Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
AA.VV.
Historia Augusta

IntraText CT - Text

  • Trebellius Pollio. Vita Valeriani II
    • Capp. I-II
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Trebellius Pollio. Vita Valeriani II

Capp. I-II

1. Poteram multa alia et senatus consulta et iudicia principum de Valeriano proferre, nisi et vobis pleraque nota essent, et puderet altius virum extollere, qui fatali quadam necessitate superatus est. Nunc ad Valerianum minorem revertar.

2. Valerianus iunior, alia quam Gallienus matre genitus, forma conspicuus, verecundia probabilis, eruditione pro aetate clarus, moribus periucundus atque a fratris dissolutione seiunctus, a patre absente Caesar est appellatus, a fratre, ut Caelestinus dicit, Augustus. Nihil habet praedicabile in vita, nisi quod est nobiliter natus, educatus optime et miserabiliter interemptus. Et quoniam scio errare plerosque, qui Valeriani imperatoris titulum in sepulchro legentes illius Valeriani redditum putant corpus, qui a Persis est captus, ne ullus error obrepat, mittendum in litteras censui hunc Valerianum circa iussu : "Valerianus imperator." Non puto plus aliquid vel de maiore Valeriano vel de iuniore requirendum. Et quoniam vereor, ne modum voluminis transeam, si Gallienum, Valeriani filium, de quo iam multus [et fortasse nimius] nobis fuit sermo [in illius vita,] vel Saloninum filium etiam Gallieni, qui et [Saloninus et] Gallienus est dictus in [historia sui temporis, huic] libro adiunctos [edam, nunc] ad aliud volumen transeam, ut iubetur.] semper enim me vobis dedimus et famae, cui negare nihil possumus.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License