Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
AA.VV.
Historia Augusta

IntraText CT - Text

  • Trebellius Pollio. Vita Valeriani I
    • Capp. IV-VI
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Capp. IV-VI

4. Bactrani et Hiberi et Albani et Tauroscythae Saporis litteras non receperunt, sed ad Romanos duces scripserunt auxilia pollicentes ad Valerianum de captivitate liberandum. Sed Valeriano apud Persas consenescente Odenatus Palmyrenus collecto exercitu rem Romanam prope in pristinum statum reddidit. Cepit regis thesauros, cepit etiam, quas thesauris cariores habent reges Parthici, concubinas. Quare magis reformidans Romanos duces Sapor timore Ballistae atque Odenati in regnum suum ocius se recepit. Atque hic interim finis belli fuit Persici.

5. Haec sunt digna cognitu de Valeriano, cuius per annos septuaginta vita laudabilis in eam conscenderat gloriam, ut post omnes honores et magistratus insigniter gestos imperator fieret, non, ut solet, tumultuario populi concursu, non militum strepitu, sed iure meritorum et quasi ex totius orbis una sententia. Denique si data esset omnibus potestas promendi arbitrii, quem imperatorem vellent, alter non esset electus. Et ut scias, quanta vis in Valeriano meritorum fuerit publicorum, ponam senatus consulta, quibus animadvertant omnes, quid de illo semper amplissimus ordo iudicaverit. Duobus Deciis conss. sexto kal. Novembrium die, cum ob imperatoriaslitteras in aede Castrorum senatus haberetur ireturque per sententias singulorum, cui deberet censura deferri (nam id Decii posuerant in senatus amplissimi potestate), ubi primum praeto redixit : "Quid vobis videtur, p.c., de censore deligendo?" atque eum, qui erat princeps tunc senatus, sententiam rogasset absente Valeriano (nam ille in procinctu cum Decio tunc agebat), omnes una voce dixerunt interrupto more dicendae sententiae : "Valeriani vita censura est. Ille de omnibus iudicet, qui est omnibus melior. ille de senatu iudicet, qui nullum habet crimen. Ille de vita nostra sententiam ferat, cui nihil potest obici. Valerianus a prima pueritia fuit censor. Valerianus in tota vita sua fuit censor. Prudens senator, modestus senator, gravis senator, amicus bonorum, inimicus tyrannorum, hostis criminum, hostis vitiorum. Hunc censorem omnes accipimus, hunc imitari omnes volumus. Primus genere, nobilis sanguine, emendatus vita, doctrina clarus, moribus singularis exemplo antiquitatis." Quae cum essent saepius dicta, addiderunt : "omnes", atque ita discessum est.

6. Hoc enatus consultum ubi Decius accepit, omnes aulicos convocavit, ipsum etiam Valerianum praecepit rogari atque in conventu summorum virorum recitato senatus consulto : "Felicem te", inquit, "Valerianum, totius senatus sententia, immo animis atque pectoribus totius orbis humani. Suscipe censuram, quam tibi detulit Romana res publica, quam solus mereris, iudicaturus de moribus omnium, iudicaturus de moribus nostris. Tu aestimabis, qui manere in curia debeant, tu censibus modum pones, tu vectigalia firmabis, divides, statues, tu res publicas recensebis; tibi legum scribendarum auctoritas dabitur, tibi de ordinibus militum iudicandum est; tu arma respicies, tu de nostro Palatio, tu de iudicibus, tu de praefectis eminentissimis iudicabis, excepto denique praefecto urbis Romae, exceptis consulibus ordinariis et sacrorum rege ac maxima virgine Vestalium - si tamen incorrupta permanebit -, de omnibus sententias feres. Laborabunt autem etiam illi, ut tibi placeant, de quibus non potes iudicare." Haec Decius. Sed Valeriano sententia huiusmodi fuit : "Ne, quaeso, sanctissime imperator, ad hanc me necessitatem alliges, ut ego iudicem de populo, de militibus, de senatu, de omni penitus orbe iudicibus et tribunis ac ducibus. Haec sunt, propter quae Augustum nomen tenetis; apud vos censura desedit, non potest hoc implere privatus. Veniam igitur eius honoris peto, cui vita inpar est, inpar est confidentia, cui tempora sic repugnant, ut censuram hominum natura non quaerat."




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License