. Sed primum omnium ipse veniam peto, quod haec, quae apud diversos repperi, litteris tradidi, cum multa improba reticuerim et quae ne dici quidem sine maximo pudore possunt; ea vero, quae dixi, praetextu verborum adhibito, quantum potui, texi. Deinde illud, quod clementiam tua solet dicere, credidi, esse respiciendum : "Imperatorem esse fortunae est." Nam et minus boni reges fuerunt et pessimi. Agendum vero, quod pietas tua solet dicere, ut sint imperio digni, quos ad regenmdi necessitatem vis fatalis adduxerit. Et quoniam hic ultimus Antoninorum fuit neque postea hoc nomen in re p. loco principum frequentatum est, etiam illud addendum est, ne quis error oriatur, cum duos Gordianos narrare coepero, patrem et filium, qui se de Antoninorum genere dici volebant : non nomen in illis primum fuit sed praenomen; deinde, ut in plerisque libris invenio, Antoni dicti sunt, non Antonini.

35. Haec sunt de Heliogabalo, cuius vitam me invitum et retractantem ex Graecis Latinisque collectam scribere ac tibi offere voluisti, cum iam aliorum ante tulerimus. Scribere autem ordiar, qui post sequentur. quorum Alexander optimus et cum cura dicendus est annorum tredecim princeps, semestres alii et vix annui et bimi, Aurelianus praecipuus et horum omnium decus auctor tui generis Claudius. De quo vereor ad clementiam tuam scribens vera dicere, ne malivolis adulator videar esse, sed absolvar contra livorem inproborum, cum et apud alios clarum esse perspexerint. His iungendi sunt Diocletianus, aurei parens saeculi, et Maximianus, ut vulgo dicitur, ferrei, ceterique ad pietatem tuam. Te vero, Auguste venerabilis, multis paginis isdemque disertioribus illi prosequentur, quibus id felicior natura detulerit. His addendi sunt Licinius, Severus, Alexander atque Maxentius, quorum omnium ius in dicionem tuam venit, sed ita ut nihil eorum virtuti derogetur. Non enim ego id faciam, quod plerique scriptores solent, ut de his detraham, qui victi sunt, cum intellegam gloriae tuae accedere, si omnia de illis, quae bona in se habuerint, vera praedicaro.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License